«De corpore Domini» — Bernardus Claraevallensis
1147 DE CORPORE DOMINI. MONITUM IN OPUSCULUM SEQUENS.
In majoris Augustiniani conventus codice num. 19 sequens tractatus eum ostentat titulum: Incipit quidam tractatus beati Bernardi De corpore Domini, atque in fine: Explicit liber beati Bernardi De corpore domini. Fides sit penes codicem, in quo notatu dignum est meditationes divi Bernardi nomine evulgatas ad decimum quartum caput se tantum extendere, iisque finire verbis: Quantoque Deum plus amabit, tanto propius videbit, quem cernere finis est sine fine. Edit. vero sic habent: Tanto propius videbit, quem cernere cupit. etc. Idem codex ministrat mihi librum Isidori Hispalensis. De norma vivendi, longe auctiorem sub titulo: Formula honestae vitae, sed de his alias.
TRACTATUS DE CORPORE DOMINI (HOMMEY, Supplementum Patrum, t. I, p. 147.)1149
1149A 702 10 Misericordias dei recolentes, gratias agamus ei qui per viscera misericordiae suae visitavit nos, Oriens ex alto (Luc. I, 38). Nam si, quod absit, ingrati exstiterimus ei qui propter se fecit nos, et propter sese redemit nos, tanquam servi inutiles projiciemur de domo, et velut infructuosa arbor evellemur de terra sanctorum. Abhorrentes ergo omnem ingratitudinem, quia filii gratiae sumus, videamus charitatem supereffluentem, misericordiam superabundantem quam quotidie peccatoribus exhibet illa majestas. Putatis quod semel venerit ad vos Deus, quod et reliquerit vos, quod semel visitaverit terram, et ultra non respexerit eam? Nunquid abbreviata est manus Dei, aut virtus ejus infirmata est, aut oblitus est misereri Deus, ut qui 1149B semel innotuit, nunc jam ex toto recesserit. Nequaquam. Ecce ego, inquit, vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Veritas est quae loquitur, et veirtatem veritatem loquitur, nec te fallit, o homo, qui multum te diligit, nec a te falli vult. Hoc totum pro te facit.
Ipse nobiscum vult permanere, ut nos cum eo simus, imo non sumus, ita ut nobis vere dicere possit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me: Philippe, etc. (Joan. 14, 6). Ideo dicit: Filii hominum, usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? (Psal. IV, 3.) Ecce quotidie venit ad nos ipse humilis apparens, nec reputamus eum; quotidie descendit de sinu 1149C Patris super altare in manibus sacerdotis, et nescimus eum; quotidie humiliat se, sicut quando a regalibus sedibus venit in uterum Virginis, et nos obdurati non consideramus; o homo, credis hunc esse Filium Dei? Utique credo et confiteor. Et quomodo non totus deficis, non totus expavescis, non totus contremiscis, quando ille quem tremunt angeli, et omnis coelicus ordo adorat, quotidie se abjiciat, pro te terra et cinere. Suspectum te habeo ne voce solummodo confitearis, quod in corde non habes, et operibus contradicis? Etenim, si non credis, jam judicatus es; si vero credis ut dicis, et ita irreverenter agis, ad tam magnificum sacramentum stultus es, superbissimus es, et invenitur iniquitas tua ad odium. (Psal. 1150A XXXV, 3.) Ipse enim dicit: Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. (Joan. LV, 57.) Quomodo in eo manes quem iniquis operibus in honoras, et pravis moribus exacerbas, qui vere sanctus est, et in eo non nisi sanctum manere potest? Aut quomodo manet in te superbo, qui non nisi super humilem et quietum requiescit? (Isai. LXVI, 7.) Si ergo non manet in te, non manducas carnem ejus, nec ejus sanguinem bibis; si autem non manducas, salvari omnino non potes, ipso dicente: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. (Joan. 40-54.)
Vis ergo manducare carnem Filii hominis ut habeas vitam aeternam: ut dignus sis, recollige ea 1150B quae pro te passus est, et assidua recordatione memoriae tuae commenda passiones animae, et corporis necessitates, revolve per singula omnia usque ad mortem Crucis: sic exhibo suo exemplo et imitatione, corpus et animam tuam, hostiam viventem, sanctam, sibi placentem, ut te totum exhibeas ei sacrificium acceptabile in odorem suavitatis, sicut ipse se totum in tua redemptione expendit. Ultimo vero, crede firmiter, absque omni mentis scrupulo sanctum panem, et sanctum vinum super altare secundum formam sanctae Ecclesiae verum suum effici corpus et sanguinem in manu sacerdotis, et digna cum reverentia sume ipsum cum timore sancto, conscientia bona, charitate pura, et 1150C fide non ficta. Recolens quod sicut sanctis apostolis apparuit in vera carne, ita et modo se nobis ostendit in sancto pane, et sicut ipsi intuitu carnis suae tantum ejus carnem videbant, sed Deum credebant oculis spiritualibus contemplantes, sic et nos videntes panem et vinum credamus esse ejus corpus et sanguinem et vivum esse et verum.
Ideo enim, ideo apparuit divina benignitas, ut homo humilis appareat gloriosus in divinitate. Scimus enim quod cum apparuerit, ei similes erimus, et videbimus eum sicuti est per gloriam suam quae plenissima, sufficientissima, et abundantissima est aeternaliter in omnibus qui diligunt eum in veritate. Ipsi soli honor et gloria in Spiritu sancto. Amen.