«In octava Paschae» — Bernardus Claraevallensis

0291 IN OCTAVA PASCHAE. SERMO I. De fide vincente, et tribus testimonis in coelo et in terra. (I Joan. V, 4-11)

1. Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. Postquam Unigenitus Dei non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, hominis quoque dignatus est fieri filius, et habitu inventus ut homo, non immerito jam de coelesti generatione exiguitas humana praesumit. Neque enim indignum est Deo, eorum fieri 0292D patrem, quorum se Christus fecerit fratrem. Hinc est quod beatus Joannes (qui saepius nobis ac studiosius hanc commendat adoptionem filiorum Dei) in ipso quoque Evangelii sui principio: Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Huic ergo verbo simile est quod audivimus hodie de 906 ejus Epistola recitari: Omne, inquit, quod natum est ex Deo, vincit mundum. Quotquod enim sunt Christi, cum Christo eos mundus odit; sed cum Christo superatur pariter et 0293A ab ipsis. Nolite, ait, mirari si odit vos mundus: scitote quia priorem me vobis odio habuit (Joan. XV, 18). Et item: Confidite, inquit, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Sic nimirum manifesta fit sermonis illius veritas, quem ait Apostolus: Quos praescivit, inquit (haud dubium quin Deus Pater), et praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui (Rom. VIII, 29). Vide conformationem. Post ipsum adoptantur, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; post ipsum odit mundus eos; post ipsum et ab eis vincitur mundus.

2. Bene ergo quod natum est ex Deo, vincit mundum, ut sit testimonium coelestis generationis victoria tentationis: et sicut is qui filius est per naturam, mundum cum suo principe triumphavit, sic et nos 0293B victores inveniamur quotquot sumus filii adoptionis. Victores sane, sed in ipso, qui confortat nos, in quo et possumus omnia: quia haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Fide siquidem in Dei filios adoptamur: fidem in nobis mundus in maligno positus odit atque persequitur; fide quoque et vincitur, sicut scriptum est: Sancti per fidem vicerunt regna (Hebr. XI, 33). Quidni attribuatur fidei victoria, cujus est etiam vita? Justus, inquit, ex fide vivit (Rom. I, 17). Quoties ergo tentationi resistis, quoties vincis malignum, noli propriis tribuere viribus; noli in te, sed magis in Domino gloriari. Quando enim fortis ille armatus tuae coderet infirmitati? Audi denique quid Dominici constitutus pastor ovilis admoneat: 0293C Adversarius, inquit, vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Petr. V, 8, 9). Vides quemadmodum sibi veritatis testimonia concinant. Paulus fide regna vicisse sanctos; Petrus principi mundi resistendum in fide; Joannes quoque: Haec est, inquit, victoria quae vincit mundum, fides nostra.

3. Sequitur: Quis enim est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? Certum id quidem, fratres, omnem qui non credit in Filium Dei, ex hoc ipso jam non modo victum esse, sed etiam judicatum. Sine fide enim impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Verumtamen potest forte movere, quod tam multos videmus credentes Jesum Filium Dei esse, adhuc tamen mundi nihilominus 0293D cupiditatibus irretitos. Quid ergo ait: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quia Jesus est Filius Dei, cum et ipse jam mundus id credat? An non ipsi quoque daemones et credunt, et contremiscunt? Sed dico: Putasne, Filium Dei reputat Jesum, quisquis ille est homo qui ipsius nec terretur comminationibus, nec attrahitur promissionibus, nec praeceptis obtemperat, nec consiliis acquiescit? Nonne is, etiamsi fateatur se nosse Deum, factis tamen negat? Porro fides sine operibus mortua est in semetipsa (Jac. II, 20). Nec sane mirum videri potest si nequaquam vincit, qui nec vivit quidem.

4. Quaeris quaenam sit vivida et victoriosa fides? Illa sine dubio per quam Christus habitat in cordibus 0294A nostris. Christus enim et virtus est, et vita nostra. Cum Christus apparuerit vita vestra, ait Apostolus, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 4). Unde gloria, nisi de victoria? aut quare cum ipso apparebimus, nisi quia in ipso et vincimus? Denique, si his tantum data est potestas filios Dei fieri qui suscipiunt Christum, de his quoque solis intelligendum est quod dicitur: Omnis qui natus est ex Deo, vincit mundum. Inde est quod hic quoque cum dixisset: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quia Jesus est Filius Dei? ut planius faceret eam commendari fidem per quam, ut dictum est, Christus in cordibus nostris habitat, addidit continuo de ipsius adventu, dicens: Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus. Adhuc autem 0294B supereminentiorem viam ostendens: Et Spiritus est, inquit, qui testificatur quoniam Jesus est Filius Dei. Sane quod interponit, signanter repetens: Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine, ad Moysi differentiam 907 arbitror accipiendum. Moyses siquidem in aqua venit, a qua et nomen accepit ut Moyses vocaretur.

5. Recolant quibus nota est historia Veteris Testamenti, quemadmodum in Aegypto, dum parvuli omnes Israelitici germinis necarentur, expositum in aquis Moysen tulerit filia Pharaonis (Exod. II, 3). Et vide si non manifeste Christi et in hoc ipso videtur praecessisse figura Simili nempe cum Pharaone etiam Herodes suspicione laborans, ad eadem conversus est crudelitatis argumenta, sed eodem modo 0294C est ipse delusus (Matth. II, 16). Utrobique pro unius suspecta persona trucidatur numerositas puerorum: utrobique qui quaerebatur evadit. Et quomodo Moysen filia Pharaonis, ita Christum quoque Aegyptus (quae non immerito Pharaonis intelligitur filia) suscepit conservandum. Manifeste tamen plus quam Moyses hic, utpote qui venerit non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine. Aquae enim multae, populi multi (Apoc. XVII, 15). Venit ergo in aqua tantum, qui congregavit quidem populum, sed populum non redemit. Nam et ipsa quoque de servitude Aegyptia liberatio, non Moysi, sed Agni sanguine facta est, liberandos nos praefigurans a vana nostra conversatione hujus saeculi, sanguine Agni immaculati Christi 0294D Jesu. Hic est verus legifer noster, apud quem copiosa est redemptio. Mortuus est enim non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui dispersi erant, congregaret in unum. Memento sane hunc esse Joannem, qui vidit, et testimonium perhibuit (et scimus quia verum est testimonium ejus), exiisse de latere Domini dormientis in cruce sanguinem simul et aquam: quo videlicet dormienti novo Adae nova de latere suo proferretur pariter et redimeretur Ecclesia.

6. Sic ergo hodie quoque ad nos per aquam et sanguinem venit, ut sit aqua et sanguis testimonium adventus ejus, fideique victricis. Non solum autem, sed testimonium est majus his, quod perhibet Spiritus veritatis. Horum trium testimonium verum certumque est, et felix anima quae meretur illud accipere. 0295A Tres enim sunt qui testimonium dant in terra; Spiritus, aqua, et sanguis. In aqua quidem baptismum intellige, in sanguine martyrium, in Spiritu charitatem. Spiritus enim est qui vivificat; et fidei vita, dilectio. Denique, si quaeris quid Spiritui et charitati, respondeat Paulus: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Necessario quoque Spiritus additur aquae et sanguini, cum, eodem Apostolo teste, sine charitate quidquid habeas, nihil prosit (I Cor. XIII, 1-3).

7. Jam vero quia baptismum aqua, martyrium diximus sanguine designari; memento et unicum et quotidianum esse baptismum, similiter et martyrium. Est enim martyrii genus et quaedam effusio 0295B sanguinis in quotidiana corporis afflictione. Est et baptismus aliquis in compunctione cordis et lacrymarum assiduitate. Sic quippe infirmis et pusillis corde necesse est, ut quem semel pro Christo ponere non sufficiunt, saltem mitiori quodam, sed diuturniori martyrio sanguinem fundant. Sic et baptismi sacramentum, quoniam iterari non licet, his qui saepius in multis offendunt, frequenti oportet ablutione suppleri. Unde et Propheta: Lavabo, inquit, per singulas noctes lectum meum; lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Vis ergo nosse quis est qui vincit mundum? Quae in eo vincenda sunt diligentius intuere. Siquidem et hoc ipsum beatus iste Joannes indicat, dicens: Charissimi, nolite diligere mundum; neque ea quae in mundo sunt. 0295C Omne enim quod in mundo est, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 15, 16). Hae sunt tres turmae quas fecerunt Chaldaei (Job. I, 17). Sed memini quoque sanctum Jacob fecisse tres turmas, cum timeret a facie Esau, rediens de Mesopotamia (Gen. XXXII, 7). Et vobis ergo adversus triplex genus tentationis triplici opus est munimento: ut carnis quidem concupiscentia ipsius mortificatione vincatur, quam, si meministis, in sanguinis testimonio diximus intelligendam; oculorum vero concupiscentiam superet studium compunctionis et assiduitas lacrymarum; 908 porro ambitionis vanitatem virtus charitatis excludat, quae sola castificat animam, sola purgat intentionem. Certum quippe triumphati mundi testimonium 0295D est, si corpus castiges et subjicias servituti, ne perniciosa libertate serviat voluptati; si fletui praebeas oculos magis, quam petulantiae vel curiositati; si denique, spirituali dilectione flagrans, nulli animum dederis vanitati.

8. Merito sane unus est qui in terra pariter et in coelo testimonium perhibet Spiritus; quia sive corporis afflictio cessabit, sive lacrymarum fons exsiccabitur; sed charitas nunquam excidit. Praelibatio quaedam est in praesenti, consummatio et plenitudo in futuro manet. Verumtamen licet maneat post aquam et sanguinem Spiritus (aqua quippe et sanguis regnum Dei non possidebunt), interim tamen aut vix aut nullo modo invenire est Spiritum sine 0296A illis, quoniam hi tres, inquit, unum sunt: ut, quolibet ex his tribus deficiente, adesse caetera non praesumas. Simul vero juncta testimonia ista credibilia facta sunt nimis, nec poterit cui in terris suppetunt haec, carere testimonio vel in coelis. Confitetur Dei Filium coram hominibus non verbo, neque lingua, sed opere et veritate: et Filius quoque confitebitur eum coram angelis Dei. An vero ei deesse poterit in testimonio Pater, cui Filium videat attestantem? Sine dubio confitebitur et ipse quod viderit in abscondito. Sed neque Spiritus quidem a Patre Filioque dissentiet; quippe qui Patris Filiique sit Spiritus. Denique quonam modo careat testimonio ejus in coelo, qui habere illud meruit et in terra? Tres ergo sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, 0296B et Filius, et Spiritus sanctus. Et ne quam forte dissonantiam suspiceris, hi tres unum sunt. Magnum profecto habituri sunt testimonium, quos in coelo Pater susceperit tanquam filios et haeredes, Filius asciverit tanquam fratres et cohaeredes, Spiritus sanctus adhaerentes Deo unum spiritum faciat esse cum eo. Est enim Spiritus ipse indissolubile vinculum Trinitatis, per quem sicut Pater et Filius unum sunt, sic et nos unum simus in ipsis, eo miserante, qui pro discipulis hoc ipsum orare dignatus est, Jesu Christo Domino nostro.

SERMO II. De tribus testimoniis. (I Joan. V, 4-11.)

1. Ex Epistola beati Joannis hodie nobis est lectio recitata, in qua discimus testimonium dari triplex 0296C in coelo, triplex in terra. Et quidem pro meo sapere, illud stabilitatis, hoc reparationis est signum; illud angelos, istud homines; illud beatos a miseris, istud justos discernit ab impiis. Angelis siquidem qui in prima illa praevaricatione, superbiente Lucifero, in veritate steterunt, merito testimonium perhibet visio Trinitatis: hominibus, quos divina miseratio salvat, Spiritus, aqua, et sanguis. Quidni perhibeat testimonium Pater, a quibus honoratus est ut Pater? Tibi vero, maligne, sic loquitur: Si ergo ego Pater, ubi est honor meus? (Malach. I, 6.) Careas omnino necesse est testimonio Patris, cujus tibi gloriam usurpare conaris, non honorare eum cupiens, sed aequare. Sedebo, inquit, in monte testamenti; et similis ero Altissimo (Isai. XIX, 14). Itane modo creatus, 0296D Patri spirituum consedebis? Et certe necdum tibi dixit: Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1). Si nescis, o impudens, Unigenitus ille est, cui aeterna generatione Patris aequalitas collata est et consessus. Tu rapinam cogitans esse aequalis Deo, Filio gloriam invides, gloriam quasi unigeniti a Patre, ut ne ab ipso quidem testimonium merearis habere. An vero poterit detestato a Patre et Filio, utriusque Spiritus attestari? Abominatur superbum profecto et inquietum, qui super quietum et humilem requiescit amator pacis et unitatis consecrator, adversum te pro pace et unitate zelatur.

2. Quid mirum, fratres, si timemus ne forte pusillam 909 hanc vineam Domini depasci singularis 0297A ferus incipiat? Quantos enim coelestis vineae palmites prima illa singularitas conculcavit? Sed forte superbiam quidem in eo facile advertistis, non autem singularitatem. Dico ergo: Ubi stabat universitas angelorum, nunquid caruit singularitatis vitio, qui sedere velle praesumpsit? At forte quaeritis, unde mihi nota sit haec statio angelorum? Duos teneo idoneos testes, quorum uterque quod vidit, hoc testatur. Vidi Dominum sedentem, ait Isaias; seraphim autem stabant (Isai. VI, 1, 2). Et Daniel: Millia, inquit, milium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10). An et tertium desideratis, ut in ore trium testium stet omne verbum? Apostolum profero, qui usque ad tertium raptus est coelum, et rediens loquebatur: Nonne omnes administratorii 0297B sunt spiritus? (Hebr. I, 14.) Siccine ubi stant omnes, universi ministrant; tu, pacis inimice, sedebis? Plane contristas Spiritum, qui habitare facit unius moris in domo; offendis charitatem, quia scindis unitatem, rumpis vinculum pacis. Merito proinde angelorum, qui suum nec ordinem, nec domicilium reliquere, charitati, unitati et paci Spiritus attestatur, a quo sane tua et invidia, et singularitas, et inquietudo reprobatur. Et haec quidem de eo testimonio, quod datur in coelis.

3. Est et aliud quod datur in terra, ad discernendos utique qui in ea sunt exsules ab indigenis, hoc est coeli cives a civibus Babylonis. Quando enim sine testimonio electos suos deserat Deus? Aut certe quaenam eis esse poterat consolatio inter spem et 0297C metum sollicitudine anxia fluctuantibus, si nullum omnino electionis suae habere testimonium mererentur? Novit Dominus qui sunt ejus; et solus ipse scit quos elegerit a principio. Quis vero scit hominum, si est dignus amore, an odio? Quod si, ut certum est, certitudo nobis omnino negatur, nunquid non tanto delectabiliora erunt, si qua forte electionis hujus signa possimus invenire? Quam enim requiem habere potest spiritus noster, dum praedestinationis suae nullum adhuc testimonium tenet? Fidelis proinde sermo, et omni acceptione dignus, quo salutis testimonia commendantur. Hoc sane verbo et electis consolatio ministratur, et subtrahitur reprobis excusatio. Cognitis siquidem signis vitae, 0297D quisquis haec negligit, manifeste convincitur in 0298A vano accipere animam suam, et pro nihilo habere terram desiderabilem comprobatur.

4. Tres sunt, inquit, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua, et sanguis. Scitis, fratres, quia in primo homine peccavimus omnes, in ipso etiam cecidimus universi. Cecidimus sane in carcerem, luto pariter et lapidibus plenum. Exinde jacebamus captivi, inquinati, conquassati, donec venit desideratus gentium, qui nos redimeret, ablueret, adjuvaret. Hic est enim qui sanguinem proprium dedit in redemptionem, aquam simul produxit de latere suo in ablutionem, emisit deinde de excelso Spiritum suum, qui adjuvaret infirmitatem nostram. Vis ergo nosse an haec aliquid operentur in te, ne forte reus sis sanguinis Domini, quem evacuas 0298B quantum in te est; sed et aqua ipsa quae debuerat mundare, in sordibus permanenti judicium damnationis accumulet: Spiritus quoque, cui resistis, non liberet maledicum a labiis suis? Cavendum enim est ne sint tibi haec infructuosa, quia necessario essent pariter et damnosa.

5. Quis est autem qui testimonium habet effusi non sine causa sanguinis Christi, nisi qui continet a peccatis? Servus enim peccati est, qui peccatum facit: ut si deinceps continere potuerit, et jugum abjicere miserae servitutis, certissimum sit testimonium redemptionis, quam operatur sine dubio sanguis Christi. Verum non sufficit peccatori continentia, si non etiam adsit poenitentia. Habet ergo et ab aqua testimonium, qui laborat in gemitu suo lavans 0298C per singulas noctes lectum suum. Sicut enim sanguis ille redemit, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore; sic aqua illa abluit ab his peccatis, quae commisimus 910 ante. Sed quid erit, quod longo catenarum usu et carceris habitatione crudeli confracti sumus, atque collisi defecimus in via vitae? Invocemus Spiritum vivificatorem et adjutorem, confidentes quia dabit Pater qui est in coelis, spiritum bonum petentibus se. Sane novum supervenisse spiritum certissime conversatio nova testatur. Jam ut breviter repetam, a sanguine, et aqua, et spiritu habere est testimonium, si contines a peccatis, si dignos agis poenitentiae fructus, si facis opera vitae.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *