«Monumenta» — Henriquez, Chrysostomus

1549 MONUMENTA SAC. CLARAEVALLENSIS ABBATIAE ET EPITAPHIA SANCTORUM ET VIRORUM ILLUSTRIUM QUI IBIDEM SEPULTI SUNT. (Ex Fasciculo sanctorum Ord. Cisterciensis, auctore R. P. F. Chrysost. HENRIQUEZ, lib. II, Distinct. XLI, p. 407. — Bruxellae, 1623, in-fol.) CAPUT PRIMUM. De admiranda Claraevallensis coenobii perfectione, quae in hodiernum usque diem ibidem perseverat.

1549A Antequam monasteriorum, quae sacer noster Ordo Cisterciensis in diversis mundi provinciis habet, catalogum ponam, visum hic et sanctarum reliquiarum, quas religiosissimum Claraevallis coenobium sinu suo fovet, meminisse: scatet enim ejus beatum solum sanctis corporibus, quorum animae jam gloria aeterna fruuntur. Felix namque haec domus a primo sui exordio, quo S. P. N. Bernardus primum ibi lapidem jecit, inaestimabiles sanctitatis et virtutum thesauros produxit, et producit. Hinc prodierunt sanctissimi viri, qui peragratis obscuris et profundis eremis inter silvas et montes innumeras deduxerunt colonias, et monasticam in eis disciplinam instituerunt. Hac domo in necessitatibus usa est Ecclesia, hinc firmissimas ad 1549B se sustentandam columnas eruens, ut videre est in quam plurimis cardinalibus et episcopis inde eductis. Quorum multi animo magno se haereticis opposuerunt, suoque exemplo et virtute Catholicos in fide confirmarunt. Quis enumerare sanctos, quos hinc coelum possidet, sufficiat? Quis admirandum modum et dona, quibus purissima Virgo Deipara sanctam hanc congregationem prosecuta est, dicere queat? Quoties a facie sanctorum horum monachorum, dum in agris meterent sudorem abstersit? quoties eos visitavit et amplexa est? Quoties eosdem in capitulo consolata est visibili modo, et ad amplexum suum admisit? Quoties eos abstinentiis debilitatos suavissimis cibis propria manu fovit? Quoties eis dormientibus dormitorium intravit, et 1549C benedictionem suam impertivit, ut eos a communi generis humani hoste tueretur? Hujusmodi favores hic referrem, nisi proprium haec haberent locum sequentibus libris. O felix domus, in qua tam miranda contigerunt, ad quam tam familiariter Christus ejusque sanctissima mater diverterunt? In qua 1550A tam floruit evangelica paupertas, monastica perfectio et vita apostolica!

Quod vero maximam mihi parit admirationem est, quod post tot saecula religiosa disciplina in sancta hac valle perseverat in primo rigore, nec virtutum color mutatus sit, quas hic primi ejus plantarunt fundatores. Quod ante omnia universitatis hujus moderatori, qui singulari providentia sanctam hanc congregationem respicit, ejusque gloriosae matri et Cisterciensium speciali protectrici Mariae, ejusque fundatori S. Bernardo, denique praelatis qui eam rexerunt, quorumque sanctitatem et providentiam universalis Ecclesia exosculatur et veneratur, tribuendum procul dubio est. Utque clarius constet Deum sanctum hoc monasterium singulari 1550B conservare providentia, hoc miserando aevo, quo charitas plane refrixisse videtur, in praelatum elegit valde R. P. Dionysium Largentier, eximia prudentia, rara virtute, et magna eruditione virum. Cujus zelo et religione non solum in suo monasterio, sed et in aliis quam plurimis sacrae nostrae religionis rigor conservatur. Dici non potest quanta sollicitudine Ordinis reformationi intendat, quanto zelo procuret ut antiquorum Patrum statuta serventur, utque rursus novae dicantur leges ad Ordinis nostri conservationem. Non incerta refero, quamvis enim R. hunc Patrem de facie non norim, tamen haec hisque majora narrantes audivi reverendos Patres Bernardum Montgaillard Aureae-vallis abbatem, et Guillelmum del Castello monasterii de 1550C Baudeloo, et Henricum vander Heyden Villariensem abbates: qui omnes uno ore pietatem, virtutem et zelum reverendi hujus praelati extollunt. Huic ergo magna religio, qua monasterium hoc illustratur, merito debetur. At ei gratulamur, de diligentia, qua procurat proprio exemplo et virtute et subditorum 1551A Ordinis nostri nomen et famam prorogare; agemus de viris sanctis et illustribus, qui olim domum istam suis virtutibus illustrarunt, et jam corporibus 1552A suis honorant, ponamque epitaphia, quae in quodam ms. codice Dunensis bibliothecae in veni.

CAPUT II Sequuntur epitaphia trium tumbarum sanctorum in Claravalle existentium.1551 Epitaphium beatissimi Patris Bernardi.1551A

Hic requiescit corpus beatissimi Patris nostri Bernardi, primi Claraevallis Abbatis. Qui fuit vir in diebus suis vita et moribus sanctissimus: in miraculis faciendis post Apostolos clarissimus, in intelligintia et expositione sacrae Scripturae Doctor egregius. Inter discordantes pacis reformator praecipuus. 1551B Haeresum et errorum tunc temporis in Ecclesia pullulantium repraehensor et corrector industrius. In multis, quae praedicebat, Propheta veridicus. Monasteriorum et Religionis ampliator devotissimus, lucerna singularis non solum Ecclesiae Gallicanae, sed etiam Christianitatis universae. Hic, anno ab incarnatione Domini millesimo, centesimo, decimo tertio, a constitutione domus Cistercii decimo quinto, annos natus circiter viginti duos, Cistercium ingressus cum sociis amplius quam triginta sub Abbate Stephano, suavi jugo Christi collum submisit. Anno autem Domini millesimo centesimo quinto, mense Junio, missus fuit cum Fratribus germanis, et Conventu suo ad locum istum, qui nunc vocatur Claravallis, antea autem Vallis Absynthialis, ubi triginta et octo annis Abbatis seu boni Pastoris officium adimplevit. Anno autem ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo tertio, ordine ubique dilatato, 1551C et amplius quam centum sexaginta Monasteriorum ordinis nostri Pater existens, consummatis feliciter vitae suae diebus, et annis circiter LXIII. expletis, XIII. Kal. Septembris hora diei pene tertia, inter graves singultus et lachrymas uberes circumstantium filiorum migravit ad Dominum, ad multos quos ipse praemiserat laetabundos coetus Monachorum, ad obvia agmina, quorum in terris vitam duxerat, Angelorum. Cujus vitae imitatores et gloriae participes nos faciat, qui sine fine vivit et regnat.

Epitaphium S. Malachiae Episcopi ac totius Hiberniae Primatis.

Hic requiescit corpus Beati Malachiae quondam Archiepiscopi et Primatis totius Hiberniae ac Sedis Apostolicae Legati, viri Apostolicae vitae et miraculis gloriosi. Hic est qui Scotiae et Hiberniae populos, homines scilicet tunc temporis barbaros, nulla conjugia 1551D ineuntes, nullas confessiones seu poenitentias facientes, ad Ecclesias non accedentes, nulla Sacramenta Ecclesiastica percipientes, re paganos, solo nomine Christianos, licet antea per Beatum Patricium ad fidem fuissent conversi, cum maximis periculis et difficultatibus propulsata barbarie et paganica consuetudine, in fide Catholica instruxit 1552A et institutis sanctae Romanae Ecclesiae, prout potuit, confirmavit. Monachorum insuper Cisterciensis Ordinis, Canonicorum regularium, aliorumque religiosorum conventus per terras illas diffusius propagavit. Quibus juvante Deo consummatis, ab ulteriori Scotia ad Claramvallem, quam suae mortis locum semper optaverat, suo pio desiderio Domino 1552B satisfacienti, advenit, ubi septimanis circiter tribus expletis, anno ab incarnatione Domini M. C. XLVIII, aetatis autem suae LIV, nocte, qua fit anniversarium fidelium omnium defunctorum, sicut semper optavit et praedixit singulis ab ipso benedictis, singulis manibus impositis, saeculo valefaciens ab Angelis laetabunde suscipitur, et civium supernorum beatissimo collegio sociatur, secundum quod beatissimo Patri nostro Bernardo Missarum solemnia in crastino celebranti in ipso Missae canone coelitus exstitit revelatum, cujus preces et merita gloriosa, coram Deo gratiam nobis impetrent in praesenti, et gloriam in futuro. Amen.

Epitaphium sanctissimorum Martyrum Eutropii, Zozinae et Bonosae, etiam existentium in praedicta Claravalle.

Hic continentur corpora sanctissimorum Martyrum Eutropii, Zozinae et Bonosae sororum, quae tempore 1552C felicis recordationis Honorii Papae tertii assumpta fuerunt per piae memoriae venerabilem Patrem et Cardinalem Conrardum quondam Portuensem Episcopum de altari ecclesiae S. Laurentii ejusdem civitatis, ubi quondam fuerunt honorifice et honeste recondita, antequam dicta civitas ad ruinosae desolationis exterminium deduceretur. Propter quod, benigna Dei providentia, per dictum Reverendum Cardinalem a praefato loco translata fuerunt, et B. Bernardo et Ecclesiae Claraevallis transmissa, ut ibidem gloriosius collocarentur, et cum veneratione debita colerentur, sicque tantae praesentiae sacra consideratione, corda fidelium ad Deum devotius diligendum, eique ferventius famulandum excitarentur, mediantibus ipsorum sanctorum preciosis meritis et pia intercessione. His vero tribus S. Martyribus adjunctus est quartus Martyr et collocatus cum ipsis, cujus nomen adhuc ignoramus, cujus corpus sacrum una cum dictis tribus Claramvallem 1552D misit dictus D. Cardinalis Episcopus Portuensis.

Item conditae sunt cum ipsis Beata Walta, Cristantia, Petronella et Domicella, quae sunt de numero undecim millium virginum, et duo capita quorumdam sanctorum, et aliae reliquiae plurimorum sanctorum.

CAPUT III. De S. R. E. Cardinalibus qui ibidem quiescunt.1551

1551D Post descriptionem epitaphiorum Sanctorum in ecclesia Claraevallis honestissime sepultorum, videndum est de sepultura virorum illustrium ibidem quiescentium, et sciendum est, quod in eadem ecclesia, prout patet per superscriptiones tumulorum, 1552D requiescunt et jacent quatuor Cardinales et sexdecim tam Archiepiscopi quam Episcopi, et plures alii notabiles viri et personae, quorum omnium tituli inferius annotantur.

Et primo de praenominatis Cardinalibus.

B. Henricus S. R. E. Cardinalis.1553A

Primo inter tumbas sanctissimorum Confessorum Christi Bernardi et Malachiae jacet bonae memoriae D. Henricus VII. Abb. Claraevallis, postea Albanensis Episcopus, Cardinalis et Apostolicae sedis Legatus. Iste Henricus Cardinalis, Episcopus Albanensis vir nobilis et clarus de castro Marciaco, juxta Cluniacum fuit natus, et sub D. Roberto de Brugis secundo Abbate Claraevallis in hac domo Claraevallensi habitum sacrae religionis assumpsit, infra vero quartum annum puer imbarbis et adhuc mixtum sumens, omnibus mirantibus Abbas Altecumbae est effectus. Quantum vero idem Monasterium sub eo, auxiliante Deo, profecerit spiritualiter et temporaliter. ipsae res et rerum possessores hodie protestantur, Domino autem Gerardo VI, Abbate Claraevallis apud Igniacum per Martyrium consummato, votis omnium Claraevallensium in Abbatem ejusdem Claraevallis assumitur. Ubi tantam gratiam non in ordine 1553B tantum, sed apud Reges Francorum pariter et Anglorum, apud Principes et Barones obtinuit, quantum nemo Claraevallensium a B. Bernardo, habuerit ante eum. Duo enim in hac Claravalle bona opera atque magnifica, exceptis aliis innumeris bonis, gloriose consummavit; nam B. Bernardum quem jam D. Alexander Papa III, canonizaverat, et diem depositionis ejus, ab universa Ecclesia cum gaudio celebrari praeceperat, convocatis hinc inde venerabilibus Episcopis aliisque reverendis personis per venerabilem P. D. Nicardum Archiepiscopum Lugdunensem quondam Abbatem Pontigniacensem fecit cum maximo gaudio et exsultatione totius Ecclesiae Gallicanae, elevari et relevari et in tabernaculo marmoreo, retro altare B. Mariae Virginis, sicut hodie apparet, religiose et honorifice collocari. Ecclesiam etiam istam inclitus et illustris Rex Angliae Henricus amore et honore Dei et ipsius Henrici Abbatis Claraevallis fecit plumbo pulcherrime 1553C cooperiri. Dum autem Claravallis in manibus ejus amplius clarificaretur, in Episcopum Tholosanum votis, et desiderio universorum solemniter est electus, quod ipse totis viribus renuens, nec aliquo modo suscipere volens apud Cistercium pari Abbatum et Fratrum concilio in Abbatem Cistercii eligitur, quod similiter totis viribus recusans, a Domino Alexandro Papa tertio, ad Lateranense Concilium ex nomine per litteras evocatur, retinetur, Cardinalis efficitur, et in Albanensem Episcopum quamvis invitus consecratur, Legatusque mittitur ad provincias transmontanas, et ad haereticos propulsandos, data ei sedis Apostolicae auctoritate, ut evellat et dissipet, et aedificet et plantet, qui duos Archiepiscopos Lugdunensem scilicet et Narbonensem, quia inutiles et reprehensibiles esse videbantur, in spiritu vehementi velociter deposuit. Abbates nigros, et multarum Ecclesiarum Praelatos, quantum potuit, emendavit, Castrum munitissimum haereticorum, 1553D quod valle munitur, per miraculum cepit, satrapas haereticorum tenuit, convicit, convertit et errorem suum coram omnibus cognoscere fecit. Postea visitata sua Claravalle et muneribus honorata, ad Romanam curiam rediit, atque a Domino Papa Lucio, Alexandro jam defuncto, et a caeteris Cardinalibus honorifice est receptus. Tandem Domino Lucio post quatuor annos mortuo, et Urbano ei in Papatum succedente, ipsoque infra duos annos velociter defuncto, sanior pars Cardinalium voluit ipsum in Papam eligere. Ipse totis viribus renitens, signoque crucis se muniens, affirmavit se nullum aliud officium assumere nisi terrae Hierosolymorum succurrere, et cruces ubique praedicare. Consecrato igitur D. Gregorio octavo in Papam, legationem plenissimam ab eo suscepit, ad 1554A Imperatorem, Reges et Principes et universos Christianos pro crucibus faciendis et pro aliis negotiis Ecclesiasticis universis. Per Dei vero misericordiam et viri sancti praedicationem et laborem Imperator Maguntiam cum sexaginta octo magnis Principibus exceptis aliis, quorum non est numerus, signo crucis est insignitus, et Reges Francorum pariter et Anglorum crucis charactere sunt signati. Veniens vero Leodium, cum ad praedicationem suam plusquam sexaginta sex clerici praebendas suas prae timore Simoniae in manu ejus resignassent, ipse eis sine Simonia et aliter et alias restauravit. Dum autem ad partes Flandriae, pro pace reformanda inter Comitem Flandriae et Ecclesiam Atrebatensem, quamvis graviter infirmus properaret, pacem inter eos non sine multorum admiratione reformavit. Ingravescente tandem infirmitate, quam simpliciter minima peccata confessus fuerit, quam devote viaticum et ultimae unctionis Sacramentum susceperit, longum est enarrare. Tandem imminente hora, ut 1554B transiret de hoc mundo ad Deum, ante altare B. Andreae in Atrebato, sicut ipse praeceperat, est delatus, ibique inter verba devotae orationis in Domino, ut pie creditur, feliciter obdormivit. Ab Atrebato demum, sicut praeceperat, corpus ejus ad Claramvallem translatum est, et hic inter B. Bernardum et B. Malachiam, III Idus Januarii ab Episcopo Lingonensi omnibus rite peractis honorifice est sepultum, circa annum Domini 1186.

Epitaphium ejusdem Henrici.

Subjacet huic lapidi quondam notissimus orbi

Abbas Henricus Romano cardine dignus.

Lubrica qui vani contemnens gaudia mundi,

Terrae membra dedit, coelis animamque remisit.

Jacobus S. R. E. Cardinalis Episcopus Praenestinus.

Juxta beatum Malachiam, in presbyterio scilicet 1554C ad ejus sinistram jacet bonae memoriae Dominus Jacobus de Placentia, Archidiaconus Ravennae, postea Monachus Claraevallis, deinde Trium fontium Abbas, denique Praenestinus Episcopus Cardinalis.

B. Conradus S. R. E. Cardinalis Episcopus Portuensis.

In eodem presbyterio juxta praedictum Dominum Jacobum Cardinalem, ad sinistram minoris altaris, jacet bonae memoriae Dominus Conrardus frater olim Comitis Egmi de Friburg, qui primo Villariensis, deinde Claraevallensis postea Cisterciensis exstitit Abbas, et demum sanctae Romanae Ecclesiae Episcopus Cardinalis. De ipso legitur illud memoria dignum, quod digiti sacri, quibus Dominici corporis et sanguinis hostiam offerre solitus erat, tanta luminis claritate frequenter effulgere visi sint, ut noctis ei tenebras tamquam meridiem illustrarent. Plurimis locum Claraevallensem decoravit reliquiis, inter quas est caput sancti Vincentii et Christi martyrum 1554D Eutropii, Zozinae et Bonosae. Legationis a latere functus est officio multoties, in quo varias haereticorum perfidias magnifice compescuit et repressit. Cum denique in transmarinis partibus diem transitus sui de hoc mundo propinquare agnosceret, instantissime praecepit, ut ossa sua deferrentur ibidem, quae voluntas ejus ultima per Claraevallenses fideliter est impleta; obiit autem anno gratiae 1227, prid. Kal. Octobris.

Joannes S. R. E. Cardinalis.

Inter beatum Bernardum et beatos Martyres jacet Dominus Joannes de Buxeriis, trigesimus secundus Abbas Claraevallis, qui postea factus est Abbas Cistercii, et demum effectus est sanctae Romanae Ecclesiae presbyter Cardinalis.

CAPUT IV. De episcopis in Claravalle sepultis.1555 Joannes Archiepiscopus Lugdunensis.1555A

Sub gradu altaris majoris in sinistra parte, recte contra pulpitum Evangelii, jacet bonae memoriae Dominus Joannes, Lugdunensis Archiepiscopus.

Hugo Lingonensis Episcopus.

Ante altare B. Benedicti Abbatis jacet R. Pater Dominus Hugo, Lingonensis Episcopus.

Manasses Episcopus Lingonensis.

Ante medium altaris B. Michaelis Archangeli jacet Dominus Manasses, venerabilis Episcopus Lingonensis.

Joannes Mithelenensis Archiepiscopus.

Item ibidem, videlicet in sinistra parte ejusdem altaris jacet bonae memoriae Dominus Joannes, Mithelenensis Archiepiscopus, humilis Abbas Claraevallis, qui diu in hac Claravalle, et humiliter conversatus 1555B est, a carnis vinculis feliciter absolutus. Obiit ann. Domini 1240. XII Kal. Maii.

Robertus Episcopus Leodiensis.

Ante altare B. Andreae Apostoli, in sinistra parte ipsius, in quodam arcu jacet bonae memoriae Dominus Robertus, Episcopus Lingonensis, postea Leodiensis.

Garnerius Episcopus Lingonensis.

Item ante medium altaris Salvatoris Domini et Dei nostri, jacet Reverendus Pater Dominus Garnerius, nonus Abbas Claraevallis, postea Lingonensis Episcopus.

B. Eskilus Lundensis Episcopus.

Item ibidem in arcu ad sinistram ipsius altaris jacent: primo in prima parte ipsius sepulturae requiescit vir magnificus et insignis ac de stirpe regia 1555C oriundus, felicis recordationis Dominus Eskilus, quondam Lundensis Archiepiscopus et totius Daciae ac Sueciae Primas, qui tempore B. Bernardi veniens Claramvallem, et Monachus factus ibidem summae humilitatis et totius honestatis ac religionis se speculum exhibuit, et Monachalis perfectionis exemplar suis posteris dereliquit. Obiit autem anno incarnationis Dominicae M. C. LXXXI.

Radulphus Archiep. Lugdunensis.

Sepultus est etiam ibidem cum eodem sanctae et dulcis memoriae Dominus Radulphus, quondam Abbas Claraevallis, deinde Agynensis Episcopus, et demum Archiepiscopus Lugdunensis.

Aleydis mater S. P. Bernardi.

Item etiam ibidem jacet piae recordationis nobilis domina et Deo devotissima Aleydis, mater Doctoris 1555D egregii et Patris nostri B. Bernardi primi Claraevallis Abbatis, quae primo apud Divionem sepulturae tradita fuit in Monasterio B. Benigni. Postea vero, Domino volente et nobiscum pie agente, ad humilitatis nostrae excitandam et ampliandam devotionem translata est usque Claramvallem, et coram altari Sancti Salvatoris collocata, anno Domini millesimo, ducentesimo, quinquagesimo, XIV Kal. Aprilis.

Adam Episcopus Morinensis.1556A

Ante medium altaris Sancti Mammetis noster jacet bonae memoriae Dominus Adam, quondam Episcopus Morinensis et Monachus Claraevallis.

B. Godefridus Lingonensis Episcopus.

Ante altare omnium Sanctorum jacent quinque venerabiles Episcopi, et primo sepultus est recte contra medium ipsius altaris vir vitae laudabilis Dominus Godefridus, quondam Lingonensis Episcopus, cognatus B. Bernardi. Hic de primis filiis ejus fuit, qui praesens coenobium in suo sanguine fundaverunt, hic tertius Prior Claraevallis fuit, postea primus Abbas Fontineti, qui fundato loco regulariterque ordinato ad suam Claramvallem rediit, ubi postea per plures annos praesertim tempore schismatis, quod in Romana Ecclesia tunc vehementer exarsit, dum Beatus Bernardus semetipsum Ecclesiae sanctae periculis in diversis provinciis opponeret; 1556B ipse vices ejus tam strenue quam fideliter gerens, non modo negotiis et utilitatibus Monasterii providebat, sed quod magis est etiam, quoties erat opus, aliis coenobiis vacantibus de Abbatibus providebat, et tanquam alter Abbas Bernardus, non solum in Claravalle sed in toto ordine habebatur. Sedatis ergo praedictis seditionibus, dum in Claravalle Prioris officio fungeretur, ad Lingonensem Cathedram est assumptus, postea cum piae memoriae Rege Ludovico Apostolicae sedis functus legatione Hierosolymam est profectus. Igitur cum eodem Rege de itinere praedicto rediens, in Episcopatu suo usque ad transitum Beati Bernardi, et post eum per annos circiter octo quievit. Postea vero ad beatae memoriae Alexandrum summum Pontificem accedens, cessionem petiit, quam (vix tamen), instantissimis precibus impetravit. Rediens igitur cum litteris Apostolicis Cathedrae valefecit et iterum ad Claramvallem se contulit, fecitque fabricari 1556C ad opus suum in loco, unde sanctus Bernardus migraverat, capellulam satis humilem ut apparet, et per annos tres et menses circiter novem domum sancti Bernardi eidem capellae contiguam inhabitans, in sanctaque religione perseverans circa annum Domini 1165, sexto Idus Novembris in Domino, sicut pie creditur, feliciter requievit.

De Episcopo Soritano infirmario Claraevallis.

Ad sinistram vero dicti Domini Godefridi Lingonensis Episcopi versus coemiterium sepultus est vir venerabilis Dominus Gaufridus de Meleduno, ex illustri stirpe Gallorum, Senonensis procreatus Episcopus Soritanus, qui sub bonae memoriae Domino Roberto secundo Abbate Claraevallis in hac Claravalle habitum sacrae religionis assumpsit, sub eoque et pluribus successoribus ejus diversa gerens officia, inter Fratres suos cum eorum gratia et favore est laudabiliter conversatus. Demum cum infirmorum 1556D Fratrum esset sibi sollicitudo commissa sub Domino Gerardo sexto Abbate Claraevallis, factus est Episcopus Soritanus in Sardinia in provincia Turritana, quem non traxit ambitio, sed professio compulit, ut alumnus Galliae ad ritus Barbaros, et linguam quam non noverat, pertransiret. Ubi vixit per annos septem, et Monasterio Claraevallis plurima conferens in pauperes et loca caetera 1557A dispergebat. Audiens autem canonizationem B. Bernardi per faelicis memoriae Alexandrum Papam tertium factam, et translationem corporis ejusdem B. Bernardi sub Domino Henrico Abbate septimo Claraevallis faciendam, ad capitulum generale veniens, exinde ad Claramvallem festinavit, ubi cum Archiepiscopo Lugdunensi et Coepiscopis officiosissime studuit interesse. Exinde per dies singulos febre invalescente ad eum, quem honore debito usque celebrem sepulturam, quae usque hodie apparet, devote fuerat prosecutus, Domino vocante migravit, sicut pium est opinari. Obiit autem prid. Idus Octob. circa annum Domini millesimum, centesimum, septuagesimum nonum.

De Episcopo Humanatensi.

Post eum vero versus coemiterium ad Aquilonarem partem sepultus est piae recordationis Dominus Jacobus Humanitatis Episcopus.

Alanus Episcopus Altisiodorensis.1557B

Ad dexteram vero dicti Domini Godefridi quondam Lingonensis Episcopi, versus chorum, jacet Dominus Alanus Episcopus Altisiodorensis, qui in quadam Ecclesia oppidi famosi in Flandria, quae Insula nuncupatur, a puero educatus sub Beato Bernardo in hac Claravalle habitum Religionis suscepit. Postea primus Abbas factus est Monasterii, quod Ripatorium nominatur. Cui per annos duodecim praesidens Domino cooperante sategit, ut personis utilibus et possessionibus necessariis videlicet grangiis, silvis, agris, pratis et pascuis idem Monasterium ditaretur. Anno vero novissimo vitae B. Bernardi ab Ecclesia Altisiodorensi in Episcopum concorditer est electus. Hic multam hospitalitatem omnibus Religiosis domos suas frequentantibus exhibuit, suoque Monasterio de Ripatorio, unde Abbas fuerat, multa noscitur contulisse, Claraevallensi autem 1558A coenobio quantam poterat diligentiam exhibebat, illud saepe visitans, auxilia quanta poterat conferens oportuna.

Peractis demum in Episcopatu tredecim annis, de licentia sedis Apostolicae cessit Episcopatu et ad suam rediit Claramvallem: mansit autem in Claravalle in domo Sancti Bernardi, quam post discessum Domini Godefridi Lingonensis Episcopi, cessit suo Episcopatui, plurimaque solatia Fratribus exhibens et tamquam multum exercitatus in negotiis Ordinis pariter et Ecclesiasticis, Domino Abbate Pontio et successoribus ejus usque ad Dominum Petrum Venerabilem Abbatem Claraevallensem octavum non mediociter necessarius fuit. Obiit autem prid. Idus Octob. in Domino feliciter consummatus, circa annum Domini millesimum, centesimum, octuagesimum primum.

Guido Episcopus Helenensis.

Post ipsum etiam versus chorum Monachorum 1558B sepultus est bonae memoriae Dominus Guido, Monachus et Prior Therloci, postea Episcopus Helenensis. Obiit autem circa festum omnium Sanctorum anno Domini millesimo, trecentesimo, vigesimo septimo.

Nicolaus Roskildensis Episcopus.

Ante medium altaris Sancti Martini Episcopi jacet bonae memoriae Dominus Nicolaus Roskildensis Episcopus consanguineus Domini Eskili Laudensis metropolis in Regno Daciae Archiepiscopi, exul pro libertate suae Ecclesiae: qui obiit anno Domini millesimo, ducentesimo, quadragesimo nono. Octavo Kal. Octob.

Henricus Episcopus Trojae.

Ante medium altaris Sanctissimae Trinitatis jacet bonae memoriae Dominus Henricus magnae Trojae Episcopus et Monachus Claraevallis.

CAPUT V. De aliis viris illustribus, quorum corpora in Claravalle recondita sunt.1557 Stephanus de Courcellis.1557C

Ante altare Beatae Mariae Magdalenae in sinistra ipsius sub tumba marmorea nigra jacet Dominus Stephanus de Courcellis, quondam Canonicus Tullensis, qui in epitaphio metrico commendatur multipliciter tamquam totius sobrietatis, pietatis, devotionis, castitatis et humilitatis insignitus.

Margareta Regina Navarrae.

In presbyterio in tumba elevata jacet inclitae recordationis Domina Margareta Navarrae Regina, Campaniae Comitissa et Briae Palatina. Obiit autem anno Domini millesimo, ducentesimo, quinquagesimo octavo, quarto Kal. Aprilis.

Elizabetha filia S. Ludovici Regis.

In medio chori in tumba elevata deaurata sepultum est cor illustrissimae Dominae Isabellae filiae Sancti Ludovici, uxoris Domini Theobaldi Regis 1557D Navarrae et Comitis Campaniae. Obiit anno millesimo, ducentesimo, septuagesimo primo.

B. B. Gerardus, et Petrus Abbates.

In magno claustro sub primo arcu, juxta ostium Ecclesiae, requiescunt venerabiles viri bonorum memoriae digni, Dominus Gerardus sextus et Dominus Petrus octavus Claraevallis Abbates, quorum prior post laudabilem vitam pro justitia et zelo Ordinis innocens occisus est. Alter vero sanctae paupertatis et humilitatis ferventissimus aemulator, multis in vita sua virtutibus claruit. Hos apud Deum patronos habere mereamur. Amen.

B. Robertus Dunensis.1558C

Sub secundo arcu lapideo in eodem claustro sunt ossa plurium personarum in priori capitulo sepultarum, pro illius quod nunc extat dormitorii et novi capituli aedificatione translata, nam et primas litteras nominum singulorum insculptas ibidem lapidibus diligens lector inveniet. Medium autem locum caeteris praeeminentiorem Dominus Robertus de Brugis, secundus Claraevallensis Abbas obtinet. Qui cum illustri viro Domino Gaufrido de Perona, Thesaurario Ecclesiae Sancti Quintini in hac Claravalle sacrae Religionis habitum suscepit. Cum autem Monasterium de Dunis, quod a Monachis nostri habitus, sed non nostri Ordinis aedificari coeperat, minime proficeret, traditumque B. Bernardo fuisset: tunc Sanctus Bernardus eumdem Dominum Robertum ibidem ordinavit Abbatem. Infra vero paucos annos totum idem Monasterium aedificatum et locupletatum est possessionibusque ditatum, et in 1558D ea benedictione praeventum cujus eidem loco usque hodie gratia perseverat. Hunc igitur virum venerabilem, Sanctissimus Pater noster Bernardus ante paucos dies suae faelicissimae migrationis praesentibus suis fratribus, non sine multa recommendatione personae ejus suum eligi monuit et consuluit successorem. Ipsum ergo post transitum ejus Dominus Godefridus Lingonensis Episcopus quondam Prior Claraevallis Abbatem nominavit. Cui Dominus toto tempore sui regiminis intus et foris, non solum in sua Claravalle, sed et in filiabus ejus tantam pacem contulit, ut faelicissima illa tempora viderentur. Transactis autem tribus annis et dimidio cum 1559A die sancta Parasceves nudis pedibus incessisset, vehementerque frigore afflictus fuisset, ad Vigilias sequentis Sabbathi tam gravi febre correptus est, ut non sine difficultate potuerit ex stallo suo fratrum manibus in infirmitorium deportari, ubi eadem febre paucis diebus vexatus in confessione pura et humili jugiter perseverans, non sine magno planctu totius congregationis, tertio Kal. Maii in Domino requievit.

B. Serlo Abbas.

Eumdem etiam locum obtinet Dominus Serlo vir Deo dignus, qui Savigniacum cum triginta Abbatiis in generali capitulo Cisterciensi praesente Beatissimo Papa nostro Eugenio tertio per manum Sancti Bernardi Ordini nostro sociavit, et Claraevallensi coenobio submisit et contulit. Cum vero nomen et officium post aliquot annis deposuisset Abbatis, eodem anno, quo Sanctus Bernardus ab hac vita migravit, et Dominus Robertus ei feliciter Domino 1559B disponente successisset, Dominus Serlo praedictus eidem individuum comitem et in omnibus officiosum sese exhibuit, et in opere sanctae praedicationis ad aedificationem fratrum toto tempore, quo praefuit ad ejus imperium jugiter laboravit, id enim officium eidem imponebat, quem ad hoc ipsum promptissimum fecerat exercitatio diuturna et benignitas gratiosa. Mortuo autem Domino Roberto et Domino Fastredo in Abbatem Claraevallensem promoto, idem Serlo venerabilis quarto Idus Septemb. ab hac vita decedens, secutus est Dominum Robertum Patrem suum.

B. Humbertus Abbas Igniacensis.

Juxta vero praedictum locum eminentiorem aliis in parte sinistra, primum locum obtinet Dominus Humbertus Monachus Casae Dei, qui cum jam esset maturae aetatis ad Beatum Bernardum se contulit, et Prioris officium sub eo aliquamdiu subministravit. 1559C Deinde factus primus Abbas Igniacensis coenobii in eodem plurimis annis cum maxima reverentia ita est laudabiliter conversatus, ut vix in eo aliquis ociosum, non dico verbum, sed nec motum aliquem advertere posset inspector, quantum libet curiosus. Idem etiam Monasterium Signiacense missis ab Igniaco Monachis ordinavit: postea, sicut in epistola a B. Bernardo ad eum scripta diligens lector 1560A inveniet, ad suam Claramvallem rediit, et septimo Idus Septembris obiit; de cujus moribus, et a Deo sibi collata multitudine gratiarum praedicta epistola et sermo, quem B. Bernardus locutus est in capitulo: ipsa die sui obitus super his, non mediocriter lectorem poterunt plenius erudire

Beatus Odo Supprior.

Secundum autem locum post ipsum obtinet Dominus Odo venerabilis, qui Supprioris officium sub Beato Bernardo cum multo favore cum universorum fratrum usque ad ultimam senectutem adimplevit. Hic fuit in divinis officiis devotus et strenuus, nec non in corporalibus exercitiis laboriosus. Et quamvis esset in corpore graviter laesus, semper tamen ad universos labores praecedebat alios et deducebat exemplis, et verbis efficacibus admonens et invitans, specialiter autem in oblatione hostiae salutaris, se tam devotum exhibebat, ut ad modum Simeonis ipse quoque tenere puerum, et mira jucunditate 1560B blandiri parvulo videretur. De cujus meritis et virtutibus quid Beatus Bernardus sentiret, ostendit dum post ejus transitum mox ut primam orationem pro commendatione ipsius animae complevit, prostratus solo, omnibus cunctantibus, non sine multa lachrymarum effusione osculatus est pedes ejus. Obiit autem duodecimo Kalend. Martii.

Beatus Gerardus Farsensis.

Tertium vero locum post ipsum obtinet Venerabilis Pater Dominus Gerardus Farsensis coenobii Monachus, grandaevus aetate, sed moribus sic excellens, ut potius omnibus admirabilis videretur quam imitabilis. Hunc Abbas suus plurima generositate praeditus, sed multo magis religione praecellens, et Beati Bernardi specialis amator ad eumdem veniens, dum adhuc ipse viveret secum adduxit, in sua vel in nostra regione novam ex filiis ejus construere cupiens Abbatiam. Cumque hujus rei gratia praesentiam 1560C excellentis Principis Conrardi Romanorum Regis adisset, in civitate Maguntina Domino vocante decedens, ipsum Venerabilem Dominum Gerardum ad carissimum omnibus Beatum Bernardum, et ad coenobium Claraevallense transmisit: ubi post plures annos, sicut fuerat religiosissime conversatus, ita septimo Idus Decembris faeliciter consummatus, in Domino quievit.

CAPUT VI. Beatus Tezelinus Pater S. Bernardi, fratres et cognati ejus. Varii ipsius Sancti abbatis discipuli.1559

1559C Sub aedificio, quod est contra Ecclesiam in coemiterio Abbatum, columnis lapideis et arcubus fabricato, in dextra parte ipsius sarcophagi, continentur ossa faelicis recordationis Patris et Fratrum germanorum 1559D Beatissimi Patris nostri Bernardi cum nomine Guldrici de Tullione avunculi ipsius, cui spretis nobilitate generis et potentia saeculari, quibus plurimum eminebant, ac Monachi facti Claramvallem in suo sanguine fundaverunt, et Monachalis perfectionis exemplar suis posteris reliquerunt. Continentur ibidem etiam ossa Monachorum conversorum et Novitiorum, qui in veteri Abbatia sub dicto Patre in illis saeculis aureis, in illo magno fervore, in illa sancta paupertate et austeritate primordialibus vixerunt et faeliciter obierunt, quando pulmentum eorum de fagorum foliis saepius conficiebatur, et panis non tam furfureus quam ferreus videbatur. Horum ossa de priori Abbatia, quae fundata fuit in valle quadam Absynthiali beato Bernardo adhuc vivente, anno Domini millesimo, centesimo, quadragesimo octavo, die omnium Sanctorum, processionaliter cum divinis fuerunt asportata laudibus. Cujus processionis cantum audiens Beatus 1560C Malachias, qui in extremis laborabat, plurimum extitit delectatus, qui nocte illa appositus est ad eos somno suavissimo soporatus. Die vero anniversaria omnium fidelium defunctorum, corpore Beati Malachiae 1560D solemniter tumulato, praedicta ossa in isto loco noviter praesenti opere fabricato fuerunt venerabiliter collocata. In sinistra autem parte praesentis sepulturae continentur ossa Monachorum Conversorum novitiorum, qui in hoc loco vivente adhuc Beato Bernardo faeliciter obierunt, quae videlicet ossa propter aedificationem oratorii quod nunc est, fuerunt de prioribus suis tumulis huc translata. Ante enim aedificationem primi oratorii, unum in hoc loco fuerat prius fabricatum, in quo tantum erant novem altaria. Anno vero Domini millesimo, ducentesimo, sexagesimo nono, utraque ossa de loco in quo secundo sepulta fuerant, levata fuerunt, et per manus Reverendorum Patrum ac Dominorum Jacobi Dei gratia Lugdunensis Archiepiscopi et Petri Othoniensis Episcopi, assistentibus eisdem plurimis Abbatibus et Conventu Claraevallis tempore capituli generalis sequestratim in mausolaeo sub majori altari Capellae Flandriae cum solemni honore 1561A et praecipua reverentia sunt locata. Horum piis precibus gratiam et gloriam consequamur. Amen.

Joannes de Aspra Prior Claraevallis.

In praedicto coemiterio Abbatum juxta idem aedificium columnis lapideis et arcubus fabricatum, jacet piae memoriae Dominus Joannes de Aspra, qui obiit in prioratu sub Abbate Domino Laurentio.

Guilelmus Generalis Ordinis.

Item Guilelmus de Monteacuto, Prior Claraevallis, qui postea factus est Abbas Firmitatis et Cistercii vigesimus primus.

Petrus Abbas electus de Melone.

Item Petrus de Ulmeto Prior, electus Abb. de Melone, sed noluit ire. Monasterium de Melone, in Regno Galletiae constructum est, et Reformationi nostrae aggregatum.

Otho Abbas Luxoviensis.1561B

Item jacet Vir nobilis Otho de Saxifonte, Abbas Luxoviensis, sed postea Monachus Claraevallis.

Joannes Rizevelli.

Item Dominus Joannes Dominus Rizevelli, postea Monachus Claraevallis.

Pelagius Abbas.

Item Dominus Pelagius quondam Abbas de Oya.

Item Dominus Alexander Abbas de Valle Sancti Petri.

Item Dominus Nicolaus Abbas de Caldra.

Guillelmus Remensis Archiepiscopus.

In magno coemiterio Fratrum, in medio ejusdem, sub arcu solemni jacet Dominus Guilliermus de Jonivilla Episcopus Lingonensis, postea Remensis Archiepiscopus.

1561C Item Dominus Viardus Decanus Christianitatis Barri super Albam.

Item Dominus Franco de Colonia Monachus et Magister Novitiorum Claraevallis.

In introitu coemiterii juxta Ecclesiam et versus portam Monasterii, jacet Dominus Gerardus de Barro dictus Flos, Frater Domini Petri Cardinalis et Episcopi Sabinensis.

Item ante capellam de Ayzanvilla et Sancti Eligii: Gist Dame Jehanne de Bar, fille Sire Gualtier Auserii, femme Jehan Varnotdon, qui trespassa l’an M. CCC. XIII. en May.

In Capitulo Monachorum, jacet Dominus Sagalo Abbas Clarimarisci, qui obiit anno 1323.

Item Nonnus Joannes de Montibus Prior Claraevallis.

Item Nonnus Petrus Godier alias de Fagis, etiam Prior Claraevallensis, et multa aliorum corpora, quorum nomina Dei praesentia agnoscit.

1561D In Capella de l’Arreyo, jacet nobilis miles videlicet Raynauldus de Grameyo, qui fuit Dominus de l’Arreyo, et fecit fieri Capellam.

Item in eadem capella jacet bonae memoriae Euradus Senior, Dominus de Chascenaii, vir nobilis, qui obiit anno Domini millesimo, ducentesimo, trigesimo sexto, decimo sexto Kalend. Julii.

Item in eadem capella in parte dextra juxta ostium, jacent honorabiles et devotae matronae Domina Simona Receptrix Barrensis et ejusdem filia Domina Stephaneta Pitoiise.

In Coemiterio nobilium.

Juxta parietem, ad valvas Ecclesiae, jacet nobilis vir Gaufridus, Gallice Jeffroy Seigneur de Jeuniuille, qui en son temps fonda plusieurs Eglises. Premièrement l’Abbaye Descurrey de l’ordre de Cisteaulx. 1562A L’Abbaye de Jeuniuilliers de l’ordre de Premonstre. La maison de Mascon, de l’ordre de Grantmont. La Priorite de Valdomie soubz Molesmes. Et l’Eglise de sainct Laurent au chastel dudict Jeuniuille, et trespassa l’an M. C. XXXII. mense Augusti.

Item Dominus Evrardus Presbyter de Champignolle, qui muro clausit Abbatiam.

Item Comes de Grandi Prato.

Item D. Josbertus de Firmitate.

Item Hugo Dominus Plancey.

Item Messire Penicars de Durnay Cheuallier, qui trepassa l’an de grace 1289, au mois de Decembre.

Item Messire Gillis du Pont, Escuyer en son uiuant Seigneur de Reuepont, de Maleroy, qui trespassa le vingt-vniesme iour de Nouembre, l’an mil cinq cent et cinq.

Item Adrien Chatoura filz de Jean Chatoura marchant à Troyes.

Ante magnum portale Ecclesiae, jacet Dominus 1562B Jacobus Curatus de Barrivilla, qui obiit anno Domini 1334, in mense Decembri.

Epitaphium Domini Bonaventurae Eucensis Episcopi, qui jacet in Sacristia.

Hic Bonaventura fama nunquam moritura

Dignus commoritur. Hoc sub tumulo sepelitur

Lombardus genere, coeli fuit incola vere,

Ac pura mente vixit Deitate favente,

Nam se nostrorum norma rexit Monachorum,

Eucensis Praesul propria de sede fit exul

Ob fidei scutum, credens igitur fore tutum

Ad Claramvallem venit sperans ibi callem

Scandere coelorum, sectando facta bonorum

Sobrius et castus, mundi fugiens quoque fastus.

Nunc sequitur Christum mundumque respuit is tum.

Annos sub nato Domino de ventre beato

Bis centum mille vitam cum perdidit ille

1562C Atque decem nonies, tu complens bis duo junges.

Epitaphium Domini Philippi Comitis Flandriae ac Viromandiae.

Philippus mirae probitatis Princeps, Flandriae Comes, praedecessoribus suis merito praeferendus. Non solum Flandriam pacifice gubernavit, verum etiam adjacentes provincias exemplo suo ad bonum pacis provocavit. Huic tertio a nativitate sua die terribiliter clamavit: Evacuate mihi domum. Et adultus duxit uxorem filiam Radulphi Comitis Viromandi, Elizabeth nomine, qua defuncta misit ad Hispaniam pro Mathilde filia Adefonsi Regis Portugaliae, quae ad eum veniens cum regio apparatu facta est ei uxor. Anno Domini millesimo, octuagesimo quarto. Iste Philippus primus in scuto Leonem deportans strenuissime rexit comitatum Flandriae, divitiis et honoribus affluens, prudentia et potentia magnus, fervens in justitia et probus ad arma, unique Machabaeorum non immerito comparandus. 1562D Cujus morte audita, confunditur patria, dolor et timor occupat universos. Obiit vero ante civitatem, quae dicitur Achra, in obsidione cum Francorum et Anglorum Regibus, anno Domini millesimo, centesimo, nonagesimo primo. Et sepultus est in Basilica S. Nicolai foris murum Achrae, sed diligentia uxoris suae Mathildis translatus est Claramvallem, ac reconditus honorifice intra hanc Capellam, quam illi et sibi paraverat. Ipsa vero Mathildis etiam postmodum in eadem hac Capella juxta virum suum cum honore tumulata est.

Agnes Comitissa.

Post tumbas Domini Philippi Comitis Flandriae et Mathildis uxoris ejus, jacet in eorum capella, illustrissima Domina Agnes, Comitissa Campaniae.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *