«Praefatio» — Auctor incertus

1255 PRAEFATIO.

97-132 Descripsimus olim hanc Vitam ex Codice monasterii Charitatis, dioecesis Bisontinae, Ordinis Cisterciensis, eamque postmodum cum codice Clarevallensi contulimus, in quo tamen deerat praefatio; atque horum codicum manus, auctorem prodere nobis visa est, ipsi de quo scribit, beato Petro supparem. Cum autem vero quam simillimum sit, Petrum hunc Stephani popularis sui, qui tertius Cisterciensium abbas fuit, contubernalem, fuisse ex illis uno et viginti Molismensibus monachis, qui Cisterciensem inchoarunt familiam; unum quoque ex illis qui Molismum cum Roberto abbate post biennium redierunt; adeoque Petrus et Benedictinum et Cisterciensem Ordinem spectet, mirum videri potest diem ejus anniversariae memoriae consecratam, nullo in alterutrius Ordinis Martyrologio seu Menologio ascriptam reperiri, cum ad totius sanctitatis ornamenta nihil ei desit, nisi forte auctoritate apostolica vindicatus non est (de quo non constat); certe praecipuum locum mereri videatur inter viros illustres non vindicatos, qualibus respersi sunt Benedictinorum et Cisterciensium Fasti. Verum hujus silentii ratio in promptu est, direptio Molismensis archivi, et Juliacensis Parthenonis (cujus hodie, praeter solum, et aediculam cum virilis prioratus titulo, nihil superest) excidium vetus; quibus casibus et Petri sacrae exsuviae periere, et quidquid de illo in Kalendariis aut Necrologiis adnotatum erat, adeo ut praeter Vitam hanc velut e naufragio collectam, ad eum 133 pertinens appareat nihil. Quae sane Vita eo majoris est pretii quo rarissima, et ne quidem Angelo Manrique Cisterciensium Annalium conditori nota, qui ea quae de Humbergae sive Humbelinae S. Bernardi sororis felici ad superos transitu (ex his certe beati Petri Gestis derivata) retulit, ex Gallico scriptore Guillelmo Flamengo accepit, qui hac ipsa B. Petri Vita usus erat. Purius hauries, mi lector, ex fonte ipso. Sed adverte capite 11 ad codicis Clarevallensis pravam lectionem, ubi rex Philippus Theobaldi Campaniae comitis filiam, ex B. Petri vaticinio uxorem duxisse legitur, falso utique; nam Aalis Theobaldi filia, uxor tertia fuit Ludovici regis VII, cognomento Junioris, mater autem Philippi Augusti. Quare Ludovici nomen ex codice Charitatis, in textu retinuimus.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *