«Parabolae» — Bernardus Claraevallensis
0757 PARABOLAE SANCTO BERNARDO VULGO ASCRIPTAE. 1245 PARABOLA I. De pugna spirituali De fuga et reductione filii prodigi>.0757B
1. Rex dives et praepotens Deus omnipotens filium sibi fecit hominem, quem creaverat, cui sicut puero delicato paedagogos delegavit legem, prophetas, caeterosque tutores et actores usque ad praefinitum tempus ejus consummationis. Instruxit eum et monuit, dominum eum paradisi constituens, omnesque thesauros gloriae suae ei ostendens et repromittens, si se non desereret. Et ne quid deesset bonis ejus, etiam liberum arbitrium ei indulsit, ut bonum ejus esset voluntarium, non coactum. Accepta licentia boni et mali, coepit eum taedere bonorum suorum, a concupiscentia sciendi bonum et malum. Egressus 0757C igitur de paradiso bonae conscientiae, nova quaerens quae nesciebat, qui nulla adhuc nisi bona noverat; paternis alias, patriis> legibus et paedagogis relictis, manducavit de ligno scientiae boni et mali contra vetitum Patris: et abscondens se miser, et fugiens a facie Domini, coepit vagari puer insipiens per montes altitudinis, per valles curiositatis, per campos licentiae, per nemora luxuriae, per paludes voluptatum carnalium, per fluctus curarum saecularium.
2. Videns autem antiquus praedo lascivum puerum sine custode, sine rectore, procul a domo Patris vagantem; accessit, et pomula illa inobedientiae manu malae persuasionis ei porrigens, postquam ab eo consensum elicuit, aggressus est miserum, et in 0757D terram, id est in terrena eum desideria praecipitans, pedesque, id est mentis affectiones, ne resurgat, fortissimis ei saecularis concupiscentiae vinculis alligans, manusque operationis, et oculos mentis; misit eum in navim malae securitatis, et flante vehementer vento adulationis, transvexit eum in longinquam regionem dissimilitudinis. Veniens ille in regionem non suam, venalis factus est omnibus qui praetergrediuntur viam. Discit porcos pascere, siliquas porcorum manducare: dediscit omnia quae didicerat, et discit quae nesciebat, servilia scilicet opera. Vinctusque in desperationis carcere, ubi in circuitu impii ambulant, in mola impiae circuitionis 0758B cogitur molere emolumenta malae conscientiae. Proli dolor!
3. Et ubi modo est pater ille potentissimus et dulcissimus atque liberalissimus? Nunquid potest oblivisci filium uteri sui? Absit, absit! Non obliviscitur, sed miseretur, condolet et conqueritur de absentia et perditione filii sui. Mandat amicis, sollicitat servos, omnesque suscitat ad requirendum eum. Unus servorum Timor, ad imperium Domini, filii fugitivi vestigia prosequens, in profundo carceris invenit filium regis, carnalibus peccatorum sordibus obsitum, vinculis et catenis malae consuetudinis ligatum, miserum et amentem, in miseriis securum et ridentem: quem verbis et verberibus urgens ut exiret et rediret, tanta miserum confusione 0758C dejecit, ut sicut morti jam vicinus jaceret, et adhaereret in terra venter ejus. Egressus evestigio alius, cui nomen Spes, vidensque filium regis a Timore non erutum, sed obrutum; non adjutum, sed dejectum: accessit leniter, et suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem, levansque caput ejus, et coacta in unum consolationis veste, oculos ejus detergens et faciem: Heu, inquit, quanti mercenarii in domo patris tui abundant panibus, tu autem hic fame peris! Surge, obsecro, et vade ad patrem tuum, et dic ei: Pater, fac me sicut unum ex mercenariis tuis. Tunc ille tandem vix ad se modicum reversus: Tunc es, inquit, Spes? Et quomodo Spei introitus potuit patere in tantum et tam horribile profundum desperationis meae? Ego, ego, 0758D inquit, sum Spes, a patre tibi transmissa, te adjutura, te non desertura, donec te introducam in domum patris tui, et in cubiculum genitricis tuae. Et: O, inquit ille, dulce levamen laborum, dulcis consolatio 1246 miserorum! o una, et non infima de tribus cubiculi regii assistricibus! vides carceris mei profundum immane; vides vincula, quae tamen ad ingressum tuum jam maxima ex parte dirupta sunt et dissoluta; vides captivorum meorum immanem multitudinem, fortitudinem, velocitatem, astutiam: et quis tibi locus hic? At Spes: Ne timeas, inquit; qui nos adjuvat, misericors est; qui pro nobis pugnat, omnipotens est; pluresque sunt 0759A nobiscum, quam cum illis. Super haec omnia, adduxi ubi a patre missum equum Desiderii: cui cum insederis, me duce ab his omnibus securus proficisceris. Dixit, et mollibus stramentis piae Devotionis submissis, et bonorum exemplorum calcaribus additis, equo Desiderii imposuit filium regis; sed frenum defuit, tanta erat festinatio fugiendi. Illico equus currit infrenis, trahit Spes ante. Timor autem retro verberibus urget et minis. Tunc videntes hoc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes inhabitatores Chanaan. Irruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui; fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat filius tuus, Domine, filius iste, quem possedisti (Exod. XV, 15, 16). Sed cum sic 0759B ferantur praecipites, effugiunt quidem, sed non sine periculo; quia sine modo, sine consilio.
4. Propter quod a Patre transmissa accurrit Prudentia, una de summis principibus palatii, in comitatu amicam habens Temperantiam; et tenens currentes: Parcius, inquit, obsecro parcius: dicit enim Salomon noster: Qui festinus est, pedibus offendit (Prov. XIX, 2). Si sic curritis, offenditis; si offenditis, caditis; si caditis, filium regis, quem suscepistis liberandum, inimicis redditis. Nam si ceciderit, illico manus eorum erit super eum. Haec dicens, frenum Discretionis imposuit fervido illi equo Desiderii, ejusque habenas Temperantiae regendas commisit. Cumque Timor retro de vicinia et virtute inimicorum, et tarditate fugae causaretur: 0759C Vade, inquit Prudentia, retro, Satana, scandalum es nobis. Fortitudo et laus nostra Dominus, et factus est nobis in salutem. Et ecce Fortitudo, miles Dei egregius, accurrens per campum Fiduciae, extracto gladio laetitiae: Nolite, inquit, turbari; plures nobiscum sunt quam cum illis. Tunc Prudentia curiae coelestis assueta consiliis: Cavete, inquit, obsecro, quia haereditas illa, ad quam festinatur in initio, sicut dicit Salomon noster, in fine benedictione carebit (Prov. XX, 21). Proficiscimini igitur, non tam festinanter, quam prudenter. Inimici enim non sunt in itinere; sed juxta iter scandalum ponere solent, in biviis et triviis, et viarum aufractibus. Praecedam itaque; vos autem tenete viam Justitiae, et velociter 0759D introducemus vos in castra Sapientiae, quae jam non procul sunt a nobis. Sapientia enim est, de qua dicitur: Concupiscens sapientiam, disce justitiam (Eccli. I, 33).
5. Sic itaque dum viam carpunt, urget Timor, Spes trahit, munit Fortitudo, Temperantia moderatur, providet et instruit Prudentia, ducit et perducit Justitia. Appropinquat filius regis castris Sapientiae: quae novi hospitis audito adventu, praeoccupat eum, qui se concupiscit, occurrit et ostendit se in viis hilariter. Fossa vero profundae Humilitatis castra cingebat: super quam fortissimus et pulcherrimus murus Obedientiae aedificatus coelos penetrabat, quem bonorum exemplorum historiae undique depictae mirabiliter decorabant. Aedificatus autem erat 0760A cum propugnaculis: mille clypei ex eo dependebant, omnis armatura fortium. Porta Professionis omnibus patens; janitor in limine dignos inducens, et indignos abjiciens. Praeco super portam clamans: Si quis diligit Sapientiam, ad me declinet, et eam inveniet; et eam cum invenerit, beatus est si tenuerit eam. Huc filius regis, occurrentis sibi Sapientiae ducatu introductus, imo ulnis deportatus, familiae regiae vallatus obsequiis, ad mediae civitatis arcem perducitur, ubi ipsa aedificavit sibi domum, excidit columnas septem, subdidit sibi gentes, superborumque et sublimium colla propria virtute calcavit. Ibi collocatur in lecto Sapientiae, quem ambiunt sexaginta fortissimi ex fortibus Israel, uniuscujusque ensis super femur 1247 suum. Adest David in 0760B tympano et choro, in chordis et organo; caeterique coelestis curiae paranymphi, gaudentes et exsultantes magis super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.
6. Et ecce veniens ab aquilone ventus turbinis et ignis involvens totam concussit domum, Sapientiae castra turbavit. Egressus est enim Pharao cum curribus et equitibus, persequens fugientem Israel (Exod. XIV, 5, 8). Cogitaverunt etiam unanimiter simul adversus eum, testamentum disposuerunt tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni, Gebal et Ammon et Amalech, alienigenae cum habitantibus Tyrum. Etenim Assur, ille magnus exterminator diabolus, venit cum illis (Psal. LXXXII, 0760C 6-9). Quid multa? Obsessa est civitas. Jam surgunt tentationum machinae; urget undique inimicus ille, in insidiis draco, in aperto leo; cogit socios, ignes injicit, perfodit muros, bella suscitat, insidias submittit, totius urbis minitans excidium. Intus vero timor et angustiae; et a vehementi et improviso hostium impetu omnes turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est, et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur (Psal. CVI, 27, 28). Curritur ad arcem Sapientiae; mala nuntiantur; consilium quaeritur. Reversa enim ad se Prudentia consulit Sapientiam, quid facto opus sit. Illa accelerandum testatur, et quaerendum summi regis auxilium. Et quis, inquit, ibit nobis? 0760D At Sapientia: Oratio, inquit. Et ne moram faciat in eundo, ascendat super equum Fidei. Quaesita diu Oratio, et in tanto tumultu vix tandem inventa est. Ascendit super equum Fidei, proficiscitur per viam coeli, nec cessat, donec intret portas Domini in confessione, atria ejus in hymnis. Et, sicut familiare mancipium, cum fiducia accedens ad thronum gratiae ejus, exponit necessitatis suae negotium. Audito rex filii periculo, conversus ad consortem regni sui Charitatem: O, inquit, quem mittam, et quis ibit nobis? At illa: Ecce ego, inquit, mitte me. Tunc rex: Praevalens, inquit, praevalebis, et liberabis eum. Egredere; et fac ita. Illico egressam a facie Domini reginam coeli, Charitatem, tota comitatur militia coelestis; veniensque et descendens in castra, 0761A virtute et laetitia praesentiae suae illico omnia exhilaravit, commota composuit, turbata pacavit. Reddita est miseris lux, timidis fiducia. Redit coram Spes, quae pene aufugerat; Fortitudo, quae pene corruerat. Resumit constantiam tota Sapientiae militia. At inimici civitatem obsidentes: Quaenam est, inquiunt, exsultatio in castris? non fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius. Vae nobis, venit Deus in castra! vae nobis! Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis. Sic fugientibus inimicis, gratiae Dei impetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus in medio ejus, non commovebitur, adjuvabit eam Deus mane diluculo. Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna; dedit vocem suam, mota est terra. Dominus virtutum 0761B nobiscum: susceptor noster Deus Jacob (Psal. XLV, 5-8). Suscipiens ergo puerum Dei, puerum suum regina Charitas evexit ad coelum, Patrique Deo repraesentavit. Cui Pater placidus ac serenus occurrens: Cito, inquit, proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manu ejus, et calceamenta in pedibus ejus. Et producite vitulum saginatum, et occidite illum. Epulari enim et gaudere oportet, quia iste filius meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 11-32).
7. Nota hic quatuor in pueri nostri liberatione. Primo poenitentiam, sed fatuam; secundo fugam, sed temerariam et irrationabilem; tertio pugnam, sed trepidam et meticulosam; quarto victoriam validam et sapientem: quae omnia in uno quolibet 0761C fugiente de saeculo invenies. Primo enim est egens alias, hebes> et insipiens; postea, praeceps et temerarius in prosperis; deinde, trepidus et pusillanimis in adversis; postremo, providus, et eruditus et perfectus in regno charitatis.
1248 PARABOLA II. De pugna spirituali De conflictu vitiorum et virtutum>.
1. Inter Babylonem et Jerusalem nulla pax est, sed guerra continua. Habet unaquaeque civitas regem suum. Rex Jerusalem Christus Dominus est, rex Babylonis diabolus. Et cum alterum in justitia, alterum in malitia regnare delectet, rex Babylonis quos potest de civibus Jerusalem per ministros suos, 0761D scilicet spiritus immundos, seducere, ut servire eos faciat iniquitati ad iniquitatem, in Babylonem trahit. Unde dum unum de civibus suis constitutus speculator super muros Jerusalem trahi cerneret, nuntiavit regi captam praedam in Babylonem duci. Rex vero Jerusalem advocans spiritum timoris, militem in talibus strenuum: Vade, inquit, eripe praedam nostram. Ille ut semper ad omnia imperata paratus, cum velocitate hostes persequitur, et in auribus eorum factus est repente sonus tanquam advenientis spiritus vehementis. Timor enim super eos intonuit, et ad vocem virtutis ejus hostium robur omne contremuit: quos in fugam conversos Timor non longius persecutus est, sed ereptum concivem reducebat ad propria. Verum unus ex adversariis, tristitiae 0762A spiritus, non erat cum eis, quando Timor advenit. Hic cum cerneret socios subito fugientes, ab insidiis, in quibus latebat, ocius advolavit. A Timore, inquiunt, solo factum est istud, et est opprobrium omnibus nobis. At ille: Ne timeatis a Timore isto: scio enim quid facto opus sit. Ibo et ero spiritus mendax in angulis semitarum, et amicum me simulabo Timoris. Novi enim hominem, nec est agendum cum eo vi, sed fraude. Vos autem exspectate finem. Fecit ut dixerat, et viarum compendia captans, praecessit Timorem. Referensque iter per viam, qua gradiebatur Timor, obvius ei factus est, amica, sed iniqua cum eo colloquia commiscens, ita ut seducere eum coeperit: et Timor nescius bono animo sequebatur. Prope jam erat, ut eum in foveam desperationis 0762B impelleret. Sed spectator regi indicat quid agatur. Rex autem unum de militibus suis, Spem scilicet, praecepit accersiri, quem cum equo Desiderii, et ense Laetitiae in auxilium jubet accelerare Timoris, Fidelis miles ad imperium egrediens, cum pervenisset ad locum, vibrans ensem Laetitiae, Tristitiam effugavit. Sicque liberatum concivem, et impositum equo Desiderii praecedens, trahebat funiculo promissionum, et Timor sequens urgebat facto flagello de funiculis peccatorum.
2. Ibat igitur voluntarius equus, hinc attractus, inde compulsus; sed in tam rapido cursu timendum ei fuerat ab incursu. Unde et collegerunt milites Babylonici consilium, dicentes: Quid facimus, quia sic evadit, quem jam quasi cum securitate possidebamus? 0762C Quomodo plausus inferni versus est in planctum, et per solos duos milites gaudium est in coelis super sui liberatione concivis? Quomodo periit versutia diabolicae fraudis? Unus autem ex eis caeteris nequior, cum sceleris hujus opifex esset, profanum protulit consilium, dicens: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis, quia modo ad capiendum facilior sit; et si captus, difficilius eripi possit. Vos igitur a longe prosequimini; ego me in angelum lucis transfiguro, ut ignaros viae, tanquam advenas et peregrinos, docendi simulatione decipiam. Hunc igitur in modum fraude disposita, regi nostro speculator annuntiat, venire quidem hominem equo impositum Desiderii, sed plus quam oporteat properare, eo quod frenum 0762D et sella deesset. Hostes, inquit, a longe prosequuntur; alii, tanquam inveterati malorum, viarum compendia captant. Sed et nunc unum video, in quo armorum nostrorum relucet effigies; a nobis tamen ille non exivit. Necesse est eat qui interrogare noverit eum: Noster es, an adversariorum?
3. Porro rex, cujus animum cura semper sollicitat animarum, duos consiliarios suos emittit, Prudentiam et Temperantiam. Quarum Temperantia quidem 1249 equo frenum Discretionis imposuit, et Spem moderatius incedere persuasit. Prudentia vero Timorem increpans et arguens improbitatis, de futuro commonuit: et equo sellam Circumspectionis apposuit, ut non caderet ascensor ejus retro; sed retro praeteriti confessioni peccati, ante meditationi 0763A judicii, a sinistris patientiae inniteretur, a dextris humilitati. Porro Spes et Timor dedere calcaria, Spes in dextro pede exspectationem praemii, Timor in sinistro supplicii metum.
4. Et facta mora cum advesperasceret, et inclinata esset jam dies, rursus congregati sunt hostes in multitudine, ut dimicent contra eos. Pavet Timor, Spes accelerat; sed vix tandem ad consilium eos Prudentia, Temperantiaque revocavit. Et illa: Videtis, inquit, quia dies praecessit, et nox appropinquavit: et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat? Porro vobis grandis restat via, nec parva est hostium multitudo. Est autem miles quidam regi nostro fidelissimus, quem ego novi, castrum habens prope nos positum, et firmissimum est habitaculum; quia in 0763B petra posuit nidum suum. Divertamus ad illum, si placet, quia bonum est illic esse. Quod cum placuisset omnibus, et ducem itineris quaesissent, ait Prudentia: Armiger meus Ratio praecedet nos. Est enim gnarus viarum, et notus Justitiae, utpote consanguineus ejus. Praecedente itaque Ratione, caeteris subsequentibus, antevenit Ratio; et salutata Justitia, nuntiavit hospites adventare. Quaerit illa qui sint; unde, ad quid veniant, sciscitatur. Et cum regem cognovisset, hilari vultu surgens fugientibus occurrit cum panibus, et obviavit illis quasi mater honorificata, susceptamque animam ab equo deposuit, et in penetralibus domus avida collocavit.
5. Insequitur hostilis exercitus, et castrum obsidens, undique inquirit, si quis forte pateret ingressus, 0763C ac tanquam leo circuit quaerens quem devoret. Sed cum undique illud munitum inveniunt, tentoria figunt, et excubias ordinant, ne quis ingredi aut egredi valeat, ut mane facto instructis machinis diruant et irruant super eos. Interim Pavor paviditate et sollicitudine non piger, nec unquam securus, commilitones excitat, Justitiam convenit, de munitione loci, de praeparatione armorum quaerit, adjiciens et illud, ne forte sustentationi deficiant alimenta. Ad haec justitia respondit: Situs loci, ut animadvertere potestis, saxosus et inaccessibilis est, nec in armis, nec in machinis inimicorum timet insultum. Sed quia aridus est, paucos habet indigenas, quos arido hordeacei panis cibo utcunque sustentat. Et nunc supersunt nobis quinque panes hordeacei, et duo pisces. 0763D Et Timor: Quid haec, inquit, sunt inter tantos? Coepit igitur magis pavere et taedere: et arguens animam quod ab equo Desiderii descendisset, illud saepius memorabat, esse novissima hominis illius pejora prioribus. Equus enim ille praepeti cursu festinus advolabat ad urbem, nunc solius Rationis commissus ducatui. Ipse, inquit, videris, si non melius erat tibi tunc magis, quam nunc.
6. Prope jam erat ut adversus Spem contraria sentientem Timor insurgeret; sed Temperantia Prudentiam advocavit. Accersita Prudentia improbitatem Timoris objurgans: In adversarios, inquit, tuus, o Timor, mucro desaeviat. Nescis quia rex noster, rex virtutum est, Dominus fortis et potens, Dominus 0764A potens in praelio? Eat igitur nuntius, qui suorum necessitates exponat, adjutorium flagitet, auxiliatorem adducat. Et quis ire poterit, ait Timor? Tenebrae operiunt terram, et muros obsidet hostium pervigil multitudo; et ignari viae, tanquam in regione longinqua. Advocaverunt igitur hospitem suum Justitiam. Si quid, inquiunt, potes, adjuva nos. Quibus illa: Bono animo estote. Est enim mihi nuntius fidelissimus regi, bene notus curiae, Oratio scilicet, qui in secreto noctis silentio per ignotas semitas arcana coeli penetrare, et cubiculum regis adire, et opportuna importunitate pium regis animum flectere non indoctus, supplicatione miserabili laborantibus auxilium solitus 1250 impetrare. Eat ille si placet: ecce enim praesto est. Cumque respondissent omnes: 0764B Placet! Prudentia quid regi insinuet, dictante Justitia ut fideliter agat, et ne vacuus revertatur praecipiente, caeteris, et maxime Timore, ut iter acceleraret deprecantibus, per occultos quosdam muri exitus dimissus est. At ille hostium cuneos penetrans securus omni ave velocior, in momento, in ictu oculi usque ad portas novae Jerusalem pervenit. Quas cum clausas reperisset et pulsasset, janitoribus aegre ferentibus, quod intempestae noctis silentio civitatem impleret clamoribus, et regi ipsi importunus esse non vereretur, ille perseverabat pulsans, et amplius loquebatur: Aperite mihi, inquit, portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino regi nostro in ore meo secundum multitudinem dolorum meorum, qui sunt in corde meo. Haec, inquit, porta Domini mei. 0764C Justitia me misit ad vos, ut introducar ad regem, quia ad ipsum habeo secreta quae perferam. Vox turbinis audita est in terra nostra.
7. Rex cum cognovisset nuntium esse Justitiae, introduci eum praecepit. Ingressa Oratio ad regem, adoravit, et ait: Rex, in aeternum vive. Et ille: Rectene sunt omnia circa dominum tuum, et quae illius sunt? Et Oratio: Recte, Domine, vestri gratia. Porro unum est necessarium. Servus ille vester a cornibus unicornium ad imperium regis ereptus, divertit ad militem vestrum dominum meum; et: Domine mi, terra illa australis et arens est, et cibum non habet. Det Dominus benedictionem, et terra nostra det fructum suum. En congregati hostes in multitudine, ut dimicent contra nos: da nobis, Domine, 0764D auxilium de tribulatione; quia non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster. Porro rex noster, cujus natura bonitas, motus his lacrymis ait: Quem mittemus? Ad quem Charitas: Ecce ego, Domine, mitte me. Rex autem quaerebat de sociis; sed Charitas domesticam sibi familiam respondit sufficere. Exit ergo una cum nobili illo comitatu suo, Gaudio, Pace, Patientia, Longanimitate, Benignitate, Bonitate, Mansuetudine. His stipatus dux insignis progreditur, certusque de victoria, erecto signo triumphali primam pertransit inimicorum, secundamque custodiam, Cumque venisset ad portam, ultro aperta est ei. Ad cujus ingressum facta est laetitia magna in oppido. Cumque suadente Gaudio 0765A vociferarentur omnes et acclamarent, exortus clamor exterorum castra perterruit. Et illi: Quae est ista, inquiunt, vox exsultationis in auribus nostris de castris Israel? Non ita heri et nudiustertius. Forte venit eis auxilium, et impetum facient in nos. Fugiamus ergo Israelem; Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Interim Charitas morae impatiens, ordinari exercitum, aperiri portas, et persequi praecipit inimicos, aperte denuntians: Vadam ad portas inferi. Sicque uno impetu universus Charitatis exercitus procedit, quos Babylonii non ferentes fugiunt, sed non effugiunt. Cadunt a latere Timoris mille, et a dextris Charitatis decem millia.
PARABOLA III. De pugna spirituali.
0765B 1. Inter Jerusalem et Babylonem ordinatae sunt acies ad bellum. Hinc David manu fortis aciem producit virtutum terribilem et ordinatam: inde Nabuchodonosor Babylonis spiritualia nequitiae, suumque vitiorum tumultuosum exercitum dirigit ex adverso. Procedit de castris David tirunculus novitius, nuper in militiam regis juratus, et per manus ipsius aeterni David verbi Dei gladio accinctus, et spiritualibus armis insignitus, ingentes gerens animos, et contra regis edictum, ad faciendum sibi nomen plusquam ad hostem vincendum impatientissimus. Equus erat ci fervidus, proprium corpus; de succo adhuc saeculi fortis, viridis, lascivus, animusque ejus conveniens, cui insidens ferebatur insignis; castrorumque suorum dedignans disciplinam, contemptis sociis, 0765C stolida quadam praesumptione longe prae caeteris progrediebatur, aestuans et 1251 anhelans ad faciendum sibi nomen. Videns David impetuosam ejus praesumptionen, per Filium suum Salomonem sub interminatione ei mandavit: Vae soli, quia si ceciderit, non habebit sublevantem (Eccle. IV, 10). Cujus ille monita parvi pendens, cum sibi vel aliis ostendere magnae virtutis suae quaereret occasiones, et praeclarum aliquod facinus moliretur, conspicatur eminus in parte hostili unum de inimicis fortis malitiae, astutae nequitiae, arma habentem ignea, manusque plenas jaculis igneis, multos vulnerantem, vulneratos occidentem, occisos conculcantem, facile capientem, difficile relaxantem, spiritum Fornicationis.
0765D 2. Hic se ostensurum praesumens praeclaram virtutem suam, impetum in eum dirigit, et promptum illum equum suum jejuniorum verberibus, et vigiliarum calcaribus perurgens, totus fertur in illum. Clamat a tergo Prudentia, Parce, parce! clamat Discretio, Sustine, sustine! totusque eum concrepat Davidicus exercitus. Quos ille omnes surda aure praeteriens, fertur miser totus in malum suum, et nescit. Videns Nabuchodonosor infremit, et malum ei parans dolos praemittit. Occurrunt enim illi a latere in praeceps ruenti sorores duae, Superbia et Vana Gloria, acclamantes ei in dolo: Euge, euge! Quibus ille miser nimis credulus, totus fertur in praeceps, et nescit quae jam undique cum circumvallent 0766A insidiae. Spiritus quidem Fornicationis, jam crebro tales et talium impetus expertus, fugam simulat, et delusum miserum sequi provocat, donec per patentem portam in medio Babylonis introductum suis illum sociis tradidit illudendum. Gastrimargia et Fornicatio equum sibi vindicant, nec dominum suum jus in eo habere ultra permittunt. Jam quippe deficiebat, jam fatigatus divertere quaerebat. In medio quippe pugnae sub pugnante ceciderat, et casu suo vehementer attriverat sessorem suum: quem illi cibis Babylonis refectum, reimpinguatum suis subdidere servitiis. In miserum vero Ira, Invidia, caeteraque vitiorum turba consurgit, et fiducialiter supra dorsum ejus fabricant peccatores. Sed et Fornicatio cujus nisi terga fugientis nil adhuc ille 0766B viderat, aperta jam facie et impudenti fronte in eum consurgit, et spicula ignea in cor ejus torquet, gladiumque in cervicem ejus exserit, projectumque in terram conculcat; et coquo regis Babyloniorum Nabuzardam eum tradens, ejus immundis gurgitationibus subdidit illudendum. Nec jam patitur, ut honesta in eum vitia manum mittant; sed immundis scurris de coquina regis, id est foedis et horrendis vitiis, exhibet irridendum. Sic igitur captus ab inimicis, ligatur funibus malae consuetudinis, et praecipitatur in carcerem Desperationis.
3. Rex autem David cooperto capite lugebat, dicens: Absalon fili mi, fili mi Absalon! Vocansque unum regiae clientelae ac sedis in hujusmodi utilem et probatum, Timorem scilicet, ad requirendum eum 0766C dirigit, et Obedientiam secum mandavit, ut ereptum de carcere tutelae committeret Obedientiae. Missus Timor venit, et suscitat miserum, ereptumque de carceralibus claustris et vinculis, sicut sibi jussum fuerat, Obedientiae tradidit: equum suum ei restituit, sed ferocem et rebellem, et qui vix ultra dominum dignaretur agnoscere. Quem Obedientia apprehendens et freno ferreo cohibens, licet renitentem plurimum et recalcitrantem, antiquo domino subdidit, docuitque eum mutare fortitudinem.
4. Susceptum itaque a Timore Obedientia deducens militem Christi, per aliam viam reduxit in regionem suam, primamque ei mansionem apud Pietatem constituit: ut scilicet animos ejus, quos Timor 0766D exacerbaverat, Pietas patris revocantis refocillaret. Secundam, apud Scientiam, ut sciret unde et quo sibi esset redeundum: sciretque uti et Pietate, et Timore, ne Pietas extolleret, Timor frangeret. Tertiam, apud Fortitudinem, quae cum ad peragendum reditus sui iter confortaret. Quartam, apud Consilium, ut alterius cum consilio omnia faceret, nec a ducatu obedientiae in aliquo declinaret. Quintam, apud Intellectum, ut non jam 1252 consilio tantum hominum, sed ipse jam intelligere inciperet quae sit voluntas Domini bona, beneplacens et perfecta. Ad sextam mansionem pervenit miles Christi Sapientiae, hospitibus suis eum prosequentibus, nec iter ejus deserentibus, ut jam ei sapiant bona Domini, et exinde cum Moyse, velut de monte Abarim, 0767A repromissiones Dei incipiat contemplari (Deut. XXXII, 49). Et hinc jam pervenitur in Jerusalem, in regnum et civitatem David, in visionem pacis: ubi beati pacifici filii Dei interius et exterius omnibus pacificatis ingressi, gaudium Domini sui celebrant, sabbatum sabbatorum. Amen
PARABOLA IV De Christo et Ecclesia.
1. Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo (Matth. XXII, 2). Cumque dies instaret nuptiarum, consuluit Pater Filium, quam vellet ducere. Ille se elegisse et praeelegisse Ecclesiam respondit a saeculo. At Pater: Sed captiva, inquit, tenetur in Aegypto, ibique servit in luto et latere (Exod. I, 14), venundata sub peccato. Induratum 0767B est cor Pharaonis super eam, et aggravata manus, nec dimittet eam nisi in manu forti (Exod. III). Et ego, inquit Filius, manus tua et brachium fortitudinis tuae, intrabo Aegyptum in manu forti et brachio extento, et liberabo eam. Et ut obstruam os loquentium iniqua, et redimam eam a calumniis hominum, appendam in statera juxta pretium quo venundata est sub peccato, voluntatem scilicet peccati; et e contra pretium sanguinis mei: et invenietur illa minus habens, et perveniet ad victoriam judicium meum. At Pater: Plane, inquit, perveniet; sed lex est conjugii sponsae requirere assensum. Requiretur, inquit. Inveni David servum meum, virum secundum cor meum. Mittam eum cum eithara, 0767C ut loquatur ad cor ejus, et advocet eam, et demulceat animos ejus, in luto Aegypti assuetos et putrefactos. Missus David Aegyptum ingreditur; et praeparatum habens dulcissimum epithalamii canticum, eructavit de corde suo hoc verbum bonum: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus (Psal. XLIV, 11, 12). Jussus etiam Isaias e vestigio subsequitur, vidensque illam in vinculis captivitatis: Consurge, inquit, consurge, induere fortitudinem brachii Domini. Elevare, elevare, consurge, Jerusalem; solve vincula colli tui, captiva filia Sion (Isa. LI, 9; LII, 1, 2).
2. Cumque etiam alii multi intrassent patriarchae 0767D et prophetae, omnes eadem nuntiantes, tandem aliquando intelligens illa gratiam Dei, surgensque de pulvere, dixit: Recordatus es mei, Domine Deus meus. Misereris, cujus misereris, et misericordiam praestas, cujus misertus eris (Exod. XXXIII, 19). Et subsequens quod sapiens illa Abigail: Quis, inquit, me det in ancillam servorum Domini mei, ut lavem pedes servorum Domini mei? (I Reg. XXV, 41.) Moxque exsurgens, sicut ipsa Abigail, ascendit super asinam, id est, subdidit sibi carnem suam, et secuta est servos regis. Occurrit sponsus festivus et hilaris: tenensque manum dexteram ejus, et in voluntate sua deducens eam, et cum gloria suscipiens eam, 0768A introduxit in civitatem regni sui, et in cubiculum genitricis suae. Et in lectulo charitatis suae eam collocans, et gratiae suae ornamentis eam condecorans, laevamque suam sub capite ejus ponens, et dextera sua eam amplexans: Adjuro vos, inquit, filiae Jerusalem, ut non suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit (Cantic. II, 6, 7). Posuitque sexaginta ex fortissimis Israel, qui ambirent lectum, ad bella doctissimos: et uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos. Osculansque eam osculo oris sui (Cantic. I, 1), et valedicens ei abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. Mandavitque ei per Osee prophetam: Multo tempore me exspectabis; et non erit tibi sacerdos, nec sacrificium (Ose. III, 3, 4).
0768B 3. Cujus Pharao ille Aegyptius captans absentiam, convocato exercitu: Veni, inquit, persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: 1253 evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea (Exod. XV, 9). Surgensque cum omni malitiae suae nequitia, Ecclesiae persecutionem indixit. Moxque ejus castra aggrediens, comprehensum Petrum, fratremque ejus Andream crucifixit, Paulum decollavit, Joannem exsiliavit, Bartholomaeum decoriavit, Stephanum lapidavit, Laurentium et Vincentium ustulavit, et sanctorum mortibus, mortiumque et tormentorum generibus omnia complevit. Posuerunt morticina servorum Dei escas volatilibus coeli, carnes sanctorum bestiis terrae. Effuderunt 0768C sanguinem innocentem tanquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 2, 3). Videns Ecclesia defensores suos positos ut oves escarum, ingemuit, et facta est amaritudo ejus amara. Sed terra Ecclesiae sanguine martyrum impinguata, fidelium segetes multiplici quodam germine refundebat: et in praecisione unius centum vel mille reddens, unde vinci sperabatur vincebat.
4. Quod barbara illa inimici nequitia deprehendens infremuit, et ad nota calliditatis suae arma refugiens, a persecutione interim conquievit, viresque contraxit, gladium revocavit, consilium mutavit. Nullus pejor, inquit, quam domesticus inimicus. Effundam igitur contentionem super principes eorum, et errare eos faciam in invio, et non in via 0768D (Psal. CVI, 40). Et cum dicent: Pax, pax; non erit pax (Jerem. VI, 14). Sed suscitabo inter eos haereses et schismata, et civili et intestino quodam bello omnia turbabo: et facilius suo eos gladio faciam interire, quam meo. Dixit, et mox terribilis illa hactenus Ecclesiae acies ordinata facta est non terribilis, quia deordinata. Mutuis quippe se vulneribus impetentes, seque invicem hostiliter concidentes, hostibus a longe stantibus et ridentibus, risum et insultationem, Ecclesiae vero luctum et intolerabilem incussere dolorem. Amaritudo enim ejus prius amara, nunc facta est amarior, cum vipereo quodam malo a filiis suis deflebat discerpi viscera sua. Sed 0769A continuo egregii curiae Christianae milites praevalere videntes astutam inimici malitiam, spiritum resumpserunt, arma fidei corripuerunt: et malum ex semetipsis viriliter auferentes, Alexander cum multis Ariam; Augustinus Manichaeum multosque alios; Hieronymus Epicuraeum Jovinianum, caeterique caeteras haeresum et schismatum pestes pervadentes vel fortiter trucidaverunt, vel prudenter a castris propulerunt, pacemque Ecclesiae et gaudium restituerunt.
6. Sed heu, heu! nec mare fluctibus, nec ista vita carere potest tentationibus; nec potest esse pax firma et solida, nisi in regione sua. Videns enim peccator, et invide irascitur, dentibus fremit et tabescit, et nova paraus bella ad spiritualia malitiae 0769B arma se convertit; convocansque sui exercitus egregios illos duces, spiritum scilicet Fornicationis, spiritum Gulae, spiritum Avaritiae: Videtis, inquit, quia nihil proficimus, et jam totus mundus post ipsos abiit. Sed adhuc experiri habent vires nostras, qui gloriantur se jam effugisse vel elusisse artes meas. Dixit, et castris eos Ecclesiae immittens, et dormientes omnes et ebrios nocte inveniens (qui enim dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte dormiunt et nocte ebrii sunt) (I Thess. V, 7), continue omnia turbavit. Mox enim omnes se ipsos amantes, quae sua sunt quaerentes, non quae Jesu Christi, haereditate sibi vindicaverunt sanctuarium Dei, et polluerunt tabernaculum nominis ejus (Psal. LXXIII, 7): non Deo in eo, sed voluntatibus et voluptatibus suis 0769C servientes, quaeque Deo oblata vel sacrata, in suos usus vertentes. Facientes enim sibi de nominibus et officiis religionis nomina et auctoritates avaritiae, elationis et vanitatis, tunicam illam charitatis inconsutilem desuper textam per totum (Joan. XIX, 23), purpureumque illud fidei pallium pretioso sanguine tinctum, quibus nuditatem sponsae Sponsus operuerat caeteraque religionis ornamenta, reluctanti et reclamanti. Ecclesiae detraxerunt: eamque denudantes, nec se vestientes, quam custodire debuerant, nudam reliquerunt, et de statu quietis eam exturbantes, quantum in ipsis est, de mundo fugere compulerunt.
6. Sed illa clamans, plorans, et nudata turpitudine, 0769D 1254 et discoopertis natibus, omnia occulta et pudenda sua risui omnium deflens exposita, orat filios uteri sui, nec miserentur; obsecrat, et irridetur. Et utraque manu totis viribus panniculos quosdam canonicae vel monasticae religionis, qui vix manus diripientium effugerunt, circa cor et vitales illas partes astringens, hos saltem dimitti sibi precatur, nec auditur. Et ipsos enim sui illi, non custodes, sed latrones, diripere conantur; ut vel nuditatem suam non ferens, de hoc mundo fugiat, vel inter eos in frigore malitiae eorum moriatur. Fingentes tamen nonnunquam se misereri, vestem de simulatione Virtutum et dissimulatione Vitiorum, manu Hypocrisis utrimque contextam vendere illi conantur. Quam illa detestans et 0770A et abominans, non suscipit, non recognoscit. Novit illam Sapientiae manibus contextam, tinctam et sacratam Agni sanguine, a Sponso sibi derelictam, a filiis sublatam. Aliam nescit, sed abjicit et respuit. Ideo abjicitur, respuitur, conspuitur, et omnibus opprobrio habetur.
7. Haec sunt nostra, haec sunt Ecclesiae periculosa tempora: in quibus in pace facta est amaritudo ejus amarissima (Isa. XXXVIII, 17). Sed tria vae abierunt: adhuc restat unum vae, scilicet angelus Satanae, in angelum lucis se transfiguraturus, sessurus in templo Dei, et ostensurus se tanquam sit Deus. Qui jam mysteria iniquitatis operatur (II Thess. II, 3-10), praenuntiis ejus jam undique Ecclesiae suggillantibus: Ecce hic, et ecce illic (Luc. XVII, 23). 0770B Sed, o Sponsa Christi, noli credere, noli exire: sed sustine Sponsum tuum, qui te non despicit, nec obliviscitur in tribulatione: sed quarta vigilia veniet ad te ambulans super mare (Matth. XIV, 25). Et veni, Domine; veni ad liberandum eam, Domine Deus virtutum, qui vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.
PARABOLA V. De fide, spe, et charitate.
1. Rex nobilis et potens tres habuit filias, Fidem, Spem et Charitatem. His delegavit civitatem eximiam, humanam Animam. In qua cum tres sint arces, Rationabilitas, Concupiscibilitas, Irascibilitas, unicuique suam contradidit: Fidei primam, Spei secundam, Charitati tertiam. Rationabilitati 0770C praeficitur Fides, quia fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Concupiscibilitati Spes, quia concupiscere nos non licet quae videmus, sed quae speramus; et spes quae videtur, non est spes. Irascibilitati Charitas, fervor scilicet fervori, ut fervor virtutis fervori naturae dominetur, imo fervor naturalis attollat se in fervorem virtutis. Ingressae illae, unaquaeque pro posse suo domum suam ordinat et procurat. Custodem ergo domus suae in Rationabilitate Fides ponit Prudentiam, ut suum jus in ea sibi conservet, et rationem sub legibus fidei et intra terminos a fide positos cohibeat. Ut autem fiducialiter in domo ageret, addidit et Obedientiam. Ut Obedientia processum operis, et 0770D tolerantiam haberet laboris, subdidit et Patientiam. Ut autem etiam inferiorem actuum vel sensuum familiam regere bene posset et dispensare, ipsam ei Dispensationem suffecit. Ut secundum Apostolum honeste et secundum ordinem omnia fierent (I Cor. XIV, 40), addidit etiam et Ordinem. Ne maledictio intraret domum (maledicta omnis domus indisciplinata), custodem in porta posuit Disciplinam.
2. Spes autem in Concupiscibilitate domui suae Sobrietatem praefecit, ut jus suum in ea sibi conservaret, et principales ejus sibi semper servire compelleret. Ut autem inferiorem voluntatum et voluptatum familiam discrete regere sufficeret, ipsa ei subdidit Discretionem. Cui etiam contra concupiscentiam carnis addidit Continentiam contra concupiscentiam 0771A oculorum, Constantiam; contra ambitionem saeculi, Humilitatem. Et ne egestas intraret domum (ubi enim multa verba sunt, sicut dicit Salomon, ibi multa egestas (Prov. XIV, 23), Silentium custodem posuit in limine.
3. At Charitas suam domum ad austrum et meridiem 1255 positam, amicae sibi Pietati commisit; jusque suum omne ei tradidit, subdens ei ad obsequium primum Munditiam corporis; deinde, congruas exercitationes, videlicet lectiones, meditationes, orationes, et spirituales affectiones. Et ne ingressa domum miseria conturbaret Beatitudinem filiorum Dei, qui in septimo gradu (Matth. V, 9), id est in perfectione beatitudinis positi, in domo Charitatis ludunt et jucundantur, ipsam Pacem custodem 0771B in porta constituit. Sic ordinatis domibus suis, totius civitatis quasi praepositum quemdam et oeconomum posuerunt Liberum Arbitrium.
4. Quo peracto, redeunt in domum patris puellae regiae. Inimicus homo superveniens, ordinem et gloriam civitatis videns et invidens, machinatur insidias; et ingredi cupiens, corruptis duobus de praecipuis civibus, Discretione et Dispensatione, universae malitiae suae exercitum introduxit per portas Rationabilitatis et Concupiscibilitatis. Praepositus civitatis Liberum Arbitrium, qui totius civitatis dimissus erat custos et arbiter (paterfamilias quippe peregre proficiscens dedit servis suis potestatem cujusque operis), ligatur vinculis ferreis et in carcerem 0771C mittitur. Praecipitatis de arce Rationabilitatis custodibus suis, mox contra Fidem Blasphemia inducitur. Cum qua irruentes contradictiones, commotiones et confusiones, caeteraque hujusmodi turba, cunctaque sibi diripientes, sibique quidquid libebat vindicantes, in Rationabilitate nihil rationis reliquerunt; et janitore perempto, scilicet Disciplina, omnibus intrandi et exeundi copiam praebuerunt.
5. Porro in domum Spei, Concupiscibilitatem scilicet, ingressa, et omnia sibi vindicans domina Luxuria, totam eam de superioribus dejectam ad ima devolvit, et Concupiscentiae carnis Continentiam, Concupiscentiae oculorum Constantiam, Ambitioni saeculi Humilitatem conculcandam tradidit et illudendam. Et perempto Silentio janitore, omnibus 0771D et intrantibus et exeuntibus fecit portam patere. Sobrietatem vero et socias sobrietatis virtutes aut occidit, aut incarceravit, aut in exsilium destinavit. Exinde ad superiorem civitatis arcem conscenditur, et Pace janitore et custode summae beatitudinis perempto, Miseria ingreditur. Mox enim domina 0772A Superbia ascendens in arcem (Superbia enim eorum qui te oderunt, ascendit semper (Psal. LXXIII, 23), Pietatem de ea impie deturbavit, totamque illam Pietatis et Pacis familiam morte vel exsilio damnavit. Jam quicunque vult, sanctuarium Dei ingreditur: quaecunque sancta in eo, quaecunque hactenus filiis Levi tantum accessibilia erant et visibilia, jam profanata, jam direpta ab inimicis, in Babylonem transferuntur; et de vasis templi concubinis regis Babylonii propinatur. Sic capta est et confusa tota civitas; secundum gloriam ejus facta est ignominia ejus.
6. Confusis omnibus, ad dominas tristis nuntius venit perditae civitatis. Conturbatae illae pedibus Patris provolvuntur, auxilium deprecantes. Causante 0772B illo et custodis Liberi Arbitrii arguente negligentiam: Quid, inquiunt, o Pater, Liberum Arbitrium potest sine adjutrice gratia? Et ego, inquit, dabo gratiam; sed praemittendus est Timor. Ipse enim praeibit ante illam parare vias ejus. Egressus Timor a facie Domini, venit ad civitatem, baculum habens disciplinae in manu ejus; invenitque portam difficultatis obseratam, et obfirmatam vectibus malae consuetudinis. Janitor procax et improbus carnis lascivia in portis aderat, qui Timori satis infestus, opprobriis et conviciis eum fatigabat. At ille facto impetu fiduciae, frangens vectes malae consuetudinis, portas diruens difficultatis, miserum illum corripit, et baculo eum disciplinae quem tenebat, usque ad mortem perurget: statimque signum advenientis 0772C Gratiae super portas elevans, totam civitatem vertit in timorem. Post quem Gratia ingreditur civitatem, secum totum illum Virtutum coelestium exercitum adducens. Mox pars inimica disparuit, Virtutes vero ad nota praesidia recurrunt. Procedentes illico et se ipsas deceptas fuisse accusantes Discretio et Dispensatio 1256 veniam precantur: prodit de vinculis et ad occursum dominae Gratiae festinat Arbitrium, sub regno Gratiae nunc tandem se sperans fore liberum. Fercula praeparantur filiabus regis domus suae, et mensae ponuntur congruae. In mensa quippe Fidei panis ponitur doloris, et aqua angustiae, et caetera poenitentiae fercula. In mensa Spei panis confortans, et oleum exhilarans faciem, et caetera consolationis 0772D fercula. In mensa Charitatis panis vitae, vinumque laetificans, et omnes deliciae paradisi. Jam ingrediuntur et epulantur, et custodiunt civitatem. Sed nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1).