«Carmen encomiasticum» — Baptista Mantuanus

0567 CARMEN ENCOMIASTICUM in vitam et obitum B. Bernardi Clarae-Vallensis coenobii primi abbatis. AUCTORE BAPTISTA MANTUANO. (Ex VIII Fastorum.)

0567B Bernardi lux festa venit celeberrima Belgis.

Belga fuit, sex germanos, unamque sororem

Traxit ad obsequium Christi. Deus omnibus unum

Inspiravit opus, vitae genus omnibus unum.

Mater adhuc praegnans vidit per somnia, crebris

Se gestare utero catulum latratibus acrem.

Sic Deus ostendit, venturi qualia partus

Ora et corda forent contra genus omne malorum.

Ipse pudicitiam coluit, muliebria passus

Bella tamen juvenis, roseo quia candidus ore,

Corda paroxysmis gravibus torquebat, et igne

Quo Venus accendit teneras incesta medullas.

Cum peteret Celtas, et nox jam pallida coelum

Clauderet, hospitium subiit: temeraria noctu

Hospita sopito juveni petulanter adhaesit,

Admovitque latus lateri. Scelus ille repente

Horruit, et magno sociis clamore vocatis

0567C Nequitiam facto vicit terrore furentem.

Ingens forma malum, quo nulla nocentior herba

Per juga Thessaliae legitur, per Phasidis arva.

Tradidit ingenium sacris sermonibus, omne

Quod docuit Christus, quod praedixere prophetae,

Quod didicit Moyses Panchaeo in vertice, secum

Assidue meditans, sine praeceptoribus ullis

Scivit, et idcirco silvas habuisse magistras

0568B Se dicebat; inops vixit: sed munda volebat

Vestimenta, situm damnans, sordemque perosus.

Id curae quod vulgus habet pro corpore, solam

Transtulit ad mentem, vitiorum acerrimus hostis.

Si populis certamen erat, discordia regnis,

Bernardus pacator erat, legatus ad urbes

Ibat, et ad reges odium fracturus et iram,

Munere fungentem tali videre Alemanni.

Videre Insubres quondam, videre Aquitani.

Si quando in dubiis nutabant pectora rebus,

Ipse erat interpres ducens mortalia corda

De tenebris ad lumen, uti solet ignea lampas

Longinqua de turre micans adducere noctu

Turbine jactatos secura ad littora nautas.

Prodigiis, quot vix numero comprehendere fas est,

Claruit, occultas hominum cognoscere curas,

Pellere avernales genios, curare jacentes

0568C In languore potens: ideoque impleverat orbem

Fama Viri, nomenque volans peregrina per ora.

Sex decies fundasse decem Cistercia tecta,

Dicitur: unius valuit prudentia tantum.

Sacra igitur meritis hujus vigesima tanti

Est aurora patris, qua sese in summa recepit

Limina supremi quod continet omnia coeli.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *