«In octava Epiphaniae» — Bernardus Claraevallensis

0153 IN OCTAVA EPIPHANIAE. 804 SERMO. De circumcisione, baptismo, et verbo Domini ad Joannem. «Sic decet nos implere omnem justitiam.» (Matth. III, 15.)

0153A 1. Populo durae cervicis cultellus erat necessarius, et lapideis cordibus merito cultri lapidei debebantur, qualibus a Jesu Nave facta circumcisio memoratur (Josue. V, 2, 3). Noster autem Jesus, tanquam agnus mansuetus, omnem austeritatem abstulit. Domine, agnus es cum lana et lacte veniens: aufer a me, obsecro, cultellum istum. Durum enim videtur et crudele, parvulo recens nato cultrum lapideum adhibere. Sic agit misericors. Duritiam, duris bene congruam servis, filiis commutavit in mansueludinem, ut rubiginem originalis peccati, quam vix cultellus eradere poterat, ex hoc jam cum unctione gratiae facile lavet aqua. Nihil ergo mirum 0153B si pro diversitate temporum mutata sint sacramenta, ut daretur utrisque quod congruum erat eis. Ipse vero Christus utrumque suscepit, ut tanquam lapis angularis utrique parieti cohaereret, ac si duarum capita corrigiarum consuendo connecteret, sicut et Pascha figuratum ipse complevit, et verum protinus inchoavit.

2. Sed et propterea voluit circumcidi, ut ostenderet auctorem se esse veteris legis, sicut et Evangelii; quoniam qui per se ipsum ait: Nisi, quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5), ipse idem per servum suum prius dixerat, Omnis anima cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo 0153C suo (Gen. XVII, 14). Quod si solum baptisma suscepisset, videri poterat refugisse circumcisionem, tanquam nihil ad se pertinentem. Si vero circumcideretur et non baptizaretur, quando mihi persuaderi posset baptizari, circumcisione relicta? Nunc itaque post circumcisionem baptisma suscipiens, illud mihi tenendum tradidit, quod ultimo suscepit.

3. Denique communitatis amator et commendator, qui habitare facit unius moris in domo (Psal. LXVII, 7), quomodo communitatem desereret, et alios scandalizaret? Sic enim scandalizarentur videntes eum non circumcidi, sicut hodie scandalizaretur Ecclesia, si infantem videret non baptizari. Nec solum communitatis et unitatis bonum commendare, 0153D sed humilitatem voluit exhibere; ut ligaturam vulneratorum susciperet, qui solus erat absque vulnere. Hinc enim Apostolus dicit: Misit Deus Filium suum in mundum, natum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV, 4).

4. Verum ne quis forte diceret: Quod circumcisus est parentes fecerunt (parvulus enim erat), jam triginta annorum ad baptismum ipse perrexit. Inclinatur sub Baptistae manibus caput tremendum potestatibus, et principatibus adorandum. Quid 0154A mirum si Baptista contremuit? Quis vel ipsa cogitatione non contremiscat? O quam altum erit in judicio caput, quod modo sic inclinatur! et vertex qui modo tam humilis videtur, quam sublimis et et excelsus tunc apparebit! Sine, inquit, modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Siquidem qui in plenitudine temporis venit, et in quo habitat plenitudo divinitatis, nihil novit nisi plenum. Nam et legem non venit solvere, sed implere (Matth. V, 17). Est autem justitia quaedam stricta et angusta valde, ita ut quam cito pedem verteris, in peccati foveam cadas: nec praeponere se aequali, nec aequare praeposito. Hujus definitio est, reddere unicuique 0154B quod suum est. Altera latior et amplior justitia, nec aequare se pari, nec inferiori praeponere. Sicut enim grandis et gravis est superbia, praeferre se aequali, aut aequare praelato, ita magnae humilitatis est, inferiorem se exhibere aequali, aut aequalem inferiori. Maxima et plena justitia est, se inferiorem exhibere etiam ipsi inferiori. Sicut enim summa et intolerabilis superbia est, superiori se praeponere ita inferiori se supponere alias, subdere>, summa et plena justitia est. Quod 805 Joannes ait, Ego a te debeo baptizari (Matth. III, 14), de prima fuit, quia superiori se subdidit: quod autem Christus fecit, de plena justitia fecit, siquidem ille servuli sui manibus se inclinavit.

0154C 5. Videat nunc quisque quem imitetur, hunc, an eum qui extollitur super omne quod creditur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4). Studeamus et nos, obsecro, fratres, adimplere omnem justitiam. Ipsa enim est via per quam ad laetitiam venitur. Nam laetitia praemium est, justitia vero meritum et materia. Nam de ipsa justitia erit laetitia nostra, quando Christus apparebit vita nostra, et nos apparebimus cum ipso in gloria; quoniam ipse est qui factus est nobis a Deo Patre justitia. Beati vero, qui etiamnunc de justitia laetantur, et exhilarantur in conscientiis suis, sugentes mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Nunc enim alias autem> videtur laboriosa justitia: sed veniet quando in suavitate et jucunditate 0154D sine omni labore desideretur et habeatur, ametur et percipiatur, quando fruemur ipsa justitia. Vae autem his qui praetergrediuntur viam, qui, relicta justitia, vanam et transitoriam laetitiam quaerunt! Cum enim de transitoriis quaerunt laetitiam, non poterit non transire, transeuntibus his de quibus erat. Sicut enim lignis deficientibus deficit ignis, sic mundus transit, et concupiscentia ejus; haud dubium quin et laetitia quoque.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *