«Epistola ad Josbertum» — Gaufridus Claraevallensis
0617 EJUSDEM GAUFRIDI EPISTOLA AD JOSBERTUM Continens notulas in Orationem dominicam. (Matth. VI, 9-13).
0617C Dilecto suo, frater Gaufridus, psallere et orare spiritu simul, et mente.
1. Adnotationem tibi in Oratione dominica, frater mi Josberte, petisti per capitula singula orationis ipsius quadrifaria partitione distinctam, ut memoriae firmius haereat, et nec exilis nimium, nec diffusior videatur. Ego vero tuum mihi quaternarium exhibens, et in hac parte geminam tibi adnotationem dare, et cito dare curavi, sciens quod scias, quod bis dedit qui cito dedit. Nec displiceat brevitas forsitan subobscura: ad exercitium proderit, occasionem apponendi ad sapientiam administrans. Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1), ait Dominus. Quod fidelibus universis ex dominica admonitione sectandum, specialiter tamen nostrae professioni 0617D noscitur convenire. Ea siquidem Danielis persona significatur et nomine, qui cum Noe et Job in propheta legitur esse salvandus (Ezech. XIV, 14). Vir desideriorum etiam vir orationum est. Bene semper orat, qui bene optat sine intermissione. Efficacius apud Deum vota quam verba clamant, et continua cordis affectio jugis oratio est. Felix Daniel, adversus quem occasio nulla, nisi de lege Dei potuit 0618C inveniri. Felix, qui maluit periculum mortis incurrere, quam ab oratione cessare (Dan. VI). Quanto magis nos, quibus imminet mors dissimulantibus, orantibus repromittitur vita, semper orare, et non deficere convenit? Sed et hoc nihilominus attendendum, ut licet interdum verbis forsitan aliis semper sic oremus, ut nulla nostra optatio, nulla oratio, nulla petitio a fonte discrepet, quam peritissimus dictavit Orator, et singularis instituit Advocatus. Sic orabitis, inquit, Patrem.
2. Pater noster, qui es in coelis. Ad Patrem dirigenda traditur nobis oratio, quod illius gloriam quaerat Filius, et quaecumque ille tribuit, pariter tribuat, qui quaecumque fecerit, similiter facit. Et dicatur plurali numero, ut pro nobis invicem semper 0618D oremus. Sicut enim communis adoptio, sic communis oratio est. Illius est singularis oratio, cui propria filiatio, juxta illud: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum (Joan. XX, 17), etc. Pater noster, qui es in coelis. Praefatio brevis, sed utilis et efficax, tangit quatuor fibras cordis, affectiones laetitiae et timoris, tristitiae et desiderii. 1340 Siquidem dum recolimus Patrem nos habere Deum, ex 0619A fiduciae conceptione gaudeamus: sed nihilominus ad reverentiam timor sollicitat, ne nos inveniat tantus Pater indignos, degeneres vel ingratos. Cum dicimus, Qui es in coelis, si non desipimus, animum mordet tristitia, quod in nobis necdum inhabitet: sed quemadmodum exaltantur coeli a terra supra nos: sic a nobis nec modo peregrinemur, sed longe peregrinemur a Domino, donec simus in coelo: nihilominus etiam merito concupiscimus fieri cives coeli, optamus esse coelibes coeli, ut perinde sit et in nobis, Pater noster, qui es in coelis. Si quis enim diligit me, inquit, sermones meos servabit, etc. usque faciemus (Joan. XIV, 23). Liquet necdum mansionem habere qui faciunt, sed ut perficiant, ut inhabitent et permaneant merito concupiscimus et optamus. Super 0619B Jesum Spiritus mansit, et hoc signum quod acceperat qui audivit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Prima ergo petitio est, Sanctificetur nomen tuum. Sanctum equidem nomen Domini, et perpetua ejus sanctitas et perfecta. Sed optandum nobis est et orandum, ut sanctificetur nobis, in nobis, a nobis, ex nobis, per sanctitatis ejus cognitionem, participationem, devotam cordis et oris confessionem, et proximorum ad eadem tria exemplis simul et monitis exercitationem. Nobis enim quodam modo nomen sanctum Domini efficitur, dum cognoscitur; et in sua semper perfectissima permanens sanctitate, nobis tamen in sanctificatione tanto amplius proficit, quanto verius innotescit. Cujus nos invocatio dum 0619C sanctificat, sanctificatur in nobis; et crescit ipsius sanctitas, dum in nobis diffunditur et augetur. Sanctificatur a nobis, dum ejusdem nomini gloriam damus. Sanctificatur ex nobis, non per nos blasphematur. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut glorificetur Pater coelestis ex operibus vestris (Matth. V, 16). Adveniat regnum tuum. Ad nos veniat, ut a nobis credatur, speretur, ametur, percipiatur, dicente Rege: Percipite regnum quod vobis paratum est (Joan. XXV, 34). Via nempe trium dierum regni Dei ad nos, et ad ipsum, nostra est fides, spes, charitas: sed in quartam domum perveniet, quando venient benedicti. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Ad illud respicit quod praemittitur. Qui es in coelis, et 0619D duabus quoque prioribus adnectendum petitionibus, ut sanctificetur nomen Domini sicut in coelo et in terra, et similiter veniat regnum ejus. Fiat in nobis voluntas tua, ut nihil nisi post te, propter te, secundum 0620A te, per te velimus. Post te, ut in quibus fuerit tua certa voluntas, nostra etiam firma stabilitate permaneat. In quibus de tua ambigitur, merito etiam nostra sit suspensa, et parata sequi, quocunque eam viderit inclinari. Sed quod voluit Pater ut Filius pateretur, voluit Judas, voluerunt et Judaei pariter: et tamen neque illi profuit, neque illis. Velimus ergo, Domine, propter te, ut habeamus in omnibus zelum tuum: velimus etiam secundum te, ut non sit zelus absque scientia, sicut qui tuos persequebantur, tibi arbitrabantur obsequium se praestare. Denique quidquid volumus, per te velimus, ut tua fiat omnis nostra voluntas, ut opereris in nobis et velle, et perficere pro bona voluntate. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: panem necessitatis, 0620B doloris, laboris, vitae, et intellectus, ad hujus vitae sustentamentum, ad poenitentiae fructum, ad justitiae exercitium, ad delectamentum saporis. Super hoc quarto pane Daniel sanctus dicebat, quod in luctu poenitentiae constitutus panem desiderabilem non comedit (Dan X, 3). Et dimitte nobis debita nostra: quae quatuor modis contrahimus, debitam non reddentes corpori nostro castigationem, cordi custodiam, humanitatem hominibus, gloriam tibi. Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: qui in nos peccaverunt, dando damnum, impediendo profectum, verbo vel opere irrogando injuriam, inferendo quamlibet corporis laesionem. Et ne nos inducas in tentationem: sed circumdet scuto veritas tua, ut non timeamus a timore nocturno, a sagitta volante, 0620C a negotio perambulante (Psal. XC, 5, 6), etc. Haec autem sunt pusillanimis impatientia in adversis, imprudens in prosperis insolentia; ista enim ad noctem pertinent. Illa ad diem: hypocrisis, injusta simulatio, intemperans et effrenis impudentia in publicis notoriisque peccatis. Priora duo ad duplicem aciem, quam mundus producit, pertinent: posteriora ad Gog et Magog, tectum et detectum, quoque legimus in Prophetis (Ezech. XXXIX). Sed libera nos a malo: ab obligatione peccati, ab ultione temporali, a sententia damnationis in judicio, a desperatione remedii in inferno.