«In transitu S. Malachiae» — Bernardus Claraevallensis

0481 IN TRANSITU S. MALACHIAE EPISCOPI SERMO I.0481C

1. De coelo vobis hodie, dilectissimi, copiosa quaedam est benedictio destinata: et fideliter eam non distribui, vobis quidem damnosum esset; mihi vero periculosum, cui nimirum haec dispensatio videtur esse commissa. Timeo itaque damnum vestrum, timeo damnationem meam, si forte dicatur: Parvuli petierunt panem, et non fuit qui porrigeret illis (Thren. IV, 4). Scio enim quam necessaria vobis sit e coelo veniens consolatio, quos constat illecebris carnalibus et oblectamentis saecularibus viriliter abrenuntiasse. Nemo sane beneficii esse coelestis, et superno dubitet consilio definitum, ut episcopus Malachias hodie inter vos obdormiret, et desideratam inter vos haberet sepulturam. Cum enim nec folium 0481D quidem arboris sine divino nutu cadat in terram; quis tam hebes, ut non evidenter in hujus beati viri adventu et transitu magnum prorsus consilium supernae pietatis advertat? A finibus terrae, terram hic positurus advenit, alia quidem occasione festinans, quamvis ob specialem erga nos charitatem id plurimum desiderasse noscatur. Multa quidem in itinere ipso impedimenta sustinuit, nec transfretare permissus est, donec appropinquaret tempus consummationis ejus, et terminus qui non poterat praeteriri. Quem quidem multis ad nos pervenientem laboribus, tanquam angelum Dei pro reverentia sanctitatis suae suscepimus: sed et nos ipse pro sua mansuetudine et humilitate altius radicata, longe supra quam mereremur, devoto suscipiebat affectu. Paucos deinde 0482C apud nos dies fecit in incolumitate sua, dum socios praestolaretur, qui dispersi in Anglia fuerant, cum regis illius vana suspicio Dei hominem impediret. Jamque omnibus ad eum collectis, ad Romanam, pro qua venerat, curiam parabat iter: cum subito infirmitate praeventus, sensit protinus ad coeleste magis sese palatium evocari. Deo melius aliquid providente pro nobis, ne a nobis egressus alibi consummaretur.

2. Nullum quidem in eo, non dico mortis, sed vel gravis aegritudinis signum medicis apparebat: ille tamen exhilaratus spiritu, aiebat omnimodis oportere, ut hoc anno Malachias ab hac vita egrederetur. Laboratum est econtra, et devotis precibus apud Deum, et quibuscunque potuimus modis: sed 0482D illius praevaluere merita, ut desiderium cordis ejus tribueretur ei, et non fraudaretur voluntate labiorum suorum. Sic enim pro votis omnia ei concurrere, ut hunc maxime locum, divina sibi inspirante clementia, elegisset: et hunc quoque ex longo optaret sepulturae habere diem, quo fidelium omnium generalis memoria celebratur. Sed et illud nostra haec gaudia merito cumulavit, quod fratrum nostrorum ossibus, de priore coemeterio huc asportandis et recondendis , eadem nobis dies, auctore Deo, fuisset electa. Quae nimirum deportantibus nobis, et ex more psallentibus, idem vir sanctus plurimum sese illo cantu delectari dicebat: et non multo post ipse quoque secutus est, somno suavissimo et felicissimo soporatus. Agimus itaque gratias Deo super omnibus 0483A dispositionibus suis, quod indignos nos beatae mortis ejus honorare praesentia, quod pauperes suos pretiosissimo corporis ejus locupletare thesauro, quod infirmos nos tanta Ecclesiae suae voluit fulcire columna. Alterum siquidem e duobus signum istud, quod nobis in bonum factum est, persuadet, quod aut placitus Deo sit locus, aut sibi placitum facere velit, ad quem tantae sanctitatis virum a finibus terrae moriturum, sepeliendumque perduxit.

3. Caeterum populo illi affectuosius condolere, et ejus quae tam miserabili Ecclesiae dirum hoc vulnus 1044 non pepercit inferre, crudelitatem mortis vehementius abhorrere, beati hujus patris charitas ipsa compellit. Dira profecto et inexorabilis mors, quae tantam hominum multitudinem unius percussione 0483B multavit: caeca et improvida, quae Malachiae ligavit linguam, impedivit gressus, dissolvit manus, oculos clausit. Illos, inquam, devotos oculos, qui piissimis fletibus divinam peccatoribus reconciliare gratiam consuevere: illas mundissimas manus, quae laboriosis et humilibus operibus exerceri semper amaverant, quae Dominici corporis hostiam salutarem pro peccatoribus toties offerebant; et sine ira et disceptatione in oratione levabantur in coelum; quae infirmis multa beneficia praestitisse, et signis variis effulsisse noscuntur: illos quoque speciosos gressus evangelizantis pacem, evangelizantis bona; illos pedes, qui toties fatigati sunt studio pietatis; vestigia illa, digna quae semper devotis osculis premerentur: sancta denique labia illa sacerdotis, quae 0483C custodiebant scientiam; os justi, quod sapientiam meditabatur: et linguam ejus, quae judicium loquens, imo et misericordiam, tantis mederi solebat vulneribus animarum. Nec mirum, fratres, iniquam mortem esse, quam generavit iniquitas: inconsideratam, quam noscitur seductio peperisse. Nihil, inquam, mirum, si ferit sine discretione, quae venit ex praevaricatione; si sit crudelis et fatua, quae ex antiqui serpentis fallacia, et mulieris insipientia prodiit. Quid tamen causamur quod Malachiam ausa sit attentare, fidele equidem membrum Christi, quando et ipsum Malachiae pariter et omnium electorum caput furibunda pervasit? Pervasit utique immunem, sed non immunis evasit. Impegit in vitam mors, et 0483D inclusit intra se vita mortem, et absorpta est mors a vita. Hamum sibi devorans, inde teneri coepit, unde visa est tenuisse.

4. At fortasse quis dicat: Quomodo mors a capite superata videtur, quae tanta adhuc libertate saevit in membra? Si mors mortua, quomodo Malachiam occidit? si victa, quomodo adhuc praevalet universis; et non est homo qui vivat, et non videat mortem? Victa plane mors, opus diaboli, et peccati poena; victum peccatum, causa mortis; victus et malignus ipse, et peccati auctor, et mortis. Nec modo victa sunt haec, sed et judicata jam et damnata. Definita quidem, sed nondum promulgata sententia est. Denique jam diabolo ignis paratus, etsi nondum ille praecipitatus in ignem, modico adhuc tempore sinitur 0484A malignari. Tanquam malleus coelestis opificis factus est, malleus universae terrae: terit electos ad eorum utilitatem, reprobos conterit in eorum damnationem. Qualis ergo paterfamilias, tales et domestici ejus, peccatum scilicet et mors. Nam et peccatum, licet simul cum Christo cruci ipsius non dubitetur affixum, adhuc tamen interim non regnare quidem, sed habitare etiam in ipso, dum viveret, Apostolo permittebatur. Mentior si non ipse ait: Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 17). Sic et mors ipsa minime quidem adhuc abesse cogitur, sed cogitur non obesse. Erit autem cum dicetur: Ubi est, mors, victoria tua (I Cor. XV, 55). Et ipsa siquidem inimica novissima destructur. Nunc vero moderante eo qui imperium 0484B habet vitae et mortis, et mare ipsum certis littorum coercet metis, mors ipsa dilectis Domini somnus refrigerii est, Propheta attestante, qui ait: Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini (Psal. CXXVI, 2, 3). Pessima quidem mors peccatorum, quorum et nativitas mala, et vita pejor; sed pretiosa est mors sanctorum (Psal. CXV, 15). Pretiosa plane, tanquam finis laborum, tanquam victoriae consummatio, tanquam vitae janua, et perfectae securitatis ingressus.

5. Congratulemur itaque, fratres, congratulemur, ut dignum est, patri nostro; quia et pium est defunctum plangere Malachiam, et pium magis Malachiae congaudere viventi. Nunquid non vivit? Et beate. Nimirum visus est oculis insipientium mori, 0484C ille 1045 autem est in pace. Denique jam concivis sanctorum et domesticus Dei, psallit pariter et gratias agit, dicens: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12). Transivit plane viriliter, et feliciter pertransivit. Verus Hebraeus Pascha celebravit in spiritu, et nobis transiens loquebatur: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare apud vos. Transivit per ignem et aquam, quem nec tristia frangere, nec detinere mollia potuerunt. Est enim deorsum nos locus, quem sibi totum vindicat ignis, adeo ut ne minimam quidem aquae guttam de Lazari digito miser ille dives ibi habere potuerit. Est et sursum civitas Dei, quam laetificat fluminis impetus, voluptatis torrens, calix 0484D inebrians quampraeclarus. In hoc sane medio boni et mali scientia continetur, et voluptatis et tribulationis hic capere est experimentum. Infelix Eva in has vicissitudines nos induxit. Hic plane dies et nox: nam in inferno tantum nox, et in coelo tantum dies. Beata proinde anima quae utrumque pertransit, nec voluptati inhaerens, nec deficiens in tribulatione.

6. Breviter vobis unum aliquod ex multis hujus viri magnificis actibus arbitror referendum, in quo strenue satis et ignem, et aquam noscitur pertransisse. Magni illius Patricii Hiberniensium apostoli sedem metropolitanam tyrannica sibi progenies, successionis ordine creans archiepiscopos, vindicabat, haereditate possidens sanctuarium Dei. Rogatus itaque a fidelibus Malachias noster, ut tantis sese 0485A malis opponeret, animan suam in manibus suis ponens, accessit intrepidus, suscepit archiepiscopatum, tradens sese discrimini manifesto, ut tanto crimini finem daret. Inter pericula rexit Ecclesiam; post pericula sibi continuo successorem alterum canonice ordinavit. Ea siquidem conditione susceperat, ut postquam, cessante persecutionis rabie, alter secure posset institui, ad sedem propriam remeare permitteretur: ubi sine ecclesiasticis saecularibusve redditibus in congregationibus religiosis, quas ipse exstruxerat, degens inter eos tanquam unus eorum, usque ad hoc tempus vixit absque ulla proprietate. Sic Dei hominem examinavit, non exinanivit tribulationis incendium: siquidem aurum erat; sic nec illecebra tenuit aut resolvit; nec curiosus spectator 0485B in via substitit, propriae peregrinationis oblitus.

7. Quis vestrum, fratres, non vehementer ejus imitari cupiat sanctitatem, si id audeat vel sperare? Credo igitur libentius audituros, si dicere forte poterimus, quid sanctum fecerit Malachiam. Sed ne nostrum forsitan minus acceptabile testimonium videatur, Scripturam audite dicentem: In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum (Eccli. XLV, 4). Fide calcabat mundum, Joanne attestante, qui ait: Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra (I Joan V, 4). Nam in spiritu lenitatis dura quaelibet et adversa aequo animo tolerabat. Hinc quidem post Christum fide calcabat maria, ne caperetur illecabris: inde in patientia sua possidebat animam suam, ne molestiis frangeretur. De his enim duobus 0485C habes in psalmo, casuros a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis (Psal. XC, 7): quod multo plures prosperitatis fallaciae, quam adversitatis flagella dejiciant. Nemo itaque nostrum, charissimi, plana mollioris viae alias, undae> superficie delectatus, iter illud marinum alias, maximum> sibi commodius arbitretur. Magnos hic campus montes habet, invisibiles quidem, sed eo ipso periculosiores. Laboriosior forte via videtur inter ardua collium, et aspera rupium; sed expertis longe securior et desiderabilior invenitur. Utrobique tamen laborem, utrobique periculum esse noverat, qui dicebat: Per arma justitiae a dextris, et a sinistris (II Cor. VI, 7): ut merito congratulemur eis qui transierunt per ignem et aquam, et in refrigerium sunt educti. Refrigerium 0485D vultis audire? Utinam id vobis alius loqueretur! nam ego quod non gustavi, eructare non possum.

8. Videor tamen mihi hodie super hoc refrigerio Malachiam audire dicentem: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; quia eripuit animam meam de morte (Psal. CXIV, 7, 8), etc. In quibus verbis quid intelligam, 1046 paucis audite: siquidem inclinata est jam dies, et longius quam speraveram sermo processit, quod invitus avellar a paterni dulcedine nominis, et Malachiam silere lingua formidans, finem facere vereatur. Mors animae, fratres mei, peccatum est: nisi forte excidit vobis quod in propheta legistis, Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 0486A 4). Triplex proinde congratulatio est hominis, ab omni peccato, et labore, et periculo liberati. Ex hoc siquidem nec peccatum in eo habitare dicitur, nec poenitentiae luctus indicitur, nec ab ullo deinceps lapsu ei praedicitur esse cavendum. Posuit Elias pallium; non est quod timeat, non est quod tangi, nedum teneri ab adultera vereatur. Currum conscendit; non est jam trepidare ne cadat: suaviter scandit; non laborans volatu proprio, sed celeri in vehiculo sedens. Ad hoc nos refrigerium, dilectissimi, tota animi aviditate curramus in odore unguentorum hujus beati patris nostri, qui nostrum hodie torporem in ferventissimum desiderium visus est excitasse. Curramus, inquam, post eum, crebrius illi clamantes: Trahe nos post te: et affectu cordis, 0486B et profectu conversationis devotas omnipotenti misericordiae gratias referentes, quod indignis servulis suis, quibus propria desunt merita, aliena saltem voluit suffragia non deesse.

SERMO II.

1. Liquet, dilectissimi, quod dum corpore retinemur, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6): ac per hoc luctum magis, quam gaudium, miserandum nobis indicit exsilium et conscientia delictorum. Quia tamen apostolico ore gaudere cum gaudentibus admonemur (Rom. XII, 15), in omnem nos suscitari laetitiam, tempus et causa requirit. Nam si vere, quod Propheta sensit, exsultent justi in conspectu Dei (Psal. LXVII, 4), exsultat sine dubio Malachias, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus. In sanctitate 0486C et justitia coram ipso ministravit: placuit ministerium, placuit et minister. Quidni placuerit? Posuit sine sumptu Evangelium, replevit Evangelio patriam, suorum maxime feralem edomuit barbariem Hibernorum; levi jugo Christi in gladio spiritus exteras subdidit nationes, usque ad extrema terrae restituens haereditatem suam illi. O ministerium fructuosum! o ministrum fidelem! Nunquid non per ipsum Filio est paterna adimpleta promissio? Nunquid non hunc olim intuebatur Pater, cum ad Filium loqueretur: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae? (Psal. II, 8.) Quam libens Salvator recipiebat quod emerat, et emerat pretio sanguinis sui, ignominia crucis, horrore passionis! 0486D Quam libens de manibus Malachiae, pro eo quod gratis ministraret! Ergo in ministro quidem gratum erat munus gratuitum, in ministerio autem placita conversio peccatorum. Grata, inquam, et placita in ministro simplicitas oculi, in ministerio autem salus populi.

2. Quanquam etsi ministerii quidem minor efficientia sequeretur, nihilominus tamen ad Malachiam et ad opera ejus ille merito respexisset, cui amica puritas, cui familiaris simplicitas: cujus justitiae est de intentione pensare opus, et de oculi qualitate totius aestimare corporis statum. Nunc vero magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates et studia Malachiae: magna et multa, et bona valde, etsi pro bona castae intentionis origine meliora. Quod 0487A opus pictatis praeteriit Malachiam? Pauper sibi, sed dives pauperibus erat. Pater orphanorum, maritus viduarum, patronus exstitit oppressorum. Hilaris dator, petitor rarus, acceptor verecundus. Pacis reformandae inter discordantes fuit illi cura maxima, et efficacia multa. Quis aeque pius ad compatiendum, ad subveniendum promptus, ad corripiendum liber? Nam et zelans erat, nec deerat scientia, zeli ipsius moderatrix. Et quidem infirmus infirmis, sed nihilominus potentibus potens, superbis resistebat, tyrannos verberabat, regum magister ac 1047 principum. Ipse est, qui regi orando visum et malignanti tulit, et humiliato restituit. Ipse est, qui pacis quam fecerat violatores, spiritui erroris traditos, frustratus est in malo quod facere cogitabant: 0487B ac denuo coegit ad pacem, confusos quidem et stupefactos in eo quod sibi contigerat. Ipse enim est, cui adversus alios, pacti aeque praevaricatores, rivus officiosissime adfuit, miro modo objectu sui evacuans molimina impiorum. Imbres non erant, non illuvies aquarum, non concursus nubium, non liquefactio nivium: cum subito factus est in fluvium magnum, qui rivulus erat: et rivus ibat, et intumescebat inundans, et negans omnino transitum volentibus malignari.

3. Quanta audivimus et cognovimus ea de zelo viri et ultione inimicorum, cum tamen esset suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus necessitatem patientibus? Qui quasi unus omnium parens, 0487C vivebat omnibus; quasi gallina pullos suos, sic fovebat omnes, et in velamento alarum suarum protegebat. Non sexus, non aetas, non conditio discernebatur, aut persona: deerat nemini, expanso omnibus gremio pietatis. De quacunque tribulatione clamaretur ad eum, propriam reputabat: nisi quod in sua patiens, in aliena compatiens erat, plerumque et impatiens. Nonnunquam siquidem repletus zelo, pro aliis in alios movebatur, ut eripiens inopes, et reprimens fortes, consuleret proinde omnibus in salutem. Itaque irascebatur, sed ne non irascendo alias, ne irascendo> peccaret, juxta illud de psalmo: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5), non ira illi, sed ipse animo dominabatur. Erat suimet potis. Sane victor sui, ira superari non poterat. Ira ejus in 0487D manu ejus. Vocata veniebat, exiens, non erumpens; nutu non impetu ferebatur. Non urebatur illa, sed utebatur. Magna illi tam in hoc, quam in cunctis utriusque hominis sui motibus regendis vel cohibendis, censurae diligentia, et circumspectio multa. Non enim ita omnibus intendebat, ut se solum exponeret, solum curae exciperet generali. Erat et sui sollicitus. Seipsum custodiebat. Ita denique totus suus, et totus omnium erat, ut nec charitas a custodia sui, nec proprietas ab utilitate communi eum impedire vel retardare in aliquo videretur. Si videres hominem mediis immersum turbis, et implicitum curis, diceres patriae natum, non sibi. Si videres hominem solum, et secum habitantem, putares soli vivere Deo et sibi.

0488A 4. Sine turbatione versabatur in turbis: sine otio tempus, quod otio dederat, transigebat. Quomodo otiosus, quando exercebatur in justificationibus Domini? Nam etsi habebat tempus liberum a necessitatibus plebium, non tamen a sanctis meditationibus feriatum, non orandi studio, non ipso otio contemplandi. Sermo illi in tempore otii aut serius, aut nullus. Aspectus ejus aut officiosus, aut demissus, et cohibitus intra se. Nempe (quod non mediocri laudi inter sapientes ducitur) oculus ejus in capite ejus (Eccle. II, 14), nusquam avolans, nisi cum virtuti paruisset. Risus aut indicans charitatis, aut provocans: rarus tamen et ipse. Equidem interdum eductus, excussus nunquam: qui ita nuntiaret cordis laetitiam, ut ori gratiam non minueret, sed augeret. 0488B Tam modestus, ut levitatis non posset esse suspectus: tantillus tamen, ut hilarem vultum ab omni tristitiae naevo vel nubilo vindicare sufficeret. O munus perfectum! o holocaustum pingue! o obsequium gratum mente et manu! Quam bonus odor Deo in orationibus otiosi! quam bonus hominibus in sudoribus occupati!

5. Pro hujusmodi ergo dilectus a Deo et hominibus, non immerito hodie Malachias in consortium angelorum recipitur, re adeptus, quod nomine dicebatur. Et quidem ante angelus erat non minus puritate, quam nomine; sed nunc felicius gloriosi in eo interpretatio nominis adimpletur, quando pari cum angelis gloria et felicitate laetatur. Congratulemur itaque, fratres, congratulemur, ut dignum est, 0488C patri nostro; quia et pium est, defunctum plangere Malachiam; 1048 et pium magis, Malachiae congaudere viventi. Nunquid non vivit? Et beate. Nimirum visus est oculis insipientium mori, ille autem est in pace. Denique jam concivis sanctorum et domesticus Dei, psallit pariter, et agit gratias, dicens: Transivimus per ignem et uquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12). Transivit plane viriliter, et feliciter pertransivit. Verus Hebraeus pascha celebravit in spiritu, et nobis transiens loquebatur: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare apud vos. Transivit per ignem et aquam, quem nec tristia frangere, nec detinere mollia potuerunt. Laetemur, quod angelus noster ascendit ad 0488D cives suos, pro filiis captivitatis legatione fungens, corda nobis concilians beatorum, vota illis intimans miserorum. Laetemur, inquam, et exsultemus, quia coelestis illa curia ex nobis habet, cui sit cura nostri, qui suis nos protegat meritis, quos informavit exemplis, miraculis confirmavit.

6. Sanctus pontifex, qui in spiritu humilitatis hostias pacificas coelis frequenter invexerat, hodie per semetipsum introivit ad altare Dei, ipse hostia et sacerdos. Migrante sacerdote, sacrificii ritus in melius mutatus est; fons lacrymarum siccatus est, holocaustum omne conditur in laetitia et exsultatione. Benedictus Dominus Deus Malachiae, qui tanti pontificis ministerio visitavit plebem suam, et nunc assumpto eo in sanctam civitatem, tantae 0489A recordatione suavitatis nostram non desinit consolari captivitatem, Exsultet in Domino spiritus Malachiae, quod levatus pondere corporeae molis, nulla jam faeculenta vel terrena materia praegravatur, quominus tota alacritate ac vivacitate corpoream omnem et incorpoream transiens creaturam, pergat totus in Deum, et adhaerens illi, unus sit cum eo spiritus in aeternum.

7. Domum istam decet sanctitudo, in qua tantae frequentatur memoria sanctitatis. Sancte Malachia, serva eam in sanctitate et justitia, misertus nostri, qui inter tot et tantas miserias memoriam abundantiae suavitatis tuae eructamus. Magna est super te divinae dispensatio pietatis: qui te parvum fecit in oculis tuis, magnum in suis; qui magna fecit per 0489B te, salvans patriam tuam, magna fecit tibi, introducens te in gloriam suam. Festivitas tua, quae merito tuis virtutibus votiva impenditur, tuis nobis efficiatur meritis et precibus salutaris. Gloria sanctitatis tuae, quae a nobis frequentatur, continuatur ab angelis, sic erit nobis digne jucunda, si fuerit et fructuosa. Liceat nobis aliquas, te migrante, retinere reliquias de fructibus spiritus, quibus onustus ascendis qui in tuo hodie tam delicioso convivio congregamur.

8. Esto nobis, quaesumus, Malachia sancte, alter Moyses, vel alter Elias, impertiens et tu de spiritu 0490A tuo nobis: ipsorum siquidem in spiritu et virtute venisti. Vita tua, lex vitae et disciplina: mors tua, mortis portus, et porta vitae; memoria tua, dulcedo suavitatis et gratiae; praesentia tua, corona gloriae in manu Domini Dei tui. O oliva fructifera in domo Dei! o oleum laetitiae ungens et lucens, fovens beneficiis, coruscans miraculis! fac nos ejus, qua frueris, lucis suavitatisque participes. O odoriferum lilium, in aeternum ante Dominum germinans, et florens, et spargens ubique vivificum suavitatis odorem, cujus apud nos memoria in benedictione est, apud superos praesentia in honore! da canentibus te tantae plenitudinis participio non fraudari. O luminare magnum, et lux in tenebris lucens, signorum radiis et meritorum illuminans carcerem, laetificans civitatem! 0490B fuga de cordibus nostris, virtutum splendoribus tenebras vitiorum. O stella matutina, eo caeteris clarior, quo Diei alias, Deo> vicinior, similior soli! dignare praeire nobis, ut et nos in lumine ambulemus, quasi filii lucis, et non filii tenebrarum. O aurora diescens super terram, sed superiores coeli plagas lux meridiana perlustrans! recipe nos in consortio luminis, quo illuminatus et late foris luces, et intus suaviter ardes, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre 1049 et Spiritu sancto regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *