«Vita S. Malachiae» — Bernardus Claraevallensis
1073 S. BERNARDI ABBATIS LIBER DE VITA ET REBUS GESTIS S. MALACHIAE HIBERNIAE EPISCOPI, 658 PRAEFATIO AD CONGANUM ABBATEM.1073A
1. Semper quidem operae pretium fuit illustres Sanctorum describere vitas, ut sint in speculum et exemplum, ac quoddam veluti condimentum vitae hominum super terram. Per hoc enim quodammodo apud nos etiam post mortem vivunt, multosque ex his, qui viventes mortui sunt, ad veram provocant et revocant vitam. Verum nunc maxime id requirit raritas sanctitatis, et nostra plane aetas inops virorum. Quam sane inopiam super nos adeo invaluisse sentimus, ut nulli sit dubium illa sententia nos feriri: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Et ut suspicor ego, aut praesto, aut prope est, de quo scriptum est: Faciem ejus praecedet egestas (Job XLI, 13). Ni fallor, Antichristus 1073B est iste, quem fames et sterilitas totius boni et praeit, et comitatur. Sive igitur nuntia jam praesentis, sive jamjamque adfuturi praenuntia, egestas in evidenti est. Taceo vulgus, taceo vilem filiorum hujus saeculi multitudinem: in ipsas Ecclesiae columnas volo oculos leves. Quem mihi ostendas vel de illorum numero, qui videntur dati in lucem gentium, non magis de sublimi fumantem, quam flammantem? Et si lumen quod in te est, inquit, tenebrae sunt, quantae sunt tenebrae? (Matth. VI, 23.) Nisi tu illos forte (quod non credo) lucere dixeris, qui quaestum aestimant pietatem; qui in haereditate Domini, non quae Domini, sed magis quae sua sunt, quaeritant. Quid dico, quae sua sunt? Perfectus sit et sanctus 1073C etiam sua quaerens, suaque retinens, si ab alienis cor manusque contineat. Meminerit tamen, qui sibi usque huc forte pervenisse videtur, eumdem exigi sanctitatis gradum et ab ethnico. An non milites suis jubentur contenti forte stipendiis, ut salvi fiant? (Luc. III, 14.) Magnum vero Ecclesiae doctori, si sit sicut unus militum: aut certe (quod ad illorum improperium propheta loquitur) sicut populus, ita et sacerdos (Isa. XXIV, 2) fuerit! O deformitatem! itane summus merito reputandus erit, qui a summo corruens gradu, haerebit vix infimo, ne abysso absorbeatur? Quam rarus tamen iste ipse in clero? Quem item das mihi contentum necessariis, contemptorem superfluorum? Lex est tamen praefixa ab Apostolis Apostolorum successoribus: Victum et vestitum habentes, 1074A inquiunt, his contenti simus (I Tim. VI, 8). Ubi forma haec? In libris cernimus eam, sed non in viris. Habes vero de justo, quia lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. XXXVI, 31), et non in codice. Nec perfectionis is gradus. Perfectus carere et necessariis paratus est. At gratis istud. Utinam superfluis ponatur modus! utinam non cupiamus in infinitum! Sed quid? Forte reperias qui hoc possit? Id quidem difficile: sed vide quid egimus. Quaerebamus virum optimum, multorum liberatorem: et ecce laboramus in inveniendo, qui se ipsum salvum facere possit. Optimus hodie est, qui non est nimis malus.
2. Unde quoniam a terra defecit sanctus, videor mihi non supervacue ex his qui empti sunt de terra, revocare ad medium Malachiam episcopum, virum 1074B vere sanctum, et nostrorum quidem temporum, singularis sapientiae et virtutis. Iste erat lucerna ardens et lucens: nec exstincta est tamen, sed submota. Quis mihi jure succenseat, si readmovero eam? Imo vero non est quod mihi ingrati esse mei saeculi homines debeant, et omnis deinceps generatio ventura, si quem conditio tulit, revocem stilo; si mundo restituam, quo dignus non erat mundus; si servem memoriae hominum hominem, cujus memoria in benedictione sit omnibus, qui legere dignabuntur; si me excitante amicum dormientem, vox turturis audita fuerit in terra nostra, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Deinde sepultus apud nos 1074C est: nobis specialiter hoc opus incumbit. Quid quod me inter speciales amicos Sanctus ille habebat, et eo loci, ut nulli in hac parte gloriae secundum fuisse me credam? Nec mercede vacat mihi tantae familiaritas sanctitatis: primitias jam accepi. In extremis positus erat, imo in principiis, juxta illud: Cum consummatus fuerit homo, tunc incipit (Eccli. XVIII, 6). Accurri ego, ut benedictio morituri super me veniret. At ille cum jam membra alia movere non posset, fortis ad dandam benedictionem, elevatis sanctis manibus super caput meum, benedixit mihi, et benedictionem haereditate possideo: et quomodo ego illum silere queam? Postremo tu id mihi, abba Congane, injungis, reverendus frater, et dulcis amicus meus, ac tecum pariter (ut ex Hibernia 1075A scribis) vestra illa omnis ecclesia sanctorum. Libens obedio, praesertim quod non eloquium exigitis, sed narrationem. Dabo vero operam, ut ea sit pura et luculenta, devotos informans, fastidiosos non onerans. Sane narrationis veritas secura apud me est, intimata a vobis, haud alia procul dubio protestantibus, quam quae certissime comperta sunt vobis.
659 CAPUT I. Pueritia et adolescentia S. Malachiae.
1. Malachias noster, ortus Hibernia de populo barbaro, ibi educatus, ibi litteras edoctus est. Caeterum de natali barbarie traxit nihil, non magis quam de sale materno pisces maris. Quam vero suave, quod inculta nobis barbaries tam urbanum protulit civem sanctorum, et domesticum Dei! Qui 1075B producit mel de petra, oleumque de saxo durissimo, ipse fecit hoc. Parentes tamen illi fuere genere et potentia magni, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. At mater mente, quam sanguine generosior, satagebat in ipso initio viarum suarum, notas parvulo facere vias vitae: hanc pluris illi existimans ventosa scientia litteraturae saecularis. Ad utramque tamen huic non defuit ingenium pro aetate. In scholis litteras, domi timorem Domini docebatur, et quotidianis profectibus respondebat ambobus satis, magistro et matri. Nempe a principio spiritum sortitus est bonum, per quem erat puer docilis, et amabilis valde, mire admodum omnibus per omnia gratiosus. Bibebat autem pro lacte de pectore materno aquas sapientiae salutaris, et fiebat in dies se 1075C ipso prudentior. Prudentior, dicam, an sanctior? Utrumque si dixero, non me poenitebit: veritatem enim dicam. Agebat senem moribus, annis puer, expers lasciviae puerilis. Cumque ex hoc cunctis esset reverentiae ac stupori, non tamen inde, ut assolet, insolentior inveniebatur; sed magis quietus et subditus in omni mansuetudine. Non impatiens magisterii, non fugitans disciplinae, non lectionis fastidiens, non ludorum denique appetens: quod vel maxime illa aetas dulce ac familiare habere solet. Et proficiebat supra omnes coaetaneos suos in ea quidem litteratura, quae illi competebat aetati. Nam in disciplina morum profectuque virtutum, etiam super omnes docentes se in brevi enituit, non tam 1075D matre tamen, quam unctione magistra. Hac sollicitante, haud segniter et in divinis exercebatur, petere secretum, anticipare vigilias, meditari in lege, refici parcius, orare frequentius. Et quia ecclesiam frequentare nec vacabat propter studium, et pro verecundia non libebat; levare puras manus in omni loco ad coelum, ubi tamen secrete id posset. Jam tunc siquidem cautus fuit declinare virus virtutum, inanem gloriam.
2. Est vicus prope civitatem, in qua discebat puer, quo magister ejus frequenter pergere solitus erat, ipso solo comite. Illo euntibus ambobus pariter, ipse, ut postea referebat, retrahebat pedem, sistebat gradum, et stans a tergo magistri, illo quidem non comperiente, expansis ad coelum manibus, raptim 1076A quodammodo, ac veluti jaculatam emittebat orationem: et sic dissimulans, magistrum denuo sequebatur. Istiusmodi pio furto puer saepius illudebat comitem pariter et magistrum. Non est dicere omnia, quae ejus principia colore bonae indolis decoravere: ad majora atque utiliora currendum. Unum tamen refero adhuc, quod hoc, meo quidem judicio, non modo bonae, sed et magnae in puero dederit insigne spei. Excitus aliquando opinione cujusdam magistri (erat enim famosus in disciplinis, quas dicunt liberales), adivit illum discendi cupiditate. Quippe extrema jam pueritiae captans, ad eas litteras anhelabat. Intrans vero domum, vidit virum ludentem subula, crebrisque sulcantem tractibus nescio quo notabili modo parietem. Et solo visu 1076B offensus puer serius, quod levitatem redoleret, resilivit ab eo, ac deinceps illum nec videre curavit. Ita cum esset studiosissimus litterarum, prae honesto tamen sprevit eas virtutis amator. Tali quodam praeludio puer praeparabatur ad eum, qui se manebat in fortiori aetate conflictum: jamque ipse adversarium provocabat. Et Malachiae quidem pueritia sic erat. Porro adolescentiam simili transivit simplicitate et puritate: nisi quod crescente aetate, 660 crescebat simul illi sapientia et gratia apud Deum et homines.
3. Hinc jam, id est ab ineunte adolescentia ejus, coepit manifestius apparere quid esset in homine, et gratia Dei in illo vacua non videri. Videns enim industrius adolescens, quam in maligno mundus positus sit (Joan. V, 19), et cogitans qualem spiritum 1076C accepisset, dicebat intra se: «Non est spiritus hujus mundi iste. Quid isti, et illi? Non est societas alteri ad alterum, non plus quam luci ad tenebras. Meus ex Deo est, et scio quae in illo donata sunt mihi. Inde mihi interim adhuc innocentia vitae [al. mea], inde continentiae decus, inde justitiae fames, inde quoque illa eo securior, quo secretior, gloria mea est, testimonium conscientiae meae. Nil horum mihi tutum sub principe mundi. Deinde habeo thesaurum hunc in fictili vase. Verendum ne impingat et frangatur, et effundatur oleum laetitiae quod porto. Et quidem non impingere inter saxa et scopulos distortae et anfractuosae viae et vitae hujus difficillimum. Itane momento perdam simul omnes, 1076D quibus ab initio praeventus sum, benedictiones dulcedinis? Resigno illi potius, a quo sunt, et me pariter. Et ego enim ipsius. Perdo ipsam ad tempus animam meam, ne perdam in aeternum. Et quod sum, et quae habeo omnia, ubi mihi aeque salva, uti in manu Auctoris? Quis ita ad servandum sollicitus, ad retinendum potens, ad restituendum fidelis? Servabit tuto, restituet opportune. Sine retractatione me do ad serviendum illi de donis suis. Non potest mihi perire ex omnibus, quae in opus pietatis expendero. Forte et sperare plus aliquid licet. Solet reddere cum usura qui dat gratis. Ita est. Etiam cumulabit, et multiplicabit in anima mea virtutem.» Haec cogitavit, et fecit, sciens absque facto vanas esse cogitationes hominum.
CAPUT II. Religiosae vitae tirocinium.1077A
4. Erat homo in civitate Ardmacha (ipsa est, in qua alitus est Malachias), et homo ille sanctus, et austerae admondum vitae, inexorabilis castigator corporis sui, cellam habens juxta ecclesiam. In ea manebat, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte. Ad hunc se contulit Malachias, formam vitae accepturus ab eo, qui vivum se tali damnaverat sepultura. Et vide humilitatem. A primaeva aetate in sancta arte magistrum (quod dubium non est) habuerat Deum: et ecce factus est denuo discipulus hominis, homo mitis et humilis corde. Si nesciebamus, hoc vel solo nobis ipse probavit. Legant hoc, qui docere quae non didicere conantur, discipulos 1077B sibi coacervantes, qui nunquam discipuli exstitere, caeci duces caecorum. Malachias doctus a Deo, doctorem nihilo minus quaesivit hominem, et quidem caute, et sapienter. Quid simile, quaeso, afferre quibat, in quo aeque daret caperetque exprimentum profectus sui? Si Malachiae exemplum eis pro minimo est, Pauli opus attendant. Nonne Evangelium suum, quod non ab homine acceperat, sed a Christo cum hominibus tamen censuit conferendum, ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset? (Galat, I, II). Ubi ille securus non est, nec ego. Si quis hoc scit, viderit, ne non tam securitas sit, quam temeritas. Sed haec alterius temporis.
5. Nunc vero sonuit in civitate quod factum erat, et commota est universa ad inopinatam novitatem. 1077C Stupebant autem omnes, et virtutem mirabantur, eoque amplius, quo minus usitatam in gente fera. Videres tunc revelari ex multorum cordibus cogitationes. Plerique humano affectu pensantes factum, plangere et dolere, quod dilectus omnibus, delicatusque adolescens, duris se adeo laboribus mancipasset. Alii suspicati levitatem propter aetatem, diffidere de perseverantia, timere de casu. Nonnulli temeritatem causantes, indignari et fremere in eum, quod supra aetatem et vires inconsulte rem arduam fuisset aggressus. 661 Verum ille sine consilio egit nihil. Nam habuit consilium a Propheta, qui ait: Bonum est homini, si portaverit jugum ab adolescentia; et addit: Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit se supra se (Thren. III, 27, 28). Sedebat sibi 1077D juvenculus secus pedes Imarii (hoc enim nomen viro), et aut discebat obedientiam, aut se didicisse docebat. Sedebat, ut quietus, ut mansuetus, ut humilis. Sedebat, et tacebat, sciens secundum prophetam, cultum justitiae esse silentium (Isa. XXXII, 17): sedebat ut perseverans, tacebat ut verecundus, nisi quod suo illo silentio in Dei auribus loquebatur cum sancto David: Adolescentulus sum ego et contemptus, 1078A justificationes tuas non sum oblitus (Psal. CXVIII, 141). Et sedebat interim solitarius, quia et sine socio, et sine exemplo. Quis enim ante Malachiam districtissimum viri propositum vel cogitaret attentare? Nempe mirabile omnibus habebatur, non imitabile. Malachias imitabile persuasit, sedendo duntaxat, et tacendo. Intra paucos dies habuit imitatores non paucos, provocatos exemplo sui. Ita qui primo solitarius sedit, et unicus patris sui, fit jam unus ex multis, fit ex unigenito primogenitus in multis fratribus. Et ut prior in conversatione, ita in conversatione sublimior: et qui ante omnes venit, omnium judicio supra omnes emicuit in virtute. Et dignus visus est episcopo pariter et magistro, qui ad diaconi gradum promoveretur. Et coegerunt eum.
CAPUT III. Ordinibus initiatus episcopi vices gerit.1078B
6. Hinc jam levita Domini publice se ad omne opus pietatis accinxit: plus vero ad eas res, in quibus aliqua injuria videretur. Denique cura erat ei maxima in sepeliendis defunctis pauperibus, quod hoc sibi non minus humilitatem saperet, quam humanitatem. Nec defuit novo nostro Tobiae rediviva a muliere tentatio, imo a serpente per mulierem. Germana ejus indignitatem (ut sibi videbatur) officii exhorrens: Quid facis, inquit, o insane? dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Et hoc illi quotidie exprobrans ingerebat. Sed respondebatur mulieri, stultate juxta stultitiam suam: Misera, tu eloquii casti vocem tenes, sed virtutem ignoras. Ita ministerium, 1078C ad quod coactus accesserat, devotus tenuit, indefessus exercuit. Unde et censuerunt etiam sacerdotale officium imponendum illi. Et factum est ita. Erat autem, cum sacerdos ordinatus est, annos natus quasi viginti quinque. In qua ejus utraque ordinatione, si quid praeter Canonum formam processisse videtur, ut vere videtur (siquidem infra vicesimum quintum annum leviticum ministerium, infra tricesimum adeptus est sacerdotii dignitatem) donandum sane tum zelo ordinatoris, tum meritis ordinati. Ego vero istud nec in sancto redarguendum, nec usurpandum consulo ei qui sanctus non fuerit. Nec contentus episcopus, etiam vices suas commisit ei, seminare semen sanctum 1078D in gente non sancta, et dare rudi populo, et sine lege viventi, legem vitae et disciplinae. Suscepit ille mandatum in omni alacritate, sicut erat spiritu fervens; nec talentis incubans, sed inhians lucris. Et ecce linguae sarculo coepit evellere, destruere, dissipare, de die in diem factitans prava in directa, et aspera in vias planas. Exsultabat ut gigas ad discurrendum ubique. Diceres ignem urentem in consumendo criminum vepres. Diceres securim vel 1079A asciam in dejiciendo plantationes malas, exstirpare barbaricos ritus, plantare ecclesiasticos. Veternosas omnes (neque enim paucae inveniebantur) abolebat superstitiones, seu quaslibet, ubicunque deprehendisset, malignitates immissas per angelos malos.
7. Denique quidquid incompositum, quidquid indecorum, 662 quidquid distortum obvium habuisset, non parcebat oculus ejus: sed velut grando grossos e ficubus, et sicut pulverem ventus a facie terrae, sic coram facie sua hujusmodi nitebatur totum pro viribus exturbare ac delere de populo suo. Et pro his omnibus tradebat jura coelestia optimus legislator. Leges dabat plenas justitiae, plenas modestiae et honesti. Sed et apostolicas sanctiones ac decreta sanctorum Patrum, praecipueque consuetudines sanctae 1079B Romanae Ecclesiae, in cunctis ecclesiis stutuebat. Hinc est, quod hodieque in illis ad horas canonicas cantatur et psallitur juxta morem universae terrae. Nam minime id ante fiebat, ne in civitate quidem. Ipse vero in adolescentia cantum didicerat, et in suo coenobio mox cantari fecit, cum necdum in civitate, seu in episcopatu universo cantare scirent, vel vellent. Deinde usum saluberrimum Confessionis, sacramentum Confirmationis, contractum conjugiorum, quae omnia aut ignorabant, aut negligebant, Malachias de novo instituit. Et de his ista pro exemplo sufficiant. Nam et per totum historiae textum, brevitatis studio plurima praeterimus.
CAPUT IV. Malcho episcopo plenius instituendus adhaeret.1079C
8. Cum esset illi studium et zelus maximus circa cultum divinorum et venerationem Sacramentorum, ne forte de his aliquid constitueret vel doceret secus, quam ritus haberet universalis Ecclesiae, subiit animum adire episcopum Malchum [al. Malachum], qui se plenius de omnibus informaret. Hic erat senex plenus dierum et virtutum, et sapientia Dei erat in illo. Natione quidem Hibernus, sed in Anglia conversatus fuerat in habitu et proposito monachali in Wintoniensi monasterio: de quo assumptus est in episcopum in Lesmor civitate Mumoniae: et ipsa nobilior inter caeteras regni illius. Ibi tanta ei desuper collata est gratia, ut non modo vita et doctrina, sed et signis clareret. Quorum duo pono exempli 1079D causa, et omnibus innotescat, qualem in scientia sanctorum Malachias habuerit praeceptorem. Puerum mente captum, ex his quos lunaticos vocant, inter confirmandum sacra unctione sanavit. Hoc ita notum certumque fuit, ut illum mox constituerit ostiarium domus suae, vixeritque idem puer incolumis in eo officio usque ad virilem aetatem. Surdo auditum restituit: in quo idem mirabile quiddam confessus est quod cum sanctus utrique auriculae hinc inde digitos immisisset, duos quasi porcellos ex ipsis exire senserit. Pro his atque hujusmodi fama crebrescente, nomen grande adeptus est; ita ut ad eum Scoti, Hibernique confluerent, et tanquam unus omnium 1080A pater ab omnibus coleretur. Ad hunc ergo Malachias, accepta benedictione patris Imarii, et ab episcopo missus, cum prospere pervenisset, benigne a sene susceptus est: qui annos aliquot cum eo mansit, ut per hanc temporis moram hauriret plenius de pectore veterano, sciens scriptum: Quia in antiquis est sapientia (Job XII, 12). Sed nec hoc quoque ad causam defuisse reor, quod magnus ille Provisor universorum voluit servum suum Malachiam in loco tam celebri notum fieri omnibus, qui erat omnibus profuturus. Nec enim poterat non esse gratus, quibus notus fuisset. Denique unum interim accidit, per quod ex aliqua parte quod notum Deo erat in illo, manifestum fecit hominibus.
9. Inter regem Mumoniae (quae est Hiberniae pars 1080B australis) et germanum ejus orta simultate, et fratre facto superiori, Rex pulsus regno, confugit ad episcopum Malchum. Non tamen ut ope illius regnum recuperaret: sed magis princeps devotus dedit locum irae, et necessitatem in virtutem convertit, privatam 663 eligens ducere vitam. Cumque episcopus Regem suscipere debito honore pararet, abnuit ille, se malle inquiens tanquam unum ex illis esse pauperibus fratribus qui illi adhaererent, regium fastum deponere, et communi paupertate fore contentum, exspectare potius Domini voluntatem, quam per vim recipere regnum; nec velle pro suo honore terreno sanguinem humanum effundere, qui contra se clamet ad Deum de terra. Quo audito, exsultat 1080C episcopus, et admiratus devotionem, satisfacit voto. Quid plura? Traditur Regi paupercula domus ad habitandum, et Malachias in magistrum, ad victum panis cum sale et aqua. Porro ad delicias sufficiebat Regi Malachiae praesentia, vita atque doctrina, ita ut diceret ei: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo (Psal. CXVIII, 103). Ad haec per singulas noctes lacrymis suis stratum suum rigabat: sed et quotidiano aquae frigidae balneo male calentem exstinguebat in carne libidinem. Et orans Rex, cum Rege dicebat: Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea (Psal. XXIV, 18). Et non amovit Deus orationem ejus et misericordiam suam ab eo. Et exaudita est oratio ejus, etsi secus, quam intenderet ipse. Nam is quidem 1080D sollicitus erat pro anima sua: sed vindex innocentiae Deus, hominibus ostendere volens quoniam sunt reliquiae homini pacifico, parabat interim facere judicium injuriam patienti, quod ille penitus non sperabat. Et suscitavit Deus spiritum vicini regis: neque enim unum est Hibernia regnum, sed divisa in plura. Hic itaque videns quae facta sunt, repletus est zelo: et hinc quidem indignans praedonum libertati, et insolentiae superborum; inde vero miserans regni desolationem et Regis dejectionem, descendit ad cellulam pauperis: suadet reditum, sed non persuadet. Instat tamen, spondet opem, de effectu non diffidere monet; Deum affuturum promittit, 1081A cui non poterunt resistere omnes adversarii ejus. Proponit etiam oppressionem pauperum patriaeque vastationem, et non proficit.
10. Caeterum accedente mandato episcopi et Malachiae consilio, de quibus ille pendebat totus, vix tandem acquiescit. Sequitur Rex Regem, et juxta verbum Regis, sicut fuerat voluntas in coelo, tota facilitate pulsis praedonibus, reducitur homo in sua cum exsultatione suorum, regnoque restituitur suo. Dilexit extunc Rex ille, et semper reveritus est Malachiam: eoque propensius, quo plenius in sancto viro digna veneratione et amore compererat. Cujus enim tantam meruit in sua adversitate familiaritatem, sanctitatem ignorare non potuit. Propterea magis in sua prosperitate perpetuis illum amicitiis, 1081B devotisque colebat obsequiis, et libenter audiebat eum, et audito eo multa faciebat. Et de his satis. Verumtamen non fortuitu factum reor, quod ita jam tunc magnificavit eum Dominus in conspectu regum: sed quia vas electionis sibi erat ille, portaturus nomem suum coram regibus et principibus.
CAPUT V. Sorori defunctae sacrificii oblatione succurrit.
11. Mortua est interim soror ejus illa, quam praefati sumus. Nec praetereundae visiones, quas vidit de ea. Hujus siquidem sanctus carnalem exhorruerat vitam, et tanto zelo, ut se devoverit non visurum eam in carne viventem. At illa carne soluta, solutum est votum, et coepit videre in spiritu, quam 1081C in corpore noluit. Quadam nocte audivit per somnium vocem sibi dicentis, sororem ejus stare foras in atrio, et ecce per totos triginta dies nihil gustasse: qui evigilans cito intellexit, cujus escae inedia marceret. Et diligenter discusso numero dierum quem audierat, ipsum esse reperit, ex quo pro ea Panem de coelo vivum non obtulisset. Tum ille qui sororis non animam oderat, sed peccatum; beneficientiam, quam 664 intermiserat, rursum adoritur Neque frustra. Non multo post visa est illi pervenisse ad limen ecclesiae, necdum tamen posse intrare; apparere etiam in veste pulla. Cumque ille perseveraret, curans ne qua die solita stipe frustraretur; secundo vidit eam in veste subcandida; admissam quidem intra ecclesiam, sed altare contingere 1081D non permitti. Tertio tandem visa est aggregari coetui candidatorum, et in veste candida. Vides, lector, quantum valeat deprecatio justi assidua? Vere regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Nonne tibi videtur Malachiae oratio vicem quodammodo effractoris exhibuisse coelestibus portis, quando peccatrix mulier fraternis obtinuit armis, quod suis meritis negabatur? Hanc vim, Jesu bone, tu qui pateris, facis, validus et pius ad salvandum, faciens misericordiam et potentiam in brachio tuo, et in Sacramento tuo servans sanctis qui in terra sunt, usque in consummationem saeculi. Hoc plane 1082A Sacramentum potens peccata consumere, debellare obvias potestates, inferre coelis revertentes de terra.
CAPUT VI. Monasterium Benchorense desolatum instaurat.
12. Et Dominus quidem in regione Lesmorensi sic praeparabat dilectum suum Malachiam ad gloriam nominis sui. Verum qui miserant eum, minime jam ferentes absentiam ejus, missis epistolis revocant illum. Quo reddito suis, et quidem instructiore de omnibus quae oportebat; en opus a Deo paratum et servatum Malachiae. Vir dives et potens, qui locum Benchor et possessiones ejus tenebat, inspiratus a Deo, confestim in manu ejus sua omnia dedit et se quoque. Et is avunculus ejus. Sed Malachiae spiritus 1082B quam carnis propinquitas pluris fuit. Ipsum quoque locum Benchor, de quo cognominabatur, tradidit ei princeps, ut aedificaret ibi monasterium, vel potius reaedificaret. Nempe nobilissimum exstiterat ante sub primo patre Congello, multa millia monachorum generans, multorum monasteriorum caput. Locus vere sanctus fecundusque sanctorum, copiosissime fructificans Deo, ita ut unus ex filiis sanctae illius congregationis, nomine Luanus, centum solus monasteriorum fundator exstitisse feratur. Quod idcirco dixerim, ut ex hoc uno conjiciat lector, quam ingens fuerit reliqua multitudo. Denique ita Hiberniam Scotiamque repleverunt genimina ejus, ut ea potissimum tempora Davidici illi versiculi 1082C praecinisse videantur: Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus. Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus; in stillicidiis ejus laetabitur germinans (Ps. LXIV, 10, 11) Et in hunc modum caeteri qui sequuntur. Nec modo in praefatas, sed et in exteras etiam regiones, quasi inundatione facta, illa se sanctorum examina effuderunt. E quibus ad has nostras Gallicanas partes sanctus Columbanus ascendens, Luxoviense construxit monasterium, factus ibi in gentem magnam. Aiunt tam magnam fuisse, ut succedentibus sibi vicissim choris, continuarentur solemnia divinorum, ita ut ne momentum quidem diei ac noctis vacaret a laudibus.
13. Haec de antiqua dicta sint Benchorensis monasterii 1082D gloria. Hoc olim destructum a piratis, ob insigne dignitatis antiquae, Malachias, veluti quemdam replantaturus paradisum, amplexus est, et quia multa corpora sanctorum dormirent ibi. Nam ut taceam illa quae in pace sepulta sunt, ferunt nongentos simul una die a piratis occisos. Erat quidem ingens loci illius possessio: sed Malachias solo contentus loco sancto, totas possessiones et terras alteri cessit. Siquidem a tempore quo destructum est monasterium, non defuit qui illud teneret cum possessionibus suis. Nam et constituebantur per electionem etiam et abbates appellabantur, servantes 1083A nomine, etsi non re, quod olim 665 exstiterat. Cumque suaderent multi non alienare possessiones, sed totum simul retinere sibi, non acquievit paupertatis amator: sed fecit eligi juxta morem qui eas teneret, loco, ut praediximus, retento sibi et suis. Et fortassis consultius, ut post apparuit, integrum retinuisset, si non magis suae prospexisset humilitati, quam paci.
14. Itaque ex mandato patris Imarii assumptis secum decem circiter fratribus, veniens ad locum, coepit aedificare. Ubi quadam die cum in securi ipse secaret, casu ex operariis unus, illo vibrante in aera securim, locum incaute occupavit quo ictus destinabatur: et cecidit super spinam dorsi ejus, tanto utique impetu, quanto ille conatu impingere valuit. 1083B Corruit ille: accurrere omnes, putantes aut percussum ad mortem aut mortuum. Et tunica quidem scissa a summo usque deorsum: homo vero illaesus inventus est, tam modice et summatim perstricta cute, ut vix in superficie vestigium appareret. Stabat homo incolumis, quem securis prostraverat, intuentibus et stupentibus qui circumstabant. Unde et facti alacriores, promptiores exinde ad opus inventi sunt. Et hoc initium signorum Malachiae. Porro oratorium intra paucos dies consummatum est de lignis quidem laevigatis, sed apte firmiterque contextum, opus Scoticum, pulchrum satis. Et exinde servitur Deo in eo, sicut in diebus antiquis; simili quidem devotione, etsi non pari numero. Praefuit Malachias loco illi tempore aliquanto, patre Imario ita constituente, 1083C ipse rector, ipse regula fratrum. Legebant in vita ejus quomodo conversarentur, et ipse ante illos praeibat in justitia et sanctitate coram Deo: nisi quod praeter instituta communia, multa singulariter faciebat, in quibus potius praeibat omnes, et aliorum nemo illum poterat ad tam ardua sequi. Eo temporis et eo loci quidam infirmabatur, cui assistens diabolus, et aperte loquens suggerebat, ne unquam crederet monitis Malachiae; sed si intraret ad se, cultello eum peteret et occideret. Quo cognito, qui illi ministrabant, ipso infirmo prodente, verbum perferunt ad Malachiam praemunientes. At ille solita arma orationis arripiens, impavidus hostem aggressus, et infirmitatem fugat et daemonem. Erat autem 1083D nomen viro Malchus. Frater est iste secundum carnem Christiani nostri, Mellifontis abbatis. Ambo enim superstites adhuc sunt, sibi in spiritu modo germaniores. Nam ille, ut liberatus est, continuo non ingratus, loco eodem conversus ad Dominum, habitum simul animumque mutavit. Et cognovere fratres malignum invidere bonis eorum; et aedificati sunt, facti de reliquo cautiores.
CAPUT VII. Dysenteria laborantem curat.
15. Clericum, nomine Michaelem, dysenteria laborantem, et desperate, mittens ei aliquid de mensa sua, eodem loco sanavit. Secundo eumdem ipsum, gravissima infirmitate correptum, et corpore pariter curavit et mente. Illico enim adhaesit Deo et Malachiae 1084A servo ejus, timens ne deterius aliquid sibi contingeret, si denuo ingratus tanto inveniretur et beneficio et miraculo. Et nunc, ut audivimus, praeest cuidam monasterio, sito in partibus Scotiae: et hoc novissimum omnium quae ille fundavit. Pro hujusmodi augescebat in dies et opinio, et congregatio Malachiae, et grande ei nomen intus et foris, non tamen re grandius. Nempe ibi demorabatur etiam factus episcopus, quod locus esset vicinus civitati.
CAPUT VIII. Episcopatum Conneretensem, licet invitus, suscipit.
16. Vacabat tunc temporis episcopalis sedes, et jamdiu vacarat, Malachia nolente assentire, siquidem ipsum elegerant. Persistentibus tamen illis, 1084B tandem aliquando cessit, accedente ad vim faciendam 666 mandato magistri sui, necnon et metropolitani. Tricesimo ferme aetatis suae anno Malachias consecratus episcopus introducitur Connereth: hoc enim nomen civitatis. Cum autem coepisset pro officio suo agere, tunc intellexit homo Dei, non ad homines se, sed ad bestias destinatum. Nusquam adhuc tales expertus fuerat in quantacunque barbarie: nusquam repererat sic protervos ad mores, sic ferales ad ritus, sic ad fidem impios, ad leges barbaros, cervicosos ad disciplinam, spurcos ad vitam. Christiani nomine, re pagani. Non decimas, non primitias dare, non legitima inire conjugia, non facere confessiones; poenitentias nec qui peteret, nec qui daret, penitus inveniri. Ministri altaris pauci 1084C admodum erant. Sed enim quid opus plurium, ubi ipsa paucitas inter laicos propemodum otiosa vacaret? Non erat quod de suis fructificarent officiis in populo nequam. Nec enim in ecclesiis aut praedicantis vox, aut cantantis audiebatur. Quid faceret athleta Domini? aut cedendum turpiter, aut periculose certandum. Sed qui se pastorem, et non mercenarium agnoscebat, elegit stare quam fugere, paratus et animam suam dare pro ovibus, si oportuerit. Et quanquam omnes lupi, et oves nullae; stetit in medio luporum pastor intrepidus, omnimodis argumentosus, quomodo faceret oves de lupis. Monere communiter, secreto arguere, flere per singulos; nunc aspere, nunc leniter convenire, prout 1084D cuique expedire videbat. In quibus per haec minus profecisset, cor contritum et humiliatum offerebat pro eis. Quoties noctes totas pervigiles duxit, extendens manus in oratione! Et cum venire ad ecclesiam nollent, per vicos et plateas occurrebat invitis; et circumiens civitatem, perquirebat anhelus quem Christo acquireret.
17. Sed et foris rura et oppida nihilominus saepius percurrebat cum sancto illo comitatu discipulorum suorum, qui nunquam deerant lateri ejus. Ibat et erogabat vel ingratis coelestis tritici mensuram. Nec vehebatur equo, sed pedes ibat, et in hoc virum se apostolicum probans. Jesu bone! quanta passus est pro nomine tuo bellator tuus a filiis sceleratis! quanta sustinuit ab his ipsis, quibus et pro quibus 1085A loquebatur bona tibi! Quis digne exprimat, in quantis vexatus, quibus affectus sit contumeliis, quibus injuriis lacessitus, quoties lassatus inedia, quoties afflictus in frigore et nuditate? Attamen cum his qui oderunt pacem, erat pacificus, instans nihilominus opportune, importune. Blasphematus obsecrabat; injuriatus opponebat scutum patientiae, et vincebat in bono malum. Quidni vicisset? Perseveravit pulsans, et secundum promissionem tandem aliquando pulsanti apertum est (Luc. XI, 9). Quomodo poterat non sequi, quod veritas praenuntiaverat secuturum? Dextera Domini fecit virtutem, quia os Domini locutum est veritatem. Cessit duritia, quievit barbaries; et domus exasperans paulatim leniri coepit, paulatim correptionem admittere, recipere disciplinam. 1085B Fiunt de medio barbaricae leges, Romanae introducuntur; recipiuntur ubique ecclesiasticae consuetudines, contrariae rejiciuntur; reaedificantur basilicae, ordinatur clerus in illis. Sacramentorum rite solemnia celebrantur, confessiones fiunt, ad ecclesiam conveniunt plebes, concubinatus honestat celebritas nuptiarum; postremo sic mutata in melius omnia; ut hodie illi genti conveniat, quod Dominus per prophetam dicit: Qui ante non populus meus, nunc populus meus (Osee. II, 24).
CAPUT IX. Monasterium Ibracense construit.
18. Contigit post annos aliquot destrui civitatem a rege aquilonaris partis Hiberniae, quia ab aquilone panditur omne malum (Jerem. I, 14). Et forte malum 1085C illud bene utentibus bonum fuit. Quis scit enim, si tali flagello Deus delere voluit mala antiqua populi sui? Istiusmodi Malachias necessitate compulsus, et ipse exiit cum turba discipulorum suorum. Nec otiosus 667 exitus ejus. Hac occasione monasterium Ibracense constructum est, eunte illo Malachia cum suis numero centum triginta [al. viginti] fratribus. Ibi occurrit ei Cormarcus rex. Ipse est qui olim regno pulsus, sub cura Malachiae de misericordia Dei consolationem accepit. Et locus ille situs in regno ejus. Gavisus est Rex viso Malachia, se et omnia sua exponens ei, et his qui cum eo erant, utpote non ingratus nec immemor beneficii. Adducta incontinenti animalia multa ad usus fratrum, multa 1085D insuper in auro et argento ad sumptus aedificiorum pro regia liberalitate collata. Ipse quoque erat intrans et exiens cum eis sedulus et officiosus, habitu quidem rex, sed animo discipulus Malachiae. Et benedixit loco illi Dominus propter Malachiam. Et in brevi factus est magnus rebus, possessionibus, et personis. Ubi velut de novo inchoans, legem et disciplinam, quam aliis imponebat, magis ipse portabat episcopus et magister. Ipse in ordine vicis suae, coquinae ministerio inserviebat; ipse fratribus, cum recumberent, ministrabat. Inter succedentes sibi invicem fratres ad cantandum, legendumve in ecclesia, non se praeteriri patiebatur, strenue implens et ipse officium loco suo, tanquam unus ex illis. Sanctae paupertatis non modo participem, sed et principem 1086A se exhibebat, ipsius praecipue super omnes abundantius aemulator existens.
CAPUT X. Fit archiepiscopus seu primas Hiberniae.
19. Dum haec ita aguntur, contigit infirmari archiepiscopum Celsum: et ipse est qui Malachiam in diaconem, presbyterum, episcopumque ordinavit: et cognoscens quia moreretur, fecit quasi testamentum, quatenus Malachias deberet succedere sibi, quod nullus alius videretur dignior, qui episcoparetur in sede prima. Hoc praesentibus indixit, hoc mandavit absentibus, hoc specialiter ambobus Mumoniae regibus, et majoribus terrae, sancti Patricii auctoritate praecepit. Cujus reverentia et honore, tanquam apostoli illius gentis, qui totam patriam 1086B convertisset ad fidem, sedes illa, in qua et vivens praefuit, et mortuus requiescit, in tanta ab initio cunctis veneratione habetur, ut non modo episcopi, et sacerdotes, et qui de clero sunt, sed etiam regum ac principum universitas subjecta sit metropolitano in omni obedientia, et unus ipse omnibus praesit. Verum mos pessimus inoleverat quorumdam diabolica ambitione potentum, sedem sanctam obtentum iri haereditaria successione. Nec enim patiebantur episcopari, nisi qui essent de tribu et familia sua. Nec parum processerat exsecranda successio, decursis jam in hac malitia quasi generationibus quindecim. Et eousque firmaverat sibi jus pravum, imo omni morte puniendam injuriam, generatio mala et adultera, ut etsi interdum defecissent clerici de sanguine 1086C illo, sed episcopi nunquam. Denique jam octo extiterant ante Celsum viri uxorati, et absque ordinibus, litterati tamen. Inde tota illa per universam Hiberniam, de qua superius diximus, dissolutio ecclesiasticae disciplinae, censurae enervatio, religionis evacuatio: inde illa ubique, pro mansuetudine christiana, saeva subintroducta barbaries, imo paganismus quidam inductus sub nomine christiano. Nam (quod inauditum est ab ipso Christianitatis initio) sine ordine, sine ratione mutabantur et multiplicabantur episcopi pro libitu metropolitani, ita ut unus episcopatus uno non esset contentus, sed singulae pene ecclesiae singulos haberent episcopos. Nec mirum: nam quomodo tam morbidi capitis 1086D membra valerent?
20. Pro his Celsus, atque hujusmodi malis populi sui vehementer dolens (erat enim vir bonus et timoratus), curavit omni modo habere sibi successorem Malachiam, quod per ipsum confideret posse explantari male radicatam successionem: qui charus esset omnibus, et quem omnes aemularentur, et Dominus erat 668 cum eo. Nec frustratus est a spe sua. Nam illo mortuo, substitutus est Malachias, non tamen mox, neque id facile. Ecce enim de semine nequam qui occupet locum, Mauricius nomine. Is per quinquennium, fretus potentia saeculari, incubavit Ecclesiae, non episcopus, sed tyrannus. Nam vota piorum magis in Malachiam convenerant. Denique suadebant eum subire onus juxta constitutionem 1087A Celsi: sed ille, qui omne sublime haud secus quam suum praecipitium declinabat, bonam sibi videbatur nactus occasionem excusandi, quod per id temporis introitus ejus pacificus esse non posset. Instabant tam sancto operi, et sollicitabant omnes; duo potissimum episcopi, Malchus et Gillebertus: quorum prior ipse est senior Lesmorensis, de quo supra mentio facta est (Cap. 4); alter, quem aiunt prima functum legatione apostolicae Sedis per universam Hiberniam. Qui triennio jam decurso in hac praesumptione Mauricii, et Malachiae dissimulatione, non ferentes ultra ecclesiae adulterium, dedecusque Christi, convocatis episcopis et principibus terrae, uno spiritu adeunt Malachiam, parati vim facere. At ille renuere primum; praetendere siquidem difficultatem 1087B rei, nobilis illius prosapiae multitudinem, fortitudinem, ambitionem: multum esse ad se pauperculum opponere se tot, tantis, talibus, taliter radicatis, qui jam annos ferme ducentos, quasi haereditate possedissent sanctuarium Dei, et nunc quoque id praeoccupassent: non posse illos extirpari, nec cum mortibus hominum quidem: sua non interesse, fundi humanum sanguinem occasione sui: postremo junctum se sponsae alteri, quam dimittere non liceret.
21. Verum illis e contrario instantibus, et clamantibus, quia a Domino sermo egressus est; sed et tota auctoritate jubentibus subire onus, atque intentantibus anathema: «Ad mortem,» inquit, «ducitis me: sed obedio spe martyrii, hac tamen conditione, 1087C ut si juxta fidem vestram res in melius cedat, et vindicet sibi Deus suam haereditatem a diripientibus eam, tunc demum omnibus consummatis, et Ecclesia pacem habente, liceat mihi redire ad priorem sponsam meam, et amicam, de qua rapior, paupertatem; et pro me illic alium substituere, qui tunc forte repertus idoneus fuerit.» Nota, lector, virtutem viri, et animi puritatem, nec honorem scilicet affectantis, nec formidantis mortem pro Christi nomine. Quid hoc animo purius, quidve fortius, ut se exponens periculo et labori, alteri fructum cedat, ipsam in loco principatus securitatem et pacem? Facit hoc, cum liberum sibi ex pacto retinet reditum ad paupertatem; pace et libertate Ecclesiae 1087D restituta. Spondentibus illis, demum acquievit voluntati eorum, vel potius Dei, a quo sibi jam olim praeostensum recordabatur, quod de se modo dolebat [al. volebat] fieri. Nempe jam aegrotante Celso, apparuit Malachiae, et quidem longe posito et nescienti, mulier procerae staturae et reverendi vultus. Percontanti quaenam esset, responsum est esse uxorem Celsi. Quae tradens ei virgam pastoralem, quam manu tenebat, disparuit. Paucis decursis diebus, Celsus moriens misit baculum suum Malachiae, tanquam sibi successuro: quem ut vidit, agnovit ipsum esse, quem viderat. Hujus praecipue recordatio visionis terruit Malachiam: ne, si (quod diu satis dissimularat) ultra renueret, divinae jam videretur resistere voluntati. Verumtamen civitatem non intravit, 1088A quandiu ille incubator vixit, ne hac occasione contingeret mori quemquam ex his, quibus vitam magis ministraturus veniebat. Ita per biennium (nam id temporis supervixit ille) agens extra urbem, strenue in universa provincia opus episcopale exercuit.
CAPUT XI. Insidias evadit incolumis, auctoribus male perditis.
22. Illo igitur celeri morte facto de medio, rursum Nigellus quidam, imo vere nigerrimus, sedem praeripuit. Et in hoc animae suae Mauricius adhuc 669 vivens providerat, ut hunc haberet haeredem: in quo qui damnandus exibat, operibus adjicere damnationis persisteret. Erat enim et ipse ex damnata 1088B progenie, cognatus Mauricii. Caeterum Rex, et episcopi, et fideles terrae nihilominus convenerunt, ut introducerent Malachiam. Et ecce consilium malignantium ex adverso. Quidam de filiis Belial promptus ad malitiam, potens in iniquitate, sciens locum ubi pariter convenire decrevissent, multis aggregatis sibi, latenter vicinum occupat collem eminentem e regione: unde illis tractantibus alia, repentino impetu super incautos irruerent, et interficerent innocentes. Condixerant enim etiam Regem cum episcopo trucidare, ut non esset qui vindicaret sanguinem justum. Res innotuit Malachiae, et intrans ecclesiam (erat enim prope) elevatis manibus oravit ad Dominum, et ecce nubes et caligo, sed et tenebrosa aqua in nubibus aeris, diem verterunt in noctem. Fulgura 1088C quoque et tornitrua et horribiles spiritus procellarum, diem ultimum minitantur, vicinamque elementa intentant omnia mortem.
23. Et ut scias, lector, quod oratio Malachiae concusserit elementa; solos intercepit tempestas, qui quaerebant animam ejus; solos turbo tenebrosus involvit, qui paraverant opera tenebrarum. Denique ipse, qui princeps exstiterat tanti mali, fulmine percussus interiit cum tribus aliis: et fuere consortes mortis, qui fuerant participes sceleris. Quorum sequenti die inventa sunt corpora semiusta, et putrida, haerentia ramis arborum, ubi quemque spiritus elevans allisisset. Alii quoque tres semivivi inventi sunt: caeteri omnes circumquaque dispersi. Illos autem qui cum Malachia erant, quamvis proximos 1088D loco, tempestas omnino non tetigit, nec quidquam molestiae intulit. In facto isto recens capimus experimentum veritatis verbi illius, quia oratio justi penetrat coelos (Eccli. XXXV, 21). Sed et novum antiqui exemplum miraculi, quo olim tota Aegypto versante in tenebris, solus Israel in lumine mansit, dicente Scriptura: Ubicunque Israel erat, lux erat (Exod. X, 23). Huc mihi occurrit et factum sancti Eliae, nunc quidem ab extremis terrae nubes et pluvias educentis (III Reg. XVIII, 45), nunc vero super blasphemos evocantis ignem de coelo (IV Reg. I, 10). Et modo de simili clarificatus est Deus in servo suo Malachia.
CAPUT XII. Hostes seu aemulos, in ipsum armatos, virtute animi et constanti in Deum fide lenit, sibique conciliat.1089A
24. Anno aetatis suae tricesimo octavo pauper Malachias, pulso incubatore, intravit Ardmacha, pontifex et metropolitanus totius Hiberniae. Rege vero caeterisque, qui introduxerant eum, ad propria remeantibus, ipse remanet in manu Dei, et remanent illi foris pugnae, intus timores. Nam ecce viperea soboles, frendens et vociferans se exhaeredari, tota se intus et foris suscitat adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Porro Nigellus videns sibi imminere fugam, tulit secum insignia quaedam Sedis illius, textum scilicet Evangeliorum, qui fuit beati Patricii, baculumque auro tectum, et 1089B gemmis pretiosissimis adornatum, quem nominant baculum Jesu, eo quod ipse Dominus (ut fert opinio) eum suis manibus tenuerit, atque formaverit. Et haec summae dignitatis et venerationis in gente illa. Nempe notissima sunt celeberrimaque in populis, atque in ea reverentia apud omnes, ut qui illa habere visus fuerit, ipsum habeat episcopum populus stultus et insipiens. Ibat homo gyrovagus, et alter satanas circuibat terram, et perambulabat eam, insignia sacra circumferens: quae ubique ostentans, ubique eorum gratia receptabatur, concilians sibi per haec animos omnium, et a Malachia, quosque potuisset, avertens. Haec ille.
25. Erat autem princeps quidam de potentioribus iniquae progeniei, quem Rex priusquam civitatem 1089C 670 exiret, jurare coegerat pacem tenere Episcopo, acceptis ab eo insuper obsidibus multis. Is post Regis exitum nihilominus civitatem ingressus, consilium habuit cum propinquis et amicis, quomodo sanctum dolo tenerent, et occiderent: timebant vero plebem. Et conjurantes in necem Malachiae, constituere locum et diem, et traditor dedit eis signum. Ipso die cum vespertina jam solemnia in ecclesia celebraret Antistes cum universo clero et multitudine populi, mittit ad ipsum nequam ille in verbis pacificis in dolo, rogans quatenus ad se dignetur descendere, ut faciat pacem. Respondentibus qui assistebant, ipsum potius ad Episcopum debere venire; ecclesiam esse competentiorem locum firmandae pacis: siquidem praesenserant dolum. Subjungunt 1089D qui missi erant, hoc tutum non esse principi: timere eum capiti suo, nec se credere turbis, quae se ante hos dies causa Episcopi propemodum interemissent. Contendentibus in hunc modum, illis quidem ut iret, istis vero ne iret; Episcopus cupidus pacis, et mortis non timidus: «Sinite,» inquit, «Iratres, sinite me imitari Magistrum meum. Sine causa sum christianus, si Christum non sequor. Forte flecto humilitate tyrannum, et si non, vinco tamen exhibens ovi pastor, sacerdos laico, quod mihi ille debuerat. Vos quoque, quod in me est, non parum aedifico exemplo tali. Quid enim si contingat 1090A occidi? Non recuso mori, ut vos vitae ex me teneatis exemplum. Oportet episcopum, ut ait episcoporum Princeps, non dominari in clero, sed formam fieri gregis (I Petr. V, 3). Haud aliam sane formam, quam ab illo accepimus, qui humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Quis mihi det hanc relinquere filiis signatam sanguine meo? Experiemini certe, an sacerdos vester digne satis a Christo didicerit, mortem non timere pro Christo.» Et surgens, coepit ire flentibus cunctis et supplicantibus, ne tantum cuperet pro Christo mori, ut tantum Christi gregem desolatum relinqueret.
26. Verum ille totam spem suam ponens in Domino, tota alacritate perrexit, tribus tantum comitatus 1090B discipulis, paratis mori cum eo: qui ut calcato limine domus repente se medio intulit armatorum, scuto fidei ipse munitus; concidere facies omnium, quia pavor irruit super eos, ita ut dicere posset Episcopus: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt (Psal. XXVI, 2). Hoc verbum verum est. Videres hostiam stantem, carnifices ferro armatis manibus undique circumstantes: et qui immolaret, non erat. Putares stupere lacertos: sic non fuit, qui extenderet manum. Nam et is quoque, qui caput malitiae videbatur, assurgit ei potius quam insurgit. Ubi, quaeso, signum, o homo, quod dederas in mortem Pontificis? Hoc magis honoris signum, quam mortis indicium. Deferre est hoc, non mortem inferre. Res mira! pacem offerunt, 1090C qui necem paraverant. Non est quod abnuat, qui et vitae periculo quaesierat eam. Itaque facta est pax, et tam firma, ut ab illa die hostem Sacerdos non modo pacatum habuerit, sed subditum, sed devotum. Quo audito, fideles quique gavisi sunt, quod non modo salvatus sit sanguis innoxius in die illa; sed et nocentium multorum animae, Malachiae meritis, evaserint ad salutem. Et apprehendit omnes circumquaque timor, audientes quomodo duos inimicorum ejus, qui viderentur ferociores et fortiores in generatione sua, sic subita virtute prostravit Deus: istum loquor, qui in manibus est, et eum de quo superius dixi. Alterum enim terribiliter mulctatum in corpore, alterum misericorditer mutatum in corde, ambos mirabiliter comprehendit in consiliis, 1090D quae cogitabant.
27. His ita peractis, coepit jam in civitate Episcopus tota libertate disponere et ordinare de omnibus pertinentibus ad ministerium suum, non tamen sine continuo discrimine vitae suae. Nam etsi jam nemo qui palam noceret, ab insidiantibus tamen nec locus satis tutus Episcopo erat, nec tempus feriatum. Et deputati sunt ei viri armati ad custodiam die et nocte: 671 sed ille magis in Domino confidebat. Fuit vero consilium, praefatum schismaticum insequi eo quod seduceret multos ex insignibus quae ferebat, suadens omnibus episcopum 1091A se esse debere; et sic sollicitans plebes adversus Malachiam, atque Ecclesiae unitatem. Et fecit sic: et sine difficultate ita in brevi universas sepivit vias ejus per gratiam sibi a Domino datam, et quam habebat ad omnes, ut malignus ille coactus sit dare manus, reddere insignia, et quiescere de reliquo in omni subjectione. Ita Malachias, licet per multa pericula et labores, prosperabatur in dies, et confortabatur magis ac magis, abundans in spe et virtute Spiritus sancti.
CAPUT XIII. Deus Malachiae detractores punit.
28. Nec modo malefactores, sed et detractores Malachiae corripuit Deus. Quidam, verbi gratia, gratiam habens principum et potentum, etiam ipsius 1091B Regis, quod esset adulator et garrulus, et potens in lingua; favebat per omnia adversariis Malachiae, et procaciter tuebatur partem eorum: Sancto vero et praesenti resistebat in facie, et detrahebat absenti, irreverenter occurrens ei in omni loco, maximeque ubi celebrioribus illum sciret interesse conventibus. Sed cito digna linguae procacis mercede donatus est. Intumuit et computruit lingua maledica, vermibus ex ea scatentibus, et diffluentibus toto ore blasphemo: quos per septem ferme dies incessanter vomens, tandem cum illis miseram exspuit animam.
29. Loquente coram aliquando Malachia, et populum exhortante, mulier quaedam infelix ausa est interrumpere sermonem clamoribus improbis, non 1091C deferens sacerdoti, et spiritui qui loquebatur. Erat autem de progenie impia, et spiritum habens in naribus, blasphemias contumeliasque evomebat in Sanctum, dicens hypocritam et invasorem alienae haereditatis, sed et calvitiei illius improperans. At ille nihil respondit ei, sicut erat verecundus et mitis: sed Dominus respondit pro eo. Versa illa in insaniam est, Domino judicante: et crebris vocibus clamitans se suffocari a Malachia, morte demum horrenda luit peccatum blasphemiae. Sic misera assumens adversus Malachiam improperium Elisaei (IV Reg. II, 24), vere illum sibi alterum experta est Elisaeum.
30. Porro quia causa pestilentiae cujusdam ortae in civitate, multitudinem cleri et populi solemniter 1091D cum reliquiis [al. memoria] sanctorum tunc foras eduxerat, ne hoc quidem praetereundum, quod orante Malachia, pestilentia illico conquievit. Ex hoc jam, qui mutiret adversus eum, non fuit, dicentibus qui de semine Chanaan sunt: Fugiamus Malachiam, quia Dominus pugnat pro eo. At sero istud: quia zelus Domini, ubique occurrens eis, persecutus est eos usque ad internecionem. Quomodo intra paucos dies periit memoria eorum cum sonitu? quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam! Grande hodieque miraculum facit tam velox generationis illius deletio, his praesertim qui eorum noverant superbiam atque potentiam. Multa quidem et alia signa fuere, quibus Deus glorificavit nomen suum, et servum suum inter 1092A sudores et pericula confortavit. Quis digne commemoret? Non tamen omnia praeterimus, etsi non sufficimus ad omnia. Propter seriem autem narrationis ne impediatur, aliqua quae dicturi sumus reservamus in finem.
CAPUT XIV. Sedem metropolitanam paci redditam resignat.
31. Igitur Malachias intra triennium reddita retributione superbis, et libertate Ecclesiae restituta, pulsa barbarie, et reformatis ubique moribus christianae religionis, videns omnia in pace esse, coepit cogitare et de sua pace. Et memor propositi sui, constituit pro 672 se Gelasium, virum bonum, et dignum tali honore, conniventibus clero et populo, quin potius sustinentibus propter pactum. Nam alias 1092B durum visum omnino. Quo consecrato, regibusque ac principibus attentius commendato, ipse clarus miraculis et triumphis, ad suam parochiam redit — non tamen Connereth. Et audi causam dignam relatu. Dioecesis illa duas fertur habuisse antiquitus episcopales sedes, et duos exstitisse episcopatus. Id visum melius Malachiae. Itaque quos ambitio conflavit in unum, Malachias revocavit in duos, partem alteri episcopo cedens, partem retinens sibi. Et propterea non venit Connereth, quod in ea jam episcopum ordinasset: sed Dunum se contulit, disterminans parochias, sicut in diebus antiquis. O purum cor! o oculum columbinum! Locum tradidit novo episcopo, qui videretur paratior, principalior haberetur; 1092C locum, in quo sederat ipse. Ubi sunt, qui de terminis litigant, pro uno viculo perpetes ad invicem inimicitias exercentes? Nescio si quod genus hominum magis, quam istos, antiquum vaticinium tangat: Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminos suos (Amos I, 13). Sed hoc alias.
32. Malachias factus Dunensis episcopus, confestim more suo curavit asciscere ad solatium sibi de filiis suis conventum regularium clericorum. Et ecce rursus accingitur, quasi novus Christi tiro, ad spirituale certamen; rursus induitur arma potentia Deo, sanctae paupertatis humilitatem, rigorem disciplinae coenobialis, otium contemplandi, orandi assiduitatem: quae tamen omnia voto magis valuit diu tenere, quam actu. Etenim universi confluebant ad 1092D eum: nec modo mediocres, sed et nobiles et potentes, illius se sapientiae et sanctitati instruendos, corrigendos ac regendos committere festinabant. Et ipse interdum ibat, et exibat seminare semen suum, disponens et decernens tota auctoritate de rebus ecclesiasticis, tanquam ex Apostolis unus. Et nemo illi dicebat, In qua potestate haec facis? videntibus cunctis signa et prodigia, quae faciebat; et quia ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17).
CAPUT XV. Romam proficisci deliberat, pallium a Pontifice petiturus.
33. Visum tamen sibi, non tute satis actitari ista absque Sedis apostolicae auctoritate, et Romam proficisci deliberat: maximeque quod metropolicae sedi 1093A deerat adhuc, et defuerat ab initio pallii usus, quod est plenitudo honoris. Et visum est bonum in oculis ejus, si Ecclesia, pro qua tantum laborarat, quem hactenus non habuerat, suo acquireret studio et labore. Erat et altera metropolica sedes, quam de novo constituerat Celsus, primae tamen sedi, et illius archiepiscopo subdita, tanquam primati. Et huic quoque optabat nihilominus pallium Malachias, confirmarique auctoritate Sedis apostolicae praerogativam, quam beneficio Celsi adipisci meruerat. Innotescente proposito, displicuit fratribus, necnon et magnatibus et populo terrae. Omnes enim intolerabilem sibi judicabant tam diutinam omnium pii parentis absentiam, et quod metuerent de morte ipsius.
1093B 34. Contigit interea mori germanum ejus, Christianum nomine, virum bonum, plenum gratiae et virtutis. Episcopus erat, illi quidem secundus in celebri opinione, sed vitae sanctimonia et justitiae zelo forte non impar. Hujus decessus magis terruit universos, et discessum Malachiae reddidit molestiorem. Dicebant autem nullo modo assentiendum unici peregrinationi patroni, ut non desoletur omnis terra, si duabus tantis columnis sub uno momento temporis destituatur. Ergo omnes pariter contradicunt. Et vim faciebant, cum ille divinam ultionem minatus est. Non tamen destitere illi, nisi missa sorte, prius Dei voluntas super hoc interrogaretur. Prohibente illo, nihilominus mittunt: sed illa pro Malachiae parte ter respondisse inventa est. Nec enim una 1093C contenti vice fuere, cupidi retinendi eum. Demum cedentes, dimittunt illum, non tamen 673 sine ploratu et ululatu multo. Sed ne quid imperfectum relinqueret, tractare coepit, quomodo defuncti fratris semen suscitaret. Et accersitis ad se tribus discipulis suis, anxius aestuabat, quisnam dignior ad hoc opus, sive utilior videretur. Et diligenter intuitus singulos: «Tu,» inquit, «o Edane» (sic enim vocabatur unus), «suscipe onus.» Illo cunctante, et flente: «Ne timeas,» ait, «Tu enim mihi a Domino designatus es, quia annulum aureum, quo desponsandus es, jam nunc praevidi in digito tuo.» Acquievit ille, et Malachias, eo consecrato, proficiscitur.
1093D 35. Cumque egressus de Scotia, pervenisset Eboracum, sacerdos quidam, Sycarus nomine, intuitus eum agnovit. Nec enim faciem ejus viderat ante: sed cum haberet spiritum prophetiae, revelatum fuerat ei jampriden de illo. Et nunc incunctanter circumstantibus digito eum demonstrans: «Hic est,» inquit, «de quo dixeram, quia de Hibernia sanctus veniet pontifex, qui scit cogitationes hominum.» Sic non potuit latere lucerna sub modio, prodente eam per os Sycari Spiritu sancto qui illam accenderat. Nam et multa secreta de esse suo, suorumque dicta sunt ei a Sycaro, quae ita esse vel fuisse omnia recognovit. Sed et sociis Malachiae percontantibus de suo reditu, respondit Sycarus incunctanter (quod post rei probavit eventus), paucos videlicet admodum 1094A de numero illo cum Episcopo redituros. Illi, audito hoc, suspicati sunt mortem: sed Deus aliter adimplevit. Nempe rediens ab Urbe, quibusdam apud nos, quibusdam et in aliis locis ad discendam conversationis formam relictis, juxta verbum Sycari, cum paucis admodum repatriavit. Haec de Sycaro.
36. In ipsa urbe Eboracensi, accessit ad eum vir nobilis secundum saeculum, Wallenus nomine, tunc Prior in Kirkeham [al. Kyrkestede] regularium fratrum; nunc vero monachus, et monachorum pater in Mailros monasterio ordinis nostri, qui devotus Malachiae se orationibus satis humiliter commendavit. Is advertens multos habere Episcopum socios, et equos paucos (nam praeter ministros, et clericos alios, quinque cum eo erant presbyteri, et equi 1094B nonnisi tres), obtulit ei suum, quo ipse vehebatur, hoc solum dolere se inquiens, quod esset runcinus dure portans. Et addidit: «Libentius dedissem, si melior fuisset: sed, si dignamini, ducite qualemcunque vobiscum.» «Et ego,» ait Episcopus, «eo libentius accipio, quo praedicas viliorem: quia non potest mihi vile esse, quidquid tam pretiosa voluntas obtulerit.» Et conversus ad suos: «Hunc,» inquit, «sternite mihi, quia commodus satis, et sufficiens erit in longum.» Quo facto, ascendit: et primo quidem durum, ut erat, sentiens, postmodum mira mutatione valde commodum sibi et suaviter ambulantem invenit. Et ne caderet super terram de sermone quem dixerat, usque ad nonum annum, quo mortuus est ipse, non defecit ei, factus optimus et 1094C pretiosissimus palefridus. Quodque evidentius miraculum cernentibus fecit, de subnigro coepit albescere, et non multo post vix inveniebatur albior illo.
CAPUT XVI. Romam tendens, et inde rediens, Claram-Vallem visitat.
37. Mihi quoque in hac via datum est videre virum, et in ejus visu et verbo refectus sum, et delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Et ego vicissim, peccator licet, inveni gratiam in oculis ejus extunc, et deinceps usque ad obitum ipsius, sicut in prooemio praefatus sum. Ipse etiam dignatus divertere ad Claram-Vallem, visis fratribus, compunctus 1094D est: et illi non mediocriter aedificati in praesentia et sermone ejus. Et acceptans locum, et nos, atque intimis visceribus colligens, valedixit nobis, et abiit. Qui transalpinans, cum venisset Iporiam civitatem Italiae, hospitis sui parvulum filium, qui male habens moriturus erat, continuo sanavit.
38. Erat tunc temporis in Sede apostolica felicis memoriae 674 Innocentius secundus papa: qui eum benigne suscepit, humane satis illi super longa peregrinatione compassus. Et primo quidem Malachias, quod altius infixerat animo, cum multis lacrymis implorabat, licere sibi vivere, et mori in Clara-Valle, permissu et benedictione summi Pontificis. Et petiit hoc, non oblitus ad quod venerat, sed affectus quo venerat desiderio Clarae-Vallis. Non autem 1095A obtinuit, quod virum Apostolicus lucris potius uberioribus occupandum decerneret. Nec tamen omnino frustratus est a desiderio cordis sui, cui mori ibi, etsi non vivere, donatum est. Mensem integrum fecit in Urbe, loca sancta perambulans, et frequentans causa orationis. Cumque per id temporis saepe ac diligenter ab eo, et ab his qui cum eo erant, summus Pontifex inquisisset esse patriae, mores gentis, statum Ecclesiarum, et quanta in terra Deus per eum operatus fuisset: paranti jam repatriare commisit vices suas, per universam Hiberniam legatum illum constituens. Significatum siquidem erat ei ab episcopo Gilleberto, qui, ut supra memoravimus, tunc legatus exstiterat, quod jam non posset prae senio et debilitate corporis villicare. Post haec 1095B petit Malachias confirmari novae metropolis constitutionem, et utriusque sedis pallia sibi dari. Et confirmationis quidem privilegium mox accepit: «De palliis autem,» ait summus pontifex, «oportet solemnius agi. Convocatis episcopis, et clericis, et majoribus terrae, celebrabis generale concilium: et sic conniventia et communi voto universorum per honestas personas requiretis pallium, et dabitur vobis.» Deinde tollens mitram de capite suo, imposuit capiti ejus: sed et stolam cum manipulo dedit, quibus uti inter offerendum solebat. Et salutatum in osculo pacis dimisit eum, apostolica fultum benedictione et auctoritate.
39. Qui revertens per Claram-Vallem, suam secundo 1095C nobis largitus est benedictionem. Et alta suspiria trahens, quod non liceret sibi pro suo desiderio remanere: «Hos,» inquit, «interim pro me, oro ut retineatis, qui a vobis discant, quod nos postmodum doceant.» Et infert: «Erunt nobis in semen, et in semine isto benedicentur gentes, et illae gentes, quae a diebus antiquis monachi quidem nomen audierunt, monachum non viderunt.» Et dimissis quatuor a latere suo, abiit: qui probati, et digni inventi monachi facti sunt. Post aliquod tempus, cum jam Sanctus esset in terra sua, misit alios, et de illis factum est similiter. Quibus per aliquantum tempus instructis, et eruditis corde in sapientia, dato eis in patrem sancto fratre Christiano, qui erat unus ex ipsis, emisimus eos, adjungentes de nostris 1095D quanti sufficerent ad numerum abbatiae. Quae concepit, et peperit filias quinque: et sic multiplicato semine, augescit in dies numerus monachorum, juxta desiderium et vaticinium Malachiae. Nunc jam repetamus ordinem narrationis.
CAPUT XVII. Diversa beneficia sanitatum per eum collata.
40. Malachias profectus a nobis, prospere pervenit in Scotiam. Et invenit David regem, qui adhuc hodie superest, in quodam castello suo: cujus filius infirmabatur ad mortem. Ad quem ingressus, honorifice a rege susceptus, et humiliter exoratus, ut sanaret filium suum; aqua, cui benedixit, aspersit juvenem, et intuens in eum, ait: «Confide, fili, non morieris hac vice.» Dixit hoc, et die sequenti, secundum 1096A dictum prophetae, secuta est sanitas, sanitatem laetitia patris, clamor et strepitus totius exsultantis familiae. Exiit sermo ad omnes, nec enim quod in domo regia et Regis acciderat filio, latere potuit. Et ecce ubique resultans gratiarum actio, et vox laudis, tum pro salute domini, tum pro miraculi novitate. Henricus est iste: nam vivit adhuc unicus patris sui, miles fortis et prudens, patrizans, ut aiunt, in sectando justitiam et amorem viri. Et amavit uterque Malachiam, quandiu 675 vixit, tanquam qui illum a morte revocasset. Rogabant eum manere per aliquot dies: sed ille declinans gloriam, moram non sustinuit, et mane carpebat iter. Transeunti igitur per villam, nomine Crugeldum, occurrit puella muta. Orante illo, solutum est vinculum linguae 1096B ejus, et loquebatur recte. Dehinc villam ingrediens, quam nominant ecclesiam Sancti-Michaelis, oblatam sibi mulierem phreneticam, et vinctam funibus, coram omni populo curat, et dimissa incolumi, proficiscitur. Perveniens vero ad portum Laperasperi, transitum ibi per aliquot dies praestolabatur: sed mora minime transiit otiosa. Construitur interim de virgis in sepem textis oratorium, ipso jubente, ipso operante pariter. Consummatum circumdedit vallo, atque interjacens spatium in coemeterium benedixit. Sane merita benedicentis miracula satis declarant, quae usque hodie ibi actitari feruntur.
41. Inde est, quod de finitimis locis infirmos et 1096C male habentes illi portare consueverunt, et sanantur multi. Mulier totis dissolutis membris, plaustro vecta illuc, pedibus suis remeavit domum, una duntaxat nocte non frustra in loco sancto praestolata misericordiam Domini. Alia quaedam ibidem pernoctabat in oratione: quam forte reperiens solam homo barbarus, accensus libidine, et sui minime compos, irruit rabiosus in eam. Conversa illa, et tremefacta, suspiciens advertit hominem plenum diabolico spiritu: «Heus tu,» inquit, «miser, quid agis? Considera ubi es, reverere haec sancta, defer Deo, defer servo ejus Malachiae, parce et tibi ipsi.» Non destitit ille, furiis agitatus iniquis. Et ecce (quod horribile dictu est) venenatum et tumidum animal, quod bufonem vocant, visum est reptans exire deinter femora 1096D mulieris. Quid plura? Terrefactus resilit homo, et datis saltibus, festinus oratorio exsilit. Ille confusus abscessit, et illa intacta remansit, magno quidem et Dei miraculo, et merito Malachiae. Et pulchre operi foedo et abominando foedum intervenit et abominabile monstrum. Non prorsus aliter decuit bestialem exstingui libidinem, quam per frigidissimum vermem: nec aliter temerarium frenari ausum, frustrari conatum, quam per vilem, inutilemque bestiolam. Et haec loco isto sufficiant pauca de pluribus: nunc jam reliqua prosequamur.
CAPUT XVIII. Reversus in patriam, totus curae pastorali et reformationi incumbit.
42. Ascendit Malachias navem, et prospere navigans, 1097A applicuit monasterio suo Benchorensi, ut primi filii primam reciperent gratiam. Quid animi putas gessisse illos, sano de via tam longa recepto patre, et illo patre? Nec mirum, si se tota in gaudium effuderunt viscera eorum in reditu ejus, quando et exteris circumquaque gentibus incredibilem mox laetitiam velox rumor invexit. Denique de civitatibus, et castellis, et vicis occurrunt ei; et quocumque divertat, suscipitur exsultatione universae terrae. Verumtamen non sapit honor. Opus exercetur legationis: multis in locis celebrantur conventus multi, ne qua regio, seu portio regionis, legationis fructu et utilitate fraudetur. Seminatur super omnes aquas: non est qui se abscondat ab opera sollicitudinis ejus. Non sexus, non aetas, non conditio, non professio 1097B reputatur. Ubique semen spargitur salutare, ubique intonat tuba coelestis. Ubique discurrit, ubique irrumpit, evaginato gladio linguae ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis. Terror ejus super facientes mala. Clamat iniquis, Nolite inique agere; et delinquentibus, Nolite exaltare cornu (Psal. LXXIV, 5). Religio ubique plantatur, propagatur, fovetur. Oculi ejus super eos, et cura ejus ad necessitates eorum. In conciliis, quae passim celebrantur, repetuntur antiquae traditiones, quas tamen bonas fuisse constiterit, abolitas 676 vero negligentia sacerdotum. Nec modo vetera instaurantur, cuduntur et nova; et quaecumque promulgaverit, tanquam coelitus edita acceptantur, tenentur, 1097C scripto mandantur ad memoriam posterorum. Quidni coelitus missa crederentur, quae tot coelestia confirmant miracula? Et ut fidem dictis faciam, perstringam nonnulla paucis. Quis enim cuncta enumeret? Quanquam libentius, fateor, imitandis immorer, quam admirandis.
CAPUT XIX. Virtutum ejus insignia, et mores vero praesule digni.
43. Et meo quidem judicio primum et maximum miraculum, quod fecit, ipse erat. Ut enim taceam interiorem hominem ejus, cujus pulchritudinem, fortitudinem, puritatem satis indicabant mores ipsius et vita, ipsum exteriorem ita uno semper modo, ipsoque modestissimo et decentissimo gessit, ut nil prorsus appareret in eo, quod posset offendere 1097D intuentes. Et quidem qui non offendit in verbo, ille perfectus est vir (Jac. III, 2). At vero in Malachia quis unquam, etiamsi curiosius observarit, deprehendit otiosum, non dico verbum, sed nutum? Quis manum, pedemve moventem frustra? Imo quid non aedificans in ejus incessu, aspectu, habitu, vultu? Denique vultus hilaritatem nec fuscavit moeror, nec levigavit risus. Totum in eo disciplinatum, totum insigne virtutis, perfectionis forma. Per omnia serius, sed non austerus. Remissus interdum, dissolutus nunquam. Negligens nihil, etsi pro tempore multa dissimulans. Quietus saepe, sed minime aliquando otiosus. A die primo conversionis suae usque ad extremum vitae, sine proprio vixit. Non servos, non ancillas, non villas, non viculos, non denique 1098A quidquam redituum ecclesiasticorum saeculariumve, vel in ipso habuit episcopatu. Mensae episcopali nihil prorsus constitutum, vel assignatum, unde Episcopus viveret. Nec enim vel domum propriam habuit. Erat autem pene incessanter circuiens parochias omnes, Evangelio serviens, et de Evangelio vivens sicut constituit ei Dominus: Dignus est, inquiens, operarius mercede sua (Luc. X, 7). Nisi quod frequentius ipsum Evangelium sine sumptu ponens, de laboribus suis suorumque ferebat, unde se et eos qui secum laborabant, in opere ministerii sustentaret. Porro si interdum quiescere oporteret, in sanctis hoc faciebat locis, quae ipse per Hiberniam sparserat universam: apud quos vero moram facere libuisset, illorum se conformavit moribus et observantiis, 1098B communi contentus vita et mensa. Non fuit in victu, non fuit in vestitu, in quo potuisset Malachias dignosci inter caeteros fratres: in tantum, cum major esset, humiliavit se in omnibus.
44. Denique cum exiret ad praedicandum, cum peditibus pedes et ipse ibat, episcopus et legatus. Forma apostolica haec: et inde magis mira in Malachia, quo rara nimis in aliis. Verus profecto apostolorum haeres est iste, qui talia agit. Sed advertere est, quomodo dividat haereditatem cum fratribus suis, aeque nepotibus Apostolorum. Illi dominantur in clero: iste dum esset liber ex omnibus, omnium se servum fecit. Illi aut non evangelizantes manducant, aut evangelizant ut manducent: Malachias imitans Paulum, manducat ut evangelizet. Illi 1098C fastum et quaestum aestimant pietatem: Malachias haereditate vindicat sibi opus et onus. Illi felices se credunt, si dilataverint terminos suos: Malachias in dilatanda charitate gloriatur. Illi congregant in horrea, et dolia replent, unde onerent mensas: Malachias colligit in deserta et solitudines, unde impleat coelos. Illi, cum accipiant decimas, et primitias, et oblationes, insuper et de Caesaris beneficio telonia, et tributa, et alios redditus infinitos, solliciti sunt nihilominus, quid manducent, et quid bibant: Malachias nihil horum habens, multos tamen locupletat de promptuario fidei. Illis nec cupiditatis, nec sollicitudinis ullus est finis; Malachias 677 cupiens nihil, non novit tamen cogitare de crastino. Illi a 1098D pauperibus exigunt quod dent divitibus: iste sollicitat divites pro pauperibus sustentandis. Illi marsupia vacuant subditorum: iste pro peccatis eorum altaria cumulat votis, hostiisque pacificis. Illi alta palatia erigunt, turres ac moenia ad coelos levant; Malachias non habens ubi caput reclinet, opus facit evangelistae. Illi equos ascendunt cum turba hominum gratis manducantium panem, et non suum; Malachias septus sanctorum fratrum collegio, pedes circuit, portans panes Angelorum, quibus satiet animas esurientes. Illi plebes ne agnoscunt quidem: iste erudit. Illi potentes et tyrannos honorant: iste punit. O virum apostolicum, quem tot et talia nobilitant signa apostolatus sui! Quid ergo mirum, si mira est operatus, sic mirabilis ipse? Imo vero non 1099A ipse, sed Deus in ipso. Alioquin tu es Deus, inquit, qui facis mirabilia (Psal. LXXVI, 15).
CAPUT XX. Energumenos vexatos a daemoniis liberat.
45. Erat mulier in civitate Culratim [al. cultatim], daemonium habens. Vocatus est Malachias; orat pro addicta, urget invasorem; exit. Sed nondum exsaturata nequitia ejus, miseram invadit mulierculam, quae forte prope assisteret. Et Malachias: «Non ad hoc,» inquit, «tibi illam tuli, ut hanc pervaderes: exi et ab ea.» Paret, sed repetit priorem. Qua denuo pulsus, recurrit in alteram. Ita per aliquod spatium alternatim vexabat illas, hinc inde refugiens. Tunc sanctus indignans sibi illudi a daemone, colligensque spiritum, infremuit, et totis 1099B viribus fidei facto impetu in adversarium, ab utraque fugavit, et quidem non minus vexatum his, quas vexaverat ipse. Caeterum quod moram fecit sancto, non putes, lector, fuisse virtutis ejus, sed dispensationis divinae: ut videlicet ex hoc manifestior fieret et maligni praesentia, et victoria Malachiae. Denique audi quid alibi fecerit, non autem per praesentiam suam. Et utique potuit praesens, quod absens valuit.
46. In regione aquilonaris partis Hiberniae jacebat infirmus in domo, nec dubium quin daemonum maleficio. Nam quadam nocte audivit eos loquentes, dicente altero ad alterum: «Vide ne miser iste hypocritae illius stratum, stramenve contingat, et 1099C sic effugiat manus nostras.» Cognovit homo, quod Malachiam loquerentur, quem non multo ante in eadem domo meminerat pernoctasse. Et adhuc stramen in loco: sumptaque fiducia, et quo potuit conatu, coepit repere debilis corpore, sed fide fortis. Et ecce in aere clamor et vociferatio: «Prohibe eum, prohibe; retine eum, retine: amittimus praedam.» Verum is quem portabat fides et desiderium evadendi, quanto plus clamabant illi, tanto magis genibus manibusque nitens, ad remedium festinabat. Et perveniens ascendit lectulum, volutatur in stramine, audit ululatum plangentium: «Heu, heu! ipsi nos prodidimus, decepti sumus, evasit.» Et dicto citius recessit ab eo daemonum terror et horror quem patiebatur, et omnis pariter aegritudo. In Lesmor 1099D civitate homo a daemonio vexatus, per Malachiam liberatus est. Item transeunti aliquando per Laginiam, oblatus illi infans habens daemonium, sanus relatus est. In regione eadem ligatam funibus phreneticam solvi jussit, et in aqua, quam benedixit, lavari. Lota est, et sanata est. Alteram quoque in Saballo regione Ulydiae, membra propria dentibus laniantem, orando et tangendo curavit. Amentem hominem, multa praedicentem futura, amici et propinqui adducunt ad Dei hominem, vinctum funibus fortiter, quod fortem ad nocendum rabies ipsa fecisset, et terribilem valde. Orat Malachias; et incontinenti aeger sanatur, et solvitur. Factum est hoc loco quodam, cujus nomen tacemus, quod nimis barbarum sonet, sicut et alia multa. Alio tempore in 1100A praefata civitate Lesmor puellam mutam parentes ejus in media platea 678 offerunt transeunti, cum multa supplicatione rogantes ut ei subvenire dignetur. Stat Malachias, et facta oratione, tangens digito linguam ejus, sputum misit in os ejus et loquentem dimisit.
CAPUT XXI. Beneficia moribundis et parturientibus praestita.
47. Exiens de quadam ecclesia, obvium habuit hominem cum uxore sua, quae non poterat loqui. Rogatus ut ejus misereatur, stat in porta, populo circumstante; et data benedictione super eam, jubet dominicam dicere orationem. Dixit illa, et populus benedixit Dominum. In civitate, cui nomen Oenthreb [al. Onereb], decumbens lectulo quidam 1100B dives, jam dies duodecim privatus linguae officio, ad jussionem visitantis se sancti, loquelam recuperat, eucharistiam sumit: et ita munitus, extremum in bona confessione efflavit spiritum. O oliva fructifera in domo Dei! o oleum jucunditatis, ungens et lucens! Et splendore miraculi illustravit sanos, et suavitate beneficii unxit infirmum, cui mox morituro salutarem confitendi et communicandi obtinuit facultatem. Intravit ad eum quidam de nobilibus, habens ei aliquid dicere. Qui inter loquendum, fide plenus, tres juncos pie furatus de lectulo, in quo ille sedebat, tulit secum: et multa Deus de furto pietatis est operatus, fide illius, et Praesulis sanctitate. Forte venerat in civitatem, nomine Duevania. Et cum sederet ad mensam, ingressus vir nobilis de 1100C civitate ipsa humiliter supplicat pro uxore praegnante, quae jam solemne omne praeterisset tempus pariendi, ita ut mirarentur omnes; et nemo, qui aliud quam vitae periculum crederet imminere. Rogat et cum eo Neemias, episcopus illius civitatis, qui juxta eum sedebat: rogant et caeteri, quotquot aderant simul discumbentes. Tum ille: «Compatior ei,» inquit, «quod bona mulier sit, et pudica. Et porrigens viro poculum, cui benedixerat: «Vade,» inquit, «da illi bibere, sciens eam sumpto benedictionis potu, et sine mora, et sine periculo parituram.» Factum est quod praecepit, et nocte ipsa subsecutum est quod promisit. Sedebat in campo cum Comite Ulydiae aliqua tractans, et multitudo copiosa circa eos. 1100D Venit mulier gravida, et vere gravis. Indicat se contra omnes naturae leges retinere partum jam quindecim mensibus et diebus viginti. Compassus Malachias super novo et inaudito incommodo, orat, et mulier parit. Qui aderant, laetati sunt, et mirati sunt. Omnes enim viderunt, in qua facilitate et velocitate loco eodem enixa sit, et triste negati partus periculum miraculo commutatum jucundiori.
CAPUT XXII. Concubinario obstinato exitium denuntiat.
48. Accidit ibidem quiddam pari quidem miraculo, sed sorte dispari. Vidit hominem, qui publice tenere diceretur concubinam fratris; et hic erat miles, minister Comitis. Et publice conveniens incestuosum, 1101A alterum ei Joannem exhibuit: «Non licet tibi, inquiens, «concubinam habere fratris tui.» At ille alterum ipsi nihilominus Herodem redhibens, non modo non audivit eum, sed et superbe respondit, et coram omnibus jurat nunquam se dimissurum (Marc. VI, 17-28). Tum commotus Malachias, sicut erat pro justitia vehementer zelans: «Et Deus,» inquit, «te ab illa separet vel invitum.» Parvi pendens ille, ex instanti abiit indignabundus. Offendensque mulierem non longe a turba constituta in loco, vi oppressit eam, sicut erat satanae totus, cui paulo ante traditus fuerat. Nec latuit flagitium. Ancilla, quae dominam comitabatur, recurrens domum (nempe haud procul aberat loco) nuntiat anhela quid mali acciderit. Ad quam vocem germani illius, qui 1101B domi erant, zelantes sororis stuprum, tota illo festinantia pervolant, pudicitiae hostem, ipso in loco et opere sceleris deprehensum, multis 679 confossum vulneribus interimunt. Necdum conventus solutus erat, cum ecce armiger illius, quod evenerat, nuntiavit. Et mirati sunt universi, quod sententia Malachiae tam celerem habuisset effectum. Timuerunt quique flagitiosi audito hoc verbo (nam multi erant in terra), et territi purgati sunt, lavantes manus suas in sanguine peccatoris.
CAPUT XXIII. Varia sanitatum beneficia variis praestita.
49, Diarmitium comitem, multo jam tempore decumbentem lecto, duriter quidem increpans, quod malus homo esset, immoderatius serviens ventri et 1101C gulae, benedicta aspersum aqua, surgere fecit sine mora, ita valentem, ut equum ascenderet illico, et utique praeter spem suam ipsius et suorum. In urbe Caselensi venit homo ante eum cum filio paralytico, rogans illum sanari: qui orans breviter, «Vade,» inquit, «filius tuus sanabitur.» It, et crastino redit cum filio, sed minime sanato. Tum surgens Malachias, et stans super eum diutius oravit, et ille sanatus est. Et conversus ad patrem: «Offer,» inquit, «illum Deo.» Annuit homo, sed non tenuit: et post aliquot annos ille jam juvenis recidit in idipsum, sine dubio propter inobedientiam patris, et pacti transgressionem. Alius quidam veniens de longinquo, cum esset Malachias in finibus Mumoniae, 1101D attulit ad eum filium, pedum penitus officio destitutum. Percunctatus quonam modo illi id accedisset: «Ut suspicor,» inquit, «daemonum malignitate.» Et addit: «Ludenti in prato ipsi, ni fallor, immisere soporem, evigilansque puerulus, sic se invenit.» Haec dicens, cum lacrymis precem fundit, efflagitat opem. Misertus ejus oravit Malachias, jubens aegrum interim dormire ibidem super solium [fort. solum]. Dormivit; et surrexit sanus. Hunc ipse, quia de longe venerat, aliquandiu in comitatu suo retinuit, et erat ambulans cum eo.
50. In monasterio Benchorensi pauper quidam fratrum eleemosynis sustentabatur. Et erat quotidianam accipiens stipem, aliquid officii factitans in pistrino. Is claudus ab annis duodecim, humi manibus 1102A repens, post se trahebat pedes emortuos: quem die quadam ante cellam suam Malachias moestum et moerentem inveniens causam percontatur. Et ille: «Vides,» inquit, «quam ex longo misellus afflicter, et manus Domini super me: et ecce ad cumulum aerumnae, homines, qui misereri debuerant, irrident me potius, miseriam exprobrantes.» Quem ubi audivit, pietate motus suspexit in coelum, manus pariter levans. Facta autem brevi oratione, ipse intravit cellam, et ille surrexit. Et stans super pedes suos, mirabatur si vere esset quod erat pene somnium suspicatus. Coepit tamen se pedetentim movere: neque enim posse ire satis credebat. Tandem quasi e gravi sommo evigilans, cognoscit misericordiam Domini super se; firmiter graditur, et in pistrinum 1102B revertitur, exsiliens et exsultans, et laudans Deum. Viso eo, qui ante viderant et cognoverant, repleti sunt stupore et ecstasi, phanstasma putantes. Virum item hydropicum orando sanavit: qui illico remansit in monasterio, pastor ovium factus.
51. Civitas Hiberniae, nomine Corcagia [al. Coreava], vacabat episcopo. Tractatum est de electione: dissensere partes, quibusque, ut assolet, praesulem volentibus constituere suum, non Dei. Venit illuc Malachias, audita dissensione. Convocato clero et populo, etiam corda et vota discordantium unire curavit. Et persuasis illis totum negotium sibi debere credi, cui potissimum sollicitudo incumberet illius, sicut et aliarum per Hiberniam Ecclesiarum, incontinenti nominat eis, non quempiam de nobilibus 1102C terrae, sed magis quemdam hominem pauperem, quem sciret sanctum et doctum: et hic erat alienigena. Quaeritur ille: nuntiatur decumbere lecto, et ita debilis, ut nullo pacto exeat, nisi in manibus portatus ministrantium. Et Malachias: «Surgat,» inquit, «in nomine Domini, ego praecipio; 680 obedientia salvum faciet eum.» Quid faceret ille? Parere volebat, sed imparatum se sentiebat: quod etsi posset ire, episcopari reformidabat. Ita cum voluntate obediendi, pugnante gemino hoste, pondere languoris, et metu honoris [al. oneris], vicit illa tamen, data sibi in adjutorium spe salutis. Itaque conatur, movet sese, tentat vires, invenit se solito fortiorem. Crescit pariter fides cum viribus, 1102D et rursum facta fortior fides dat vicissim viribus incrementum. Jam surgere per se valet, jam meliuscule gradi, jam nec sentire in ambulando lassitudinem; demum expeditus et alacer pervenire ad Malachiam sine hominis adjutorio. Qui assumens eum, misit in cathedram, clero et populo collaudante. Hoc ita in pace factum est, quia nec illi ausi sunt Malachiae voluntati in aliquo obviare, videntes signum, quod fecerat: nec ille parere dubitavit, tam evidenti argumento factus securior de Domini voluntate.
52. Mulier quaedam fluxum sanguinis patiebatur: et haec nobilis, charissima Malachiae, plus tamen ob morum quam generis nobilitatem. Quae ex toto deficiens, nimirum cum sanguine exhaustis viribus, 1103A jam posita in extremis, misit ad Dei hominem, ut, quod supererat, animae subveniret, qui se jam non esset visurus in corpore. Audiens Malachias moleste tulit, quod mulier virtutis foret, et vita ejus fructuosa opere et exemplo. Et videns se non posse satis accurrere tempestive, accito Malcho, quod juvenis esset, et expeditus (ipse est, cujus supra me minimus (Num. 39), frater Christiani abbatis): «Accelera,» inquit, «fer illi tria poma haec, super quae nomen Domini invocavi. Confido in ipso quod ubi ex eis gustaverit, non gustabit mortem, priusquam nos videat, etsi tardiuscule secuturos.» Festinat Malchus secundum mandatum, et veniens intrat ad morituram, alterum se exhibens puerum Elisaei (IV Reg. IV, 29), nisi quod hujus efficacior 1103B opera fuit. Jubet missam sibi a Malachia benedictionem accipere, et gustare, si quo modo valuerit. At illa exhilarata, audito nomine Malachiae, ut obedire possit nutu significat paulisper se erigi velle; nam verbo non poterat. Erigitur, gustat: gustato confortata est, loquitur et gratias agit. Et immisit Dominus soporem in eam, et suavissime requievit in eo, cujus usu diu caruerat, sicut et esu. Stetit interim sanguis, et post modicum expergefacta, sanam se reperit, nisi quod longa inedia, et sanguinis minutione adhuc debilis erat. Si quominus, die sequenti desideratus Malachiae adventus aspectusque perfecit.
CAPUT XXIV. Feminam sine sacramento Extremae Unctionis defunctam resuscitat.
1103C 53. Habitabat vir nobilis in vicinia Benchorensis monasterii, cujus uxor cum infirmaretur ad mortem, rogatus Malachias ut descenderet, priusquam moreretur, infirmam uncturus oleo. Descendit, et intravit ad eam: quo viso, exsultat illa, spe animata salutis. Et cum pararet ungere eam, visum est omnibus differendum potius usque mane. Erat enim vespera. Acquievit Malachias, et data benedictione super aegram, exivit cum his qui secum erant. At vero post modicum subito clamor factus est, planctus et strepitus multus per totam domum; siquidem insonuit quod mortua esset. Accurrit Malachias tumultu audito, et secuti sunt eum discipuli ejus. Et accendens ad lectum, ut certo comperit exspirasse, consternatus 1103D est animo, sibi imputans, quod fraudata gratia Sacramenti obierit. Et elevatis in coelum manibus, «Obsecro, Domine, inquit, insipienter egi. Ego, ego peccavi, qui distuli; non ista, quae voluit.» Haec dicens, contestatus est in audientia omnium, nullam se recepturum consolationem, nullam daturum requiem spiritui suo, nisi, quam tulerat, liceret restituere gratiam. Et stans super eam, tota nocte laborabat in gemitu suo: et pro oleo sancto, largo imbre lacrymarum 681 perfundens mortuam, vicem illi unctionis, quam poterat exhibebat. Ipse quidem sic; ad suos autem: «Vigilate,» inquit, « et orate.» Itaque in psalmis illi, ille in lacrymis, noctem duxere pervigilem. Et mane facto, exaudivit Dominus sanctum suum, quia spiritus Domini erat 1104A postulans pro eo, qui postulat pro sanctis gemitibus inenarrabilibus. Quid plura? aperit oculos quae fuerat mortua; et, ut solent qui de gravi somno evigilant, fricans sibi manibus frontem et tempora, super lectum se erigit, et agnito Malachia, inclinans devote salutat eum. Et verso luctu in gaudium, stupor apprehendit omnes, et qui viderunt, et qui audierunt. Sed et Malachias gratias agens, benedixit Dominum. Et unxit eam nihilominus, sciens in hoc Sacramento remitti peccata, et quod oratio fidei salvet infirmum (Jac. V, 14, 15). Post haec abiit ille, et illa convaluit; et vivens incolumis tempore aliquanto, ut gloria Domini manifestaretur in ea, peracta poenitentia, quam sibi Malachias injunxerat, in bona confessione iterum obdormivit, et migravit ad Dominum.
CAPUT XXV. Alia diversa beneficia in diversos collata.1104B
54. Fuit item mulier, cui spiritus iracundiae et furoris in tantum dominaretur, ut non solum vicini et cognati fugerent consortium ejus, sed filii quoque ipsius vix sustinerent habitare cum ea. Clamor, et rancor, et tempestas valida, ubicumque fuisset. Audax, et ardens, et praeceps, metuenda lingua et manu, importabilis omnibus, et invisa. Dolentes filii tum pro illa, tum pro seipsis, trahunt illam ad praesentiam Malachiae, lacrymabilem cum fletu querimoniam deponentes. Vir autem sanctus et periculum matris, et incommodum miserans filiorum, seorsum 1104C advocat illam: fueritne confessa aliquando peccata sua, sollicite percontatur. Respondit, «Nequaquam. Confitere,» inquit. Paret. Et ille injungens poenitentiam confitenti, oransque super eam, ut Dominus omnipotens det ei spiritum mansuetudinis, in nomine Domini Jesu ne ultra irascatur jubet. Sequitur tanta mansuetudo, ut pateat omnibus non esse aliud, quam admirabilem mutationem dexterae Excelsi. Fertur adhuc hodie vivere, et tantae esse patientiae et lenitatis, ut quae omnes exasperare solebat, nullis modo exasperari damnis, contumeliis, afflictionibus queat. Si licet et me, juxta Apostolum, abundare in sensu meo (Rom. XIV, 5), accipiat quisque ut volet; ego istud superiori suscitatae miraculo 1104D mortuae censeo praeferendum, quod exterior quidem ibi, hic vero interior revixerit homo. Et nunc curramus ad reliqua.
55. Vir secundum saeculum honorabilis, secundum Deum timoratus, veniens ad Malachiam, questus est ei super sterilitate animae suae, supplicans ut sibi obtineret ab omnipotente Deo gratiam lacrymarum. Et subridens Malachias, quod gratum haberet in homine saeculari desiderium spirituale, suam maxillam maxillae illius quasi blandiendo conjungens: «Fiat,» inquit, «tibi, sicut petisti.» Tantos exinde, et pene continuos exitus aquarum deduxerunt oculi ejus, ut illud Scripturae ei posse aptari videretur: Fons hortorum, puteus aquarum viventium (Cantic. IV, 15). Est insula maris in Hibernia, 1105A ab olim fecunda piscium: et mare ibi piscosum valde. Peccatis, ut creditur, habitantium adempta copia solita, quae multos habebat filios, infirmata est, et a tanta funditus sui commoditate emarcuit. Dolentibus accolis, et jacturam gravem populis aegre ferentibus, revelatum est cuidam mulieri, precibus Malachiae posse afferri remedium: idque innotuit omnibus, ipsa prodente. Nutu Dei contigit adesse Malachiam. Dum enim circuiret, et repleret Evangelio regionem, divertit illuc, ut et ipsis eamdem gratiam impertiret. At barbari, quibus erat major cura de piscibus, omni instantia flagitant, ut potius respicere dignetur super sterilitatem insulae suae. Qui cum responderet se minime ad hoc venisse, 682 hominum magis, quam piscium desiderare 1105B capturam; videns tamen fidem eorum, flexis in littore genibus, oravit ad Dominum, ut, licet indignis, indultum olim beneficium tanta fide repetentibus non negaret. Ascendit oratio, ascendit et piscium multitudo, et forte uberior, quam in diebus antiquis, et ipsa populo terrae perseverans usque in hodiernum diem. Quid mirum, si oratio justi, quae penetrat coelos, penetravit abyssos, et de profundo maris tantas piscium copias evocavit?
56. Venerunt aliquando tres episcopi in villam Fochart [al. Fochaut], quem dicunt locum nativitatis Brigidae virginis: et quartus erat Malachias. Ad quem presbyter qui hospitio susceperat eos: «Quid faciam,» inquit, «quod pisces non habeo?» Quo respondente, ut quaereret a piscatoribus: «Biennium 1105C est,» ait, «quod non inveniuntur pisces in flumine: unde et piscatores prorsus diffusi, etiam arti suae renuntiaverunt.» Et ille: «Praecipe,» inquit, «laxari retia in nomine Domini.» Factum est, et capti sunt salmones duodecim. Secundo miserunt, et capti sunt salmones duodecim. Secundo miserunt, et captis totidem, inopinatum inferunt mensis et ferculum, et miraculum. Et ut clare liqueat, Malachiae meritis hoc datum fuisse, aliis quoque duobus sequentibus annis eadem nihilominus sterilitas perduravit.
CAPUT XXVI. Veritatem corporis Christi in Eucharistia propugnat.
57. Fuit quidam clericus in Lesmor, probabilis (ut fertur) vitae, sed fidei non ita. Is sciolus in oculis 1105D suis, praesumpsit dicere, in Eucharistia esse tantummodo sacramentum, et non rem sacramenti, id est solam sanctificationem, et non corporis veritatem. Super quo a Malachia secreto, et saepe conventus, sed incassum, vocatus ad medium est, seorsum tamen a laicis, ut, si fieri posset, sanaretur, et non confunderetur. Itaque in conventu clericorum data facultas homini est pro sua sententia respondendi. Cumque totis ingenii viribus, quo non mediocriter callebat, asserere et defendere conaretur errorem, Malachia contra disputante et convincente, judicio omnium superatus, de conventu confusus quidem exiit, sed non correctus. Dicebat autem se non ratione victum, sed Episcopi pressum auctoritate. «Et tu,» inquit, «o Malachia, sine causa me hodie 1106A confudisti, adversus profecto veritatem veritatem locutus, et contra tuam ipsius conscientiam.» Moestus Malachias pro homine sic indurato, sed magis fidei dolens injuriam, timens periculum, ecclesiam convocat: errantem publice arguit, publice monet ut resipiscat. Suadentibus hoc ipsum episcopis et universo clero, cum non acquiesceret, contumaci anathema dicunt, haereticum protestantes. Nec sic evigilans: «Omnes,» inquit, «favetis homini potiusquam veritati; ego personam non accipio, ut deseram veritatem.» Ad hoc verbum substomachans sanctus: «Dominus, inquit, «fateri te veritatem faciat vel ex necessitate.» Quo respondente, «Amen,» solvitur conventus. Tali ille inustus cauterio, fugam meditatur, infamis atque inhonorus fore non sustinens. 1106B Et continuo sua tollens exibat, cum ecce subita correptus infirmitate, sistit gradum, viribusque deficiens, eodem loco jactat se super solum anhelus et fessus. Forte incidens in id loci vagabundus insanus quidam, offendit hominem, quidnam ibit agat percontatur. Respondet gravi se infirmitate teneri, et neque procedere, neque redire valentem. Et ille: «infirmitas ista haud alia,» inquit, «quam ipsa mors est.» Hoc autem non dixit a semetipso; sed pulchre Dominus per insanum corripuit eum, qui sanis acquiescere noluit consiliis sensatorum. Et addit: «Revertere domum, ego te juvabo.» Denique ipso duce revertitur in civitatem; redit ad cor, et ad misericordiam Domini. Eadem hora accitur Episcopus, agnoscitur veritas, abjicitur error. Confessus 1106C reatum absolvitur, petit Viaticum, datur reconciliatio: et uno pene momento perfidia ore abdicatur, et morte diluitur. 683 Ita mirantibus cunctis, sub omni celeritate completus est sermo Malachiae, et scripturae pariter dicentis quia vexatio dat intellectum auditui (Isa. XXVIII, 19).
CAPUT XXVII. Pacem et concordiam inter dissidentes mirabiliter conciliat.
58. Inter populos quarumdam regionum orta aliquando gravis discordia est. Interpellatur Malachias de componenda pace inter eos: et cum esset alias impeditus, injungit negotium hoc uni episcoporum. Illo excusante et negante, et dicente Malachiam, non 1106D se, quaesitum; se contemptum iri, frustra fatigari nolle: «Vade,» inquit, «et Dominus erit tecum.» Et ille: «Acquiesco, sed si me non audierint, scito me ad tuam Paternitatem appellaturum.» Subridens Malachias: «Fiat,» inquit. Tunc episcopus convocatis partibus, dictat formam pacis: acquiescunt, reconciliantur ad invicem; fide hinc inde data, stabilitur pax: et sic dimisit eos. At pars una videns hostes factos securos, imparatos esse, quippe qui pace facta mali nihil suspicarentur, loquebantur mutuo, et dicebat homo ad proximum suum: «Quid voluimus facere? Victoria prae manibus est, et ultio de inimicis.» Et coepere insequi illos. Innotuit episcopo quod fiebat; et accurrens convenit ducem eorum super iniquitate et dolo, sed spretus ab illo est. 1107A Invocavit nomen Malachiae adversus eum, et nihili pendit: irridensque episcopum, «Putasne,» inquit, «propter te amittere debeamus malefactores nostros, quos Deus tradidit in manus nostras?» Et recordatur verbi sui episcopus, quos habuerat cum Malachia, flens et ejulans, verso vultu ad monasterium ejus: «Ubi es,» ait, «homo Dei? ubi es? Nonne hoc est, pater mi, quod tibi dicebam? Heu, heu, veni, ut facerem bonum, et non malum; et ecce per me omnes, illi in corpore, isti in anima pereunt!» Multa in hunc modum loquebatur lamentans et plangens, et quasi praesentem sollicitans et compellans Malachiam adversus malignantes. Interim vero impii cum quibus fecerant pacem, insequi non desistebant ad perdendum eos: et ecce spiritus mendax in 1107B ore quorumdam virorum, qui eos deciperet. Et occurrerunt illis in via viri, nuntiantes, factam irruptionem in terras ipsorum ab adversariis: in ore gladii consumi omnia, et diripi bona eorum, uxores quoque ac liberos tolli et abduci. His auditis, reversi sunt festinanter. Sequebantur ultimi primos, quo irent, aut quid acciderat, nescientes. Nec enim omnes audierant viros loquentes. Cumque venissent, et invenissent nihil horum quae nuntiata erant, confusi sunt, deprehensi in malitia sua. Et cognoverunt spiritui erroris se traditos propter nuntium Malachiae quem deceperunt, et nomen ejus quod spreverunt. Porro episcopus audiens frustratos proditores in iniquitate sua quam cogitaverant, cum gaudio remeavit ad Malachiam, referens omnia per ordinem, 1107C quae acciderant sibi.
59. Sciens Malachias ejusmodi occasione pacem esse turbatam, nactus opportunum tempus, pacem per semet inter ipsos denuo reformare curavit, et firmare reformatam, datis et receptis altrinsecus fide et juramento. Verum illi, quibus ante pax fracta fuit, injuriae memores, neglecto pacto et praecepto Malachiae, tractaverunt de vice reddenda. Et congregati omnes in unum, ibant ut imparatos praeoccuparent, redderentque in caput eorum malum, quod sibi ipsi facere cogitassent. Et magno flumine, quod intererat, facillime transvadato, fluviolo, quem non procul ab illo offendere, retenti sunt. Neque enim jam fluviolus, sed plane fluvius ingens apparuit, ubique sui transire volentibus transitum negans. Mirari 1107D omnes tantum nunc esse, tantillum antehac fuisse scientes, et loqui inter se: «Unde inundatio haec? aer serenus est, imbres non sunt, nec proxime fuisse meminimus. Et si multum pluisset, quis nostrum unquam hactenus meminit in quantacumque illuvie ita intumuisse, ut operiret 684 terram, sata et prata pervaderet? Digitus Dei est iste, et Dominus sepit vias nostras propter sanctum suum Malachiam, cujus sumus praevaricati pactum, transgressi mandatum.» Ita et hi infecto negotio, ad sua aeque confusi repedaverunt. Divulgatum est verbum per universam regionem: et benedicebant Deum, qui comprehendit sapientes in astutia sua, et confringens cornua peccatorum, sublimavit cornu christi sui.
1108A 60. Aliquis de nobilibus infensus Regi, reconciliatus est per manum Malachiae. Nec enim Regi satis fidebat ille, ut pacem cum eo faceret, nisi mediante Malachia, aut quem Rex aeque revereretur. Nec immerito, ut post apparuit. Nam factum securum, et minime jam caventem sibi, captum trusit in vincula, odio antiquo captus plus ipse. Requiritur homo a suis de manu mediatoris: nec enim aliud amici exspectare quam mortem. Quid faceret Malachias? Non est quod possit, nisi ut recurrat ad suum illud solitum unicumque refugium. Congregato exercitu forti nimis, turba magna discipulorum suorum, adit hominem, requirit vinctum; negatur. Et Malachias: «Inique,» inquit, «agis contra Dominum, et contra me, et contra te ipsum, pactum praevaricans: si 1108B dissimulas tu, sed non ego. Credidit se homo fidei meae: si contingat mori, ego prodidi eum, ego reus sanguinis ejus. Quid tibi visum est me proditorem, te praevaricatorem constituere? Noveris me, donec liberetur, nihil gustaturum, sed neque istos.» Sic locutus, intrat ecclesiam: Deum omnipotentem suis, suorumque anxiis gemitibus interpellat, ut injuste addictum dignetur eripere de manu praevaricatoris et iniqui. Et ea die cum nocte sequenti in jejunio et oratione perstiterunt. Perlatum ad Regem quid fieret; et magis inde induratum est cor ejus, unde emolliri debuerat. Init fugam, veritus homo carnalis, ne si prope remaneret, orationis non posset sustinere virtutem. Quasi vero vel absconditum non inveniat, vel non perveniat ad remotum. Tu metas ponis, 1108C miser, orationibus sanctorum? Num est oratio jacta sagitta, ut fugias a facie arcus? Quo ibis a Spiritu Dei, qui eam portat, et quo a facie ejus fugies? Denique fugientem insequitur, invenit latitantem: erisque caecus et non videns, ut melius videas, et intelligas quoniam durum est tibi contra stimulum calcitrare. Denique senti vel nunc, quia sagittae potentis acutae pervenerunt ad te: quae etsi resilierunt a corde, quia saxeum est, sed non ab oculis. Utinam per fenestras saltem oculorum perveniant usque ad cor, et vexatio det intellectum caecitati. Cernere erat Saulum denuo ad manus trahi, et duci ad Ananiam (Act. IX), ad ovem scilicet lupum, ut refunderet praedam. Refudit, et recepit visum, quod Malachias usque adeo ovis esset, ut si misertus et lupo. Diligenter 1108D ex his adverte, lector, cum quibus habitatio Malachiae, quales principes, et quales populi. Quomodo non et is frater fuit draconum, et socius struthionum? (Job XXX, 29.) Et ideo dedit ei Domiminus virtutem calcandi super serpentes et scorpiones, alligare reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Audi denique quid sequatur.
CAPUT XXVIII. Sacrum aedificium moliens, adversarium patitur, sed mox ultione divina correptum.
61. Is, cui Benchorensis monasterii cesserat possessiones, ingratus beneficio, extunc et deinceps insolentissime semper se habuit adversus eum et suos, 1109A in omnibus infestus, ubique insidians, detrahensque actibus ejus. At non impune hoc. Erat illi unicus filius, qui imitator patris, audens aliquid et ipse in Malachiam, eodem anno mortuus est. Mortuus autem sic. Visum est Malachiae debere construi in Benchor oratorium lapideum, instar eorum quae in aliis regionibus exstructa conspexerat. Et cum coepisset jacere fundamenta, indigenae quidem omnes mirati sunt, quod in terra illa necdum ejusmodi aedificia 685 invenirentur. Verum ille nequam, sicut erat praesumptuosus et insolens, non miratus est, sed indignatus. Ex qua indignatione concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Et factus susurro in populis, nunc secreto detrahere, nunc blasphemare palam; notare levitatem, novitatem horrere, sumptus exaggerare. 1109B Istiusmodi venenatis sermonibus sollicitans et inducens multos ad prohibendum: «Sequimini me,» inquit, «et quod nonnisi per nos fieri debet, contra nos fieri non sinamus.» Itaque cum pluribus, quibus suadere valuit, descendit ad locum, repertum convenit hominem Dei, primus ipse dux verbi, qui erat principium mali: «O bone vir, quid tibi visum est nostris hanc inducere regionibus novitatem? Scoti sumus, non Galli. Quaenam levitas haec? Quid opus erat opere tam superfluo, tam superbo? unde tibi pauperi et inopi sumptus ad perficiendum? Quis perfectum videbit? Quid istud praesumptionis, inchoare quod non queas, non dico, perficere, sed nec videre perfectum? Quanquam amentis magis est, quam praesumentis [al., prudentis], conari quod 1109C modum excedit, vincit vires, superat facultates. Cessa, cessa, desine a vesania hac: alioquin nos non sinimus, non sustinemus.» Hoc dixit, prodens quid vellet, non quid posset considerans. Nam de quibus praesumebat, et secum adduxerat, viso viro, mutati sunt, et jam non ibant cum eo.
62. Ad quem Vir sanctus, tota libertate utens: «Miser,» inquit, «opus, quod inchoatum vides, et invides, sine dubio perficietur; perfectum videbunt multi. Tu vero quia non vis, non videbis; et quod non vis, morieris: attendito tibi, ne in peccato tuo moriaris.» Ita est: ille mortuus est, et opus completum est; sed ille non vidit, qui, ut praefati sumus, anno eodem mortuus est. Interim pater audito mox, 1109D quid de filio Vir sanctus praedixisset, sciens verbum ejus vivum et efficax esse: «Interfecit,» inquit, «filium meum.» Et instigante diabolo, tanto furore exarsit in illum, ut coram duce et majoribus Ulydiae falsitatis et mendacii arguere non vereretur hominem, qui veracissimus esset, veritatis et discipulus, et amator: et convicium intulit, simiam appellans. Et Malachias quidem doctus non reddere maledictum pro maledicto, obmutuit, et non aperuit os suum, dum consisteret peccator adversus eum. Sed non Dominus oblitus sermonis sui, quem dixerat: Mihi vindictam, et ego retribuam (Deut. XXXII, 35). Eadem die domum reversus homo, luit linguae effrenis temeritatem, ipso ultore, quo instigatore laxarat. Arreptum in ignem projicit daemon; sed mox manibus 1110A assistentium extractus est; adustus tamen corporis parte, et mente captus, Et dum insaniret, vocatus Malachias venit, reperitque maledicum spumantia ora torquentem; horrendis vocibus et motibus terrentem omnia, ac toto corpore agitatum, vix posse teneri a pluribus: et orans pro inimico vir totius perfectionis, exauditus est; sed ex parte. Nam illico quidem sancto orante, ille aperuit oculos et sensum recepit. Relictus est autem ei spiritus Domini malus, qui eum colaphizet, ut discat non blasphemare. Credimus eum vivere usque adhuc, et usque ad haec tempora luere peccatum grande, quod peccavit in sanctum: certis temporibus tamen ferunt lunaticum esse. Porro praedictae possessiones, cum jam pro sui imbecillitate et inutilitate eas tenere non valuit, 1110B in pace ad locum, cujus exstiterant, redierunt. Nec renuit Malachias post multam demum vexationem, pacis obtentu.
63. Sed jam ad opus aedificii, quod Malachias, aggressus est, sermo recurrat. Et quidem non erat Malachiae, non dico unde perficeret, sed unde faceret quidquam. Erat autem cor ejus fiduciam habens in Domino. Dominus vero providit, ut, etsi non speranti in pecuniae thesauris, pecunia non deesset. Quis enim alius fecit, ut thesaurus eo loci reponeretur, repositus non reperiretur usque ad tempus et opus Malachiae? Invenit Dei famulus in Dei marsupio, quod defuit suo. Merito quidem. Quid enim justius, quam 686 ut cui pro Deo non erat proprium, cum Deo iniret consortium, et marsupium unum esset 1110C amborum? Fideli namque homini totus mundus divitiarum est. Et quid est ille, nisi quoddam marsupium Dei? Denique ait: Meus est orbis terrae, et plenitudo ejus (Psal. XLVI, 12). Inde est, quod Malachias repertos argenteos multos non reposuit, sed exposuit. Nam totum munus Dei in Dei opus jubet expendi. Non suas, non suorum considerat necessitates; sed jactat cogitatum suum in Domino, ad quem utique recurrendum non dubitat, quoties necessitas postularit. Nec dubium Dei opus esse, quod Deo revelante Malachias praevidit. Contulerat primum cum fratribus de opere illo: et multi prae inopia minus libenter assentiebant. Inde anxius dubiusque quid ageret, coepit inter orandum vehementer 1110D inquirere, quaenam foret voluntas Dei. Et die quadam de via regrediens, cum jam loco appropiaret, prospexit eminus: et ecce oratorium apparuit magnum lapideum, et pulchrum valde. Et intuens diligenter situm, formam et compositionem, cum fiducia arripit opus, prius quidem indicata visione senioribus fratribus, paucis tamen. Sane totum, quod attente notavit de loco, et modo, et qualitate, tanta diligentia observavit, ut peracto opere, factum viso similimum appareret, ac si et sibi cum Moyse dictum audierit: Vide, ut omnia facias secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte (Exod. XXV, 40). Eodem visionis genere id quoque, quod in Saballino situm est, antequam fieret, praeostensum est illi, non modo oratorium, sed et monasterium totum.
CAPUT XXIX. Claret prophetiae spiritu, et omni miraculorum gratia.1111A
64. Transeunte illo per quamdam civitatem, et multitudine magna concurrente ad eum, casu vidit juvenem inter alios videndi se curiosum. Ascenderat lapidem, et stans super summos articulos, extento collo, oculis et animo intendens in eum, quemdam illi de novo Zacchaeum exhibebat. Nec latuit Malachiam, sancto quidem Spiritu revelante, vere illum venisse in spiritu et virtute Zacchaei (Luc. XIX, 2-9). Dissimulavit tunc tamen, tacitusque pertransiit. Caeterum in hospitio nocte ipsa narravit fratribus quomodo illum vidisset, et quid praevidisset de illo. Die autem tertia, en ille cum viro quodam nobili, domino suo: qui aperiens votum et desiderium juvenis, rogabat, 1111B ut a se commendatum recipere dignaretur, et habere de caetero inter suos. Et Malachias agnoscens eum: «Non est opus,» inquit, «ut quem jam Deus commendavit, homo commendet.» Apprehensumque manu sua tradidit abbati Congano nostro, et ille fratribus. Ipse vero juvenis, adhuc (ni fallor) vivens primus Conversus laicus Suriensis monasterii, testimonium habet ab omnibus, quod sancte conversetur inter fratres secundum ordinem Cisterciensem. Et cognoverunt discipuli, etiam in hoc Malachiam prophetiae spiritum habuisse; non solum autem, sed et in eo, quod subjuncturi sumus.
65. Cum Sacramenta offerret, et appropiasset ei diaconus, facturus aliquid pro officio suo, intuitus eum sacerdos, ingemuit, quod sensisset penes illum 1111C latere quod non conveniret. Peracto sacrificio, secreto percunctatus de conscientia sua, confessus est, et non negavit illusum sibi per somnium nocte ipsa. Cui injungens poenitentiam: «Non debueras,» inquit, «hodie ministrasse; sed verecunde te subtrahere sacris, et deferre tantis tamque divinis mysteriis, ut hac humilitate purgatus, dignius exinde ministrares.» Item alia vice sacrificante illo, et orante hora sacrificii, ea quidem sanctitate et puritate cordis, qua solitus erat, astanti diacono visa est columba intrare per fenestram in claritate magna. Ea sacerdos perfunditur totus, ea subobscurior basilica tota refulget. Columba vero aliquandiu circumvolitans, tandem residet super crucem ante faciem sacerdotis. 1111D Obstupuit 687 diaconus; et pavens tum pro luminis, tum pro volucris novitate, quod illa sit rara avis in terra, cecidit super faciem suam, et vix palpitans, sese erigere ausus est, vel quando officii sui necessitas postulavit. Post Missam seorsum conventus a Malachia, sub periculo vitae jubetur nullatenus secretum prodere quod vidisset, quoad viveret ipse. Aliquando cum in Ardmacha esset cum quodam coepiscopo suo, de nocte surgens, coepit memorias sanctorum, quae in coemeterio Sancti-Patricii multae sunt, orando lustrare: et ecce unum de altaribus subito ardere conspiciunt. Ambo enim viderunt visionem hanc magnam, et ambo mirati sunt. At Malachias intelligens signum esse magni meriti illius, vel illorum, quorum sub altari illo corpora requiescerent, 1112A currens, et se mediis immergens flammis, expansis brachiis sacram amplexatus est aram. Quid ibi fecerit, quidve senserit, nemo qui sciat: sed quod amplius solito, coelesti igne succensus ex illo igne exierit, fratrum qui cum eo tunc erant, reor neminem esse qui nesciat.
66. Haec dicta sunt, pauca quidem de pluribus, sed multa pro tempore. Non enim signorum tempora haec, secundum illud: Signa non vidimus; jam non est propheta (Psal. LXXIII, 9). Unde satis apparet, Malachias meus quantus in meritis fuit, qui tam multus in signis exstitit, et in raritate tanta. Quo enim antiquorum genere miraculorum Malachias non claruit? Si bene advertimus pauca ipsa quae dicta sunt, non prophetia defuit illi, non revelatio, 1112B non ultio impiorum, non gratia sanitatum, non mutatio mentium, non denique mortuorum suscitatio. Per omnia benedictus Deus, qui sic amavit et ornavit eum: qui et magnificavit eum in conspectu regum, et dedit illi coronam gloriae. Amor probatur in meritis, ornatus in signis, magnificatio in ultione inimicorum, glorificatio in praemiorum retributione. Habes, diligens lector, in Malachia quid mireris, habes et quid imiteris. Nunc jam quid tibi ex his sperandum sit, studiosus attende. Nam finis horum, pretiosa mors est.
CAPUT XXX. Locum et diem mortis suae praedicit, et causa pallii denuo iter ad papam Eugenium suscipit.
67. Percunctatus aliquando, quonam in loco, si 1112C optio detur, extremum malit agere diem (de hoc siquidem fratres quaerebant inter se, quem sibi quisque deligeret), cunctatur, et non respondet. Instantibus illis: «Si hinc migro,» inquit, «nusquam libentius, quam unde una cum nostro Apostolo resurgere possim.» Dicebat autem sanctum Patricium. «Si peregrinari oportet, et ita permittit Deus, Claram-Vallem delegi.» Requisitus item de tempore, diem respondit solemnem omnium defunctorum. Si simplex votum putatur, impletum est; si prophetia, ne iota praeteriit. Sicut audivimus, sic vidimus de loco pariter, et de die. Dicamus breviter, quo ordine istud, quave occasione provenerit. Aegre satis ferebat, Hiberniam usque adhuc pallio caruisse, 1112D utpote aemulator sacramentorum: quorum ne uno quolibet gentem suam vellet omnino fraudari. Et recordatus sibi a papa Innocentio fuisse promissum; inde magis tristari, quod dum adhuc ille superfuit, non fuit missum pro eo. Et nactus occasionem, quod papa Eugenius summam regiminis teneret, et eo temporis usque in Franciam appropiasse nuntiaretur, opportunitatem requirendi se invenisse gavisus est. Praesumebat autem de illo, utique viro tali, et de tali assumpto professione: magis vero, quod suae Clarae-Vallis specialis filius exstitisset, nec timeret apud illum se ullam sustinere difficultatem. Itaque convocantur episcopi, concilium cogitur; tractata triduo, quae tempori imminerent — die quarto aperitur consilium de pallio 1113A requirendo. Placet, sed si per alium requiratur. Tamen quia brevior via, et ob hoc tolerabilior peregrinatio videretur, non fuit qui ejus obviare praesumeret consilio et voluntati. 688 Et Malachias, soluto concilio, arripit iter. Prosequuntur eum, qui convenerant fratres, usque ad littus, non multi tamen, ipso nimirum prohibente. Ad quem unus illorum, Catholicus nomine, flebili voce et vultu: «Heu, tu abis,» inquit, «et in quanta pene quotidiana vexatione me deseris, non ignoras, nec fers opem misertus mei! Si ego dignus qui patiar, fratres quid peccaverunt, qui vix diem, noctemve ullam a tam laboriosa cura et custodia mei feriatam habere sinuntur?» His verbis et lacrymis filii (flebat enim) paterna viscera concussa sunt, et amplexatus est 1113B eum blandiendo, impressoque pectori ejus signo crucis: «Certus esto,» inquit, «te ejusmodi nil passurum, donec redeam.» Erat autem epilepticus, et cadebat frequenter, ita ut interdum non semel, sed saepius pateretur in die. Hoc jam per sex annos morbo horrido laborabat: sed ad verbum Malachiae perfecte convaluit. Ab illa hora nil tale perpessus est; nil tale, ut confidimus, deinceps perpessurus, quia Malachias deinceps rediturus non est.
68. In ipso ascensu navis accedunt duo ex his, qui illi familiarius adhaerebant, audentes et petentes aliquid ab eo. Quibus ille: «Quid vultis? Non dicimus,» inquiunt, «nisi spondeas te daturum.» Spondet. Et illi: «Volumus nobis certo promitti a 1113C tua dignatione, te in Hiberniam incolumem reversurum.» Instare et caeteri omnes. Tum ille parumper deliberans, poenitere primo quod se alligasset, qua exiret non inveniens. Augustiae undique, dum nil occurreret ab alterutro tutum periculo, voti videlicet, aut promissi. Visum est tandem id potius eligendum, quod in praesentiarum plus urgeret, reliquum supernae committendum dispositioni. Annuit tristis quidem; sed magis illos noluit contristare: et spondens eis, ut volunt, ascendit navem. Et cum jam fere medium iter aequoreum peregissent, subito contrarius ventus navem repellit, et reducit in terram Hiberniae. Descendens de navi, in ipso portu in quadam sua ecclesia pernoctavit. Et laetus, gratias egit divinae consilio providentiae, quo factum 1113D est ut jam fecerit satis pro sua promissione. Mane vero intrans navem, ipsa die prospero cursu transfretavit, et venit in Scotiam. Die tertia pervenit ad locum qui Viride-Stagnum dicitur: quem fecerat praeparari, ut ibi statueret abbatiam. Et relicto illic de filiis suis, fratribus nostris, monachorum conventu et abbate (nam secum ad hoc ipsum eos adduxerat), valedicens eis, profectus est.
69. Et cum transiret, occurrit ei rex David, a quo susceptus est cum gaudio, et retentus per aliquot dies: multaque operatus placita Deo, inchoatum repetit iter. Et pertransiens Scotiam, in ipso introitu Angliae divertit ad ecclesiam Gisiburnensem, ubi habitant viri religiosi, canonicam ducentes vitam, ab antiquo familiares ei pro sua religione et honestate. 1114A Ibi adducta est ad eum mulier patiens morbum, quem cancrum vulgo appellant, ipso horrendum visu; et sanavit eam. Nam ubi aqua, cui benedixit, aspersa sunt ulcerum loca, dolorem non sensit. Die vero sequenti vix ulcera apparebant. Abiens inde, ad mare venit; sed negatur transitus. Causa, ni fallor, fuit orta simultas quaedam inter summum pontificem et regem Angliae, quod rex nescio quid mali suspicaretur de bono illo homine, si transiret: nam neque alios episcopos transire sinebat. Quod quidem impedimentum, etsi fuit contrarium Malachiae voluntati, sed non voto. Dolebat differri a desiderio suo, nesciens magis per hoc impletum iri. Nam si incontinenti transisset, oportebat transire etiam Claram-Vallem, ut summum 1114B Pontificem sequeretur. Jam enim abierat, et erat Romae, aut prope Romam. Nunc vero intercedente dilatione factum est ut tardius transfretans, ad locum et horam sanctissimi sui obitus opportune occurreret.
689 CAPUT XXXI. Rursus Claram-Vallem venit, moriturus loco et tempore quo desideraverat.
70. Qui a nobis susceptus est, tanquam verus, ab Occidente veniens, visitans nos Oriens ex alto. O quantum nostrae Clarae Valli irradians sol ille claritatis adauxit! quam jucundus ad ejus introitum dies festus illuxit nobis! Haec dies, quam fecit [al. 1114C dedit] Dominus, exsultatum et laetatum in ea! Quam celer et saliens, tremulus licet ac debilis, mox ipse occurri! quam laetus in oscula rui! quam laetis brachiis missam mihi coelitus amplexatus sum gratiam! quam alacri vultu et animo, mi pater, introduxi te in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae! Quam festivos deinde tecum duxi dies, sed paucos! Quid vero ille vicissim nobis? Nempe hilarem, nempe affabilem peregrinus noster omnibus se praebebat, omnibus incredibiliter gratum. Quam bonum, et quam jucundum agebat hospitem apud eos, quos nimirum videre venerat a finibus terrae, non auditurus Salomonem, sed exhibiturus! Denique audivimus sapientiam ejus, tenuimus praesentiam ejus, et tenemus. Jam quatuor aut quinque dies 1114D hujus nostrae solemnitatis defluxerant, cum ecce die solemni beati Lucae evangelistae, Missa in conventu sua illa sancta devotione celebrata, febre correptus, lecto decubuit: et nos cum illo omnes. Extrema gaudii nostri moeror occupat, moderatior tamen, quod levior interim febris esse videretur. Videres discurrere fratres, dandi avidos, vel accipiendi. Cui non dulce videre illum? cui non dulcius ministrare illi? Utrumque suave, utrumque salutare. Et humanitatis erat praebere obsequium, et profectus cuique sui, cum gratiam reportaret. Assistere omnes, omnes solliciti erant circa frequens ministerium: medicamenta perquirere, adhibere fomenta, urgere saepius ad gustandum. Ad quos ille: «Sine causa,» inquit «haec sed charitate vestri facio quidquid injungitis.» 1115A Sciebat enim imminere tempus suae migrationis.
71. Cumque fratres, qui cum eo venerant, fidentius instarent dicentes, non oportere diffidere de vita; nec enim signa mortis in eo aliqua apparerent: «Oportet,» inquit, «hoc anno Malachiam exire de corpore.» Et infert: «Ecce appropinquat dies, quem, ut optime nostis, optavi semper ipsum fore diem resolutionis meae. Scio cui credidi, et certus sum; non fraudabor reliquo desiderii mei, qui partem jam teneo. Qui me sua misericordia perduxit ad locum quem petii, terminum quem aeque volui, non negabit. Quod ad hoc corpusculum attinet, hic requies mea: quod ad animam, Dominus providebit, qui salvos facit sperantes in se. Nec parum spei repositum 1115B mihi in die illa, qua mortuis tanta a vivis beneficia impenduntur» Nec longe aberat dies ipsa, cum talia loqueretur. Interea jubet se sacro oleo ungi. Exeunte conventu fratrum ut solemniter fieret, non sustinuit ut ad se ascenderent: ipse descendit ad eos. Jacebat siquidem in solario domus superioris. Ungitur, et sumpto Viatico, fratrum se orationibus, et fratres commendans Deo, ad lectum revertitur. Alto de solario descendebat pedibus suis, et rursum nihilominus suis pedibus ascendebat: et dicebat mortem esse in januis. Quis hunc hominem crederet moriturum? Solus ipse, et Deus id scire poterant. Non vultus pallidior, non macilentior videbatur; non rugata frons, non reconditi oculi, non nares extenuatae, non contracta labia, non adusti dentes, 1115C non collum exesum et gracile, non curvi humeri, non caro exinanita in corpore reliquo. Haec erat gratia corporis ejus, et haec gloria vultus ejus, quae non evacuatur, ne in morte quidem. Talis quoad vixit, talis et mortuus apparebat, viventi similior.
72. Cucurrimus usque huc: sed modo haeremus, quia Malachias cursum consummavit. Stat ille, et nos pariter 690 stamus cum eo. Alioquin quis libenter currat ad mortem? praesertim tuam, pater sancte, quis referre possit? quis velit audire? Attamen dileximus nos in vita; in morte non separabimur. Fratres, non relinquamus in morte, quem in vita prosecuti sumus. Ab ulteriori Scotia usque huc cucurrit ille ad mortem: eamus et nos, et moriamur 1115D cum eo. Oportet, oportet dicere, quam cernere necesse fuit. Adest Omnium Sanctorum clara ubique celebritas; sed juxta veterem sententiam, Musica in luctu importuna narratio est (Eccli. XXII, 6). Adsumus, canimus vel inviti. Flendo cantamus, et cantando flemus. Malachias etsi non cantat, non plorat tamen: Quid enim ploret, qui appropinquat ad gaudium? Nobis, qui relinquimur, relinquitur luctus: solus Malachias festum facit. Quod enim non potest corpore, facit mente, sicut scriptum est: Cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi (Psal. LXXV, 11). Deficiente illi corporis instrumento, silente organo oris, officio vocis cessante, reliquum est ut mentis jubilo solemnizet. Quidni solemnizet sanctus, qui sanctorum ducitur 1116A ad solemnitatem? Exhibet illis, quod mox sibi debebitur. Adhuc modicum, et ipse unus ex illis est.
73. Sub noctis crepusculo, cum jam utcumque diei a nobis expleta celebritas foret, Malachias appropinquaverat, non crepusculo, sed aurorae. An non illi aurora, cui nox praecessit, dies autem appropinquavit? Itaque febre invalescente, coepit ex intimis ardens per omne corpus erumpere sudor, ut quodammodo transiens per ignem et aquam, educeretur in refrigerium. Jam desperatur de vita ejus, jam quisque suum judicium reprehendit, jam nulli dubium, Malachiae sententiam praevalere. Vocamur: adsumus. Et ille oculos levans in circumstantes: «Desiderio desideravi, inquit, hoc pascha manducare apud vos. Gratias ago supernae pietati: non 1116B sum fraudatus a desiderio meo.» Vides hominem securum in morte, et necdum mortuum, jam certum de vita? Nec mirum. Videns adesse noctem quam exspectaverat, et in ipsa diescere sibi; quasi de nocte triumphans, videtur insultare tenebris, et quodammodo loqui: «Jam non dicam, Forsitan tenebrae conculcabunt me, quia haec nox illuminatio mea in deliciis meis.» Et blande nos consolans: «Habete,» inquit, «curam mei; ego vestri, si licuerit, non obliviscar. Licebit autem. Credidi in Deum, et omnia possibilia credenti. Amavi Deum: amavi vos, et charitas nunquam excidit.» Et suspiciens in coelum: Deus,» inquit, «serva eos in nomine tuo: non solum autem eos, sed et omnes qui per verbum ac ministerium meum tuo se mancipavere 1116C servitio.» Deinde imponens manus singulis, et benedicens omnibus, pausatum ire jubet, quia nondum venerat hora ejus.
74. Imus: redimus circa medium noctis: nam ea hora lux lucere in tenebris nuntiatur. Impletur domus: adest congregatio tota: abbates quoque multi qui convenerant. Psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus prosequimur amicum repatriantem. Anno aetatis suae quinquagesimo quarto, loco et tempore, quo praeelegit, et praedixit Malachias episcopus et legatus sanctae apostolicae Sedis, velut e manibus nostris assumptus ab angelis, feliciter obdormivit in Domino. Et vere obdormivit. Vultus placidus placidi exitus indicium fuit. Et quidem omnium 1116D oculi fixi in eum: nemo tamen, qui quando exivit, advertere potuisset. Mortuus vivere, et vivens mortuus putabatur: adeo nil intercidit, quod alterutrum disterminaret. Eadem vivacitas vultus, serenitas eadem, qualis apparere solet in dormiente. Diceres mortem nil horum tulisse, magis auxisse plurimum. Non est mutatus, sed ipse mutavit omnes. Mirum in modum luctus et gemitus omnium subito conquiescit: mutatur in gaudium moeror, planctum cantus excludit. Effertur, feruntur in coelum voces, infertur oratorio abbatum humeris. Vicit fides, triumphat affectus, res in suum devenit statum: cuncta geruntur ex ordine, cuncta ex ratione procedunt.
691 75. Et revera quid rationis habet immoderatius 1117A plangere Malachiam, quasi non sit pretiosa mors ejus, quasi non sit magis somnus, quam mors; quasi non sit mortis portus, et porta vitae? Malachias amicus noster dormit, et ego lugeam? Luctus iste usu se, non ratione tuetur. Si Dominus dedit dilecto suo somnum, et talem somnum, in quo haereditas Domini, filii merces, fructus ventris, quid horum videtur fletum indicere? Egone fleam illum, qui fletum evasit? Ille tripudiat, ille triumphat, ille introductus est in gaudium Domini sui; et ego eum plangam? Cupio mihi haec, non illi invideo. Interim parantur exsequiae: offertur pro eo sacrificium; consummantur ex more omnia cum summa devotione. Stabat eminus puer, cui emortuum pendebat a latere brachium, magis illi impedimento, quam usui. Quo comperto, innui ut accederet: et apprehensam aridam manum applicui ad manum Episcopi, et 1118A vivificavit eam. Nempe vivebat in mortuo gratia sanitatum: et manus ejus fuit mortuae manui, quod mortuo homini Elisaeus (IV Reg. XIII, 21). Puer ille de longe venerat, et manum quam pendentem attulerat, sanam in patriam reportavit. Jam omnibus rite peractis, in ipso oratorio sanctae Dei genitricis Mariae, in quo sibi bene complacuit Malachias, traditur sepulturae, anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo octavo, quarto nonas novembris. Tuum est, Jesu bone, depositum, quod nobis creditum est; tuus thesaurus, qui reconditur penes nos. Servamus illum resignandum in tempore, quo reposcendum censueris: tantum ut absque contubernalibus suis non egrediatur, sed quem habuimus hospitem, habeamus ducem, tecum et cum ipso pariter regnaturi in saecula saeculorum. Amen