«In festo S. Bernardi» — Fatati, J.G.

1547 IN FESTO S. BERNARDI ABBATIS ET DOCTORIS.

1547B Missa de Communi Doctorum, cum Epistola secundo loco, quae incipit: Justus cor suum.

Officium pariter de Communi Doctorum cum Antiph. 1547C O. Doctor, in utrisque Vesperis. Lectiones I Nocturni de Scriptura occurrente. Lectiones II Nocturni propriae ut in Breviariis, et in fine VI Lectionis addatur ut sequitur.

Pius vero VIII. Pont. Max., ex Sac. Rituum Congregationis consilio, S. Bernardum universalis Ecclesiae Doctorem declaravit et confirmavit, nec non Missam, et Officium de Doctoribus ab omnibus recitari jussit, atque indulgentias plenarias quotannis in perpetuum Ordinis Cisterciensium Ecclesias visitantibus die hujus Sancti festo concessit.

Lectiones III Nocturni: Vos, estis sal terrae. In 1548B Martyrologio addatur: Quem Pius VIII Pont. Max. universalis Ecclesiae Doctorem declaravit et confirmavit.

DECRETUM.1548C

Suprascriptam additonem VI Lectioni faciendam in Officio S. Bernardi Abbatis, et Doctoris, et Martyrologio Romano ab Emo, et Rmo D. Card. Placido Zurla Relatore caussae, et R. P. D. Virgilio Pescetelli S. Fidei Promotore revisam, SSmus Dominus Noster Pius VIII. Pont. Max. adprobavit, atque in suprad. Officio et Martyrologio in universali Ecclesia legi posse concessit. Die 23 Julii 1830.

C. M. Episc. Praenest. Card. PEDICINIUS Praef.

Loco † Sigilli.

J. G. FATATI S. R. C. Secretarius.

1547 BONONIEN.

(S. Bernardus non est accensendus inter doctores in litaniis.)

1547D Sacrorum Rituum Congregationem requisivit Emus, et Rmus D. Cardinalis Opizzoni Archiepiscopus Bononien. pro sequenti declaratione nimirum; quum per Breve sa. me. Pii VIII. S. Bernardus Abbas Clarevallensis accenseatur inter sanctos Doctores, an in Litaniis Sanctorum de Eodem 1548D mentio fieri debeat inter Sanctos Doctores, vel an retinendus inter Sacerdotes, et Levitas?

Et Emi ac Rmi Patres tuendis Ritibus praepositi in Ordinario Coetu ad Quirinale sub infrascripta die habito respondendum censuerunt: Nihil innovandum. Die 16 Aprilis 1831.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *