«Fragmenta» — Herbertus Turrium in Sardinia
0453 FRAGMENTA EX HERBERTI LIBRIS DE MIRACULIS CISTERCIENSIUM MONACHORUM. (Lib. I, cap. 5-7; lib. II, cap. 12-14, 25.) 1223 I. De Acardo Clarae-Vallis monacho.0453C
1. In eodem quoque monasterio exstitit religiosus quidam monachus, nomine Acardus, vir quidem genere nobilis, sed conversatione nobilior. Hic autem beato Bernardo abbate suo jubente atque mittente, plurimorum coenobiorum initiator atque exstructor fuit. Qui dum adhuc esset in probatione, isdem pater beatissimus Bernardus una die venit ad Novitios consolandos, ut saepe solebat. Terminato itaque sermone, praedictum Acardum cum aliis duobus Novitiis traxit in partem, et praemonuit in spiritu prophetico, ita loquens: «Futurum est, inquit, ut Novitius ille (designavit autem eum ex nomine) ante diem crastinum furtive recedat. Vos igitur vigilate, et estote parati, ut fugientem 0453D cum rapinis effugere non sinatis. Et si miser a nobis exierit, quia non erat ex nobis, spolia tamen, quia nostra sunt, retinebitis nobis.» Quo audito mirati sunt illi, et cum silentio praestolati sunt exitum rei. Profunda vero nocte duo ex illis cum fugitivum 0454C in lecto firmiter dormientem conspicerent, tunc et ipsi dormire coeperunt: erant enim oculi eorum gravati, illudente eis utique spiritu erroris. Verumtamen Acardus, quia certissime credidit verbum a sancto Patre prolatum haud posse irritum fieri, somnolentiae spiritum, qui ei molestissimus erat, virili constantia repellebat. Et nunc frontem, nunc tempora fricans, modo pilos barbae et capitis vellicans, modo manus et faciem lotitans, nunc de loco ad locum ambulando se excitans, tandem fallaciae somnum, quo premebatur, evicit. Cumque jam prope esset ut signum ad Vigilias pulsaretur, ecce duo quasi gigantaei Aethiopes, nigerrimis cappis amicti, per ostium domus visibiliter ingrediuntur. Is vero qui praecedebat, gallinam assatam in 0454D spico portabat. Porro in ipso veru coluber ingens per caput et caudam infixus erat, qui gallinam eamdem hinc inde cingebat. Cum tali itaque ferculo accedit ad locum Novitii; et gallinam fumantem naribus applicat dormientis. Quo statim expergefacto, 0455A daemones egrediuntur, et per 1224 iter quo venerant revertuntur. Ille vero quantocius surgit, et vestimentis onustus post daemones exit: veniensque ad ostium armarii quod erat in claustro, machinamentis suis moliebatur firmaturam effringere, ac secum tollere libros. Porro praedictus Acardus celerrime socios excitat, et prophetatam apostatae fugam insinuat. Tunc recedentem pariter insequentes, reperiunt illum pessulum ostii concutientem. Quos ut ille praesensit, illico datis saltibus evolat; et praecipiti cursu per ostia pomarii ruens, murorum tandem septis retinetur atque reducitur. In crastinum autem cum malorum impoenitens resipiscere nollet, quia jam datus erat in reprobum sensum, dimissus est tandem ut abiret in locum 0455B suum. Eadem vero die arreptus a diabolo dementiam incurrit, et usque ad mortem furere non cessavit. Haec nobis Novitiis ipse domnus Acardus, cum jam esset aetate decrepitus, plena fide narravit, utpote qui omnia noverat, et perspexerat oculis suis.
2. Idem vero confessus est nobis, quod in primordio conversionis suae multa daemonum bella, multa flagella pertulerit, multaque eorum phantasmata viderit. Saepius quidem etiam cum esset in ecclesia psallens atque orans, copiosa coram eo luminaria quasi cereos et lampades accendebant, quae protinus ad invocationem nominis Christi tanquam vanitas disparebant. Quadam denique vice apparuit ei diabolus, gladiatorio cum eo conflictu in modum 0455C palaestritae decertans, cui crebros ictus et vulnera infligebat, atque vicissim recipiebat; ad ultimum vero subactum daemonem colliso capite excerebravit. Quem dum traheret per capillos, partem capitis confracti, cum carne et ossibus evulsam, manu retinuit: moxque ex ea tam intolerabilis putor exivit, ut possibilitatis humanae modum fere videretur excedere. Quam cum a sua manu longius excussisset, confestim olidum monstrum quod videbatur evanuit: vestigia tamen immunditiae suae altius impressa reliquit. Nam per unius anni spatium ex eadem manu tantus fetor jugiter exhalavit, ut prae angustia cordis vix eam valeret vel ori apponere, vel naribus admovere. Hic ergo benignus et magni solaminis vir, multa nobis, cum essemus Novitii, 1225 narrabat 0455D exempla, unde nos in amore virtutum saepius accendebat. De quibus et nos unum saltem stilo mandare decrevimus, eo quod ipsum affectui nostro ardentius inhaerere sentimus.
II. De Schocelino agri Trevirensis eremita.
3. Ego, inquit, dum aliquando conversarer in episcopatu Treverensi pro construendo coenobio, quod Claustrum nominatur, largiente superna gratia merui videre et agnoscere hominem sanctum, hominem vere divitem et vere beatum, nomine Schocelinum. Qui videlicet eo ditior, eo beatior fuit, quo fallaces mundi divitias, tanquam vanitates et insanias falsas, verius despexit, et longius abjecit. Vere enim non qui plus habet, sed qui minus cupit 0456A dives est. Tanto namque fervore hic beatissimus eremita mundum deseruit, tanto Christum ardore dilexit, ut temporibus et regionibus nostris neminem fuisse putemus, qui ei in contemptu visibilium et carnis mortificatione possit aequiparari. Vitam quippe illius omnes possumus mirari, multi etiam aemulari, sed nullus imitari; unde et necesse est amplius venerari. Iste enim pro Christo quotidie moriens, non unam tantum, sed innumeras cruces et mortes sustinuit; quia quot diebus in eremo vixit, quasi tot martyria duxit. Quis namque hominum in hac vita mortali, quantumcunque profecerit, vel sine humano cibo, vel sine tecto, vel sine indumento, vel sine omnibus his diutius vivere possit? Porro vir iste virilis, vir verae virtutis, naturam supergressus 0456B humanam, cum careret omnibus istis, confortante se Deo per multa tempora non defecit. Annis siquidem quatuordecim solivagus ac toto corpore nudus, montibus et silvis pro Christi amore oberrans et latitans perduravit, coelum habens pro tecto, aerem pro vestimento, pecorinum victum pro cibo humano. Herbis namque agrestibus et crudis, earumque radicibus, interdum quoque sagina et glande pro magnis deliciis utebatur, qui utique brutorum animalium pastus magis quam esca hominum esse probatur. Hujus ergo rigorem propositi inexorabili severitate per decennium integrum custodivit. Postmodum autem quatuor fere annis ante suam dormitionem, in corde hiemis, bruma saeviente asperrima, cum tellus nivibus obruta, et gelu acriore 0456C coercita, nec herbas foris exsereret, nec radices effodi sineret, tunc a facie famis et hujus frigoris sustinere non praevalens, tandem ut homo jam fere praemortuus, et obeso corpore, pelle sola circumdatus, cogebatur interdum deserta deserere, atque ad proxima rura volendo nolendo descendere. Veniens autem ad excretorias ejusdem viculi casas, si quem ibi pauperculum et honestae conversationis hominem manere cognosceret, ad eum libentius divertebat: diversorium tamen ipsius ingredi recusabat, sed reclinato capite quiescebat in laribus domatis, vel potius in medio curtis. Hoc autem maxime procurabat, ut profunda jam nocte accederet, horaque antelucana recederet.
0456D 4. Porro homines illi, qui digni habebantur tanto hospite nobilitari, magnam ei reverentiam deferebant, ita ut nemo de inhabitantibus auderet ad eum accedere, aut in colloquio molestus existere, nisi forte ab illo permissus, aut etiam vocatus: nimirum metuentes ne ad ipsos amplius non diverteret, si quietem illius aliquis ibidem importune turbaret. Interdum tamen applicabant ei pro foribus modicum straminis, aut veterem saccum, si vel in eo fortasse requiescere consentiret. Porrigebant nihilominus fragmentum ei aliquod hordeacei vel furfurei panis, scientes utique quod aliud nihil acciperet: de quo videlicet pane modicam aliquoties crustulam ruminabat, residuam vero partem ad multorum dierum refectionem secum ad eremum 0457A deferebat. Habebat quoque vir ille locupletissimus circumligatam renibus semicinctiam vilem atque brevissimam, quae verecundas solummodo corporis partes operire vix poterat, cum eum hominibus apparere compelleret ista tam inevitabilis causa. Possidebat nihilominus et saccellum parvissimum collo vel renibus appensum, quo supradictas alimonias inferebat. En tota divitis istius viri proprietas, en gloriosa 1226 servi Christi haereditas, et nobile patrimonium, cui vere fideli totus mundus erat divitiarum. Ipse enim tanquam nihil habens et omnia possidens, in tali nihilo totum obtinuit: quandoquidem qui in vili semicinctia totum mundum inclusit, de toto et pro toto mundo semicinctiam solam elegit. Denique quid 0457B aliud cuivis hominum confert copia thesaurorum, atque infinita possessio rerum, nisi ut praesentem vitam ducere, et aliquandiu producere possit? ad quam videlicet transigendam huic pauperi nostro una vetusti panniculi scissura suffecit.
5. Beatus itaque Bernardus, audita virtute conversationis illius, dedit nobis praeceptum adeundi et salutandi ex nomine ipsius virum, mittens etiam ei pro signo charitatis nonnulla munuscula, hoc est, tunicam et caligas, ut pro ejus amore indueret illas. Nos ergo profecti ad easdem partes, una die, cum adhuc tenebrae essent, intravimus locum ubi quiescere putabatur: et non invenientes, sciscitati sumus ab hospite, ubinam ille esset. Ille vero respondit. «Hac nocte, inquit, apud nos in curia mansit. 0457C Cui solito tempestivius recedenti et vale facienti respondimus: Cur, domine pater, tam cito egrederis, cum mediae noctis adhuc vix hora transierit? Et ille: Modo, inquit, venturi sunt huc propter me viri quidam religiosi; a quibus nolo me ad praesens reperiri. Haec autem saepius et propter alios fecit, quos ad se nihilominus venturos esse praedixit.» Quo audito satis superque mirati sumus, quod tam cito in astutia nostra ab eo deprehensi fuerimus. Callide namque satis putavimus nos egisse, et incautum antequam surgeret praevenisse. In quo videlicet facto manifeste innotuit, quod etiam prophetico spiritu non caruerit. Nos ergo scientes quod absque beneplacito suo reperiri non posset, per 0457D praedictum hospitem ei mandare curavimus, obnixe rogantes, ut gratia ipsius qui nos ad ipsum direxerat, suam nobis praesentiam indulgeret. Quo tandem annuente clementer, venimus et vidimus eum, non quasi terrenum hominem, sed sicut angelum coelestem, cujus conversatio tota in coelis et de coelis erat. Tunc eulogiis praesentatis, cum salutationem Patris humiliter et cum reverentia suscepisset, ipsaque indumenta sibi applicuisset, mox iterum ea deposuit, et ait: «Benedictus Deus, qui dedit in corde apostolici viri, ut peccatoris et miseri hominis memoriam habere dignetur. Et nunc pro amore ipsius vestimenta transmissa obedienter accepi, et indui; diutius tamen ea portare non valeo, quia nec opus est mihi, nec ipse mandavit. Dico 0458A autem vobis amicis meis charissimis, quia nihil est mihi molestius, quam ut curae carnis sarcinam odiosam, cum tanta difficultate depositam, lassatis et dolentibus humeris denuo imponere cogar.»
6. Nos itaque videntes hominem benignum atque affabilem, cum jam ei fiducialiter loqueremur, sciscitati sumus ab eo, cum reverentia tamen, utrumne adhuc de carnis illecebris vel daemonum irritamentis aliquid molestiae toleraret. Tunc ille, ut erat homo jucundus, et boni solatii, cum paululum subrisisset, ita loqui exorsus est. «Jam diu est, amantissimi fratres, ex quo per gratiam Dei a passionibus vitiorum sentio me non mediocriter exoneratum; sed quoniam tentatio est vita hominis super terram, quis glorietur castum se habere 0458B cor? Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. In medio siquidem laqueorum ambulantes, et hostilibus gladiis circumquaque patentes, nisi scuto divinae protectionis assidue muniamur, nunquam cavere poterimus ad his qui sagittant in obscuro etiam rectos corde. Confidimus tamen in Domino, quia fidelis est, et non patietur nos tentari supra id quod possumus. Et nunc vobis aliquid exempli gratia refero, in quo poteritis advertere, cujusmodi tentationibus aliquoties inquietor. Quadam itaque die cum brumalis asperitas solito intensiore pruina rigesceret, et nix copiosa de nubibus flueret, tunc torpentibus membris in terra jacebam. Verumtamen rerum Sator omnipotens, qui dat nivem sicut 0458C lanam, et nebulam sicut cinerem spargit, ipse mihi pro laneo amictu, qui deerat, niveum opertorium dederat; magnum quidem et amplum, atque ad unius cubiti mensuram fere condensum. Quo circumquaque 1227 latius expanso ita operiebar, ut de corpore meo nihil penitus appareret. Tantummodo circa faciem meam virga fumantis anhelitus ab ore procedens, superjectam nivem paulatim undique reliquabat, et modicam fecerat aperturam. Interea lepusculus quidam ante faciem frigoris et nivis fugitans, atque ad pausandum latebras quaeritans, casu venit ad ipsum foramen. Qui suavitate caloris illectus illico substitit, et super caput meum ibidem accubavit. Tunc ipsa novitas rei 0458D subridere me compulit, et subripiente mihi levitate dejectus est animus meus a statu solitae gravitatis, et prolapsus in gaudium vanitatis. Non solum autem, sed et desiderium incidit eumdem lepusculum, ut facile poteram, manu injecta corripere; non ut eum occiderem aut retinerem, sed quia est animal innocens atque lenissimum, ut contrectatione et visu illius aliquandiu delectarer, et dicatum poenitentiae tempus hac inepta laetitia interim consumere non vererer. Diutius autem suggestori reluctans, desiderium vanum donante Deo superavi; tranquilloque corpore manens, pavidam bestiolam secure quiescere feci, donec tandem utronea voluntate recessit. En id est unum de majoribus tentamentis, quae a multis retro diebus tolerasse me memini. 0459A Quod videlicet quamvis jocose, et velut exhilarandi vos gratia fortasse videar vobis alacrius quam oportuit retulisse, erubesco tamen et doleo cogitationes meas interdum a vanitatibus istis velut a muscis volitantibus inquietari, etiam sine consensu vanitandi.»
7. Cum haec et similia nobis aedificandi et solatiandi causa vir ille mirabilis enarraret, tunc beatum patrem Bernardum legatione nostra humillime resalutavit, seseque orationibus ejus devotissime commendavit. Moxque benedicens ac valefaciens nobis, tanquam cervus emissus a Deo liberis saltibus ad opaca saltuum recucurrit, et veluti avis de manu tenentis elapsa, laxatis in aera pennis ad avia nemorum cantando revolavit. Nos igitur videntes, et spiritum 0459B loquendi ulterius non habentes, in comparatione talis ac tantae perfectionis, assimilavimus nostras turres favillae et cineri; et qui antea putabamus nos aliquid esse, cum nihil essemus, tunc universas justitias nostras quasi pannum menstruatae existimavimus: sicque percutientes pectora nostra, humiliati atque compuncti nimis ad propria remeavimus. Referuntur et alia pene innumera de viro illo magnalia, quae quoniam a nobis tanquam longe remotis diligentius investigata non sunt, silentio claudimus; illa tantummodo proferentes quae fide oculata percepimus. Hic itaque ter beatus cum revelante Deo diem dormitionis suae jam jamque imminere conspiceret, ad unam de propinquioribus villis accessit, ibique percepto dominici Sacramenti viatico, 0459C laetantibus angelis, angelicae puritatis animam reddidit. Ad cujus exsequias venerandas viri religiosi, et populi innumerabiles catervatim undique confluentes, corpus ejus honorifice sepelierunt, et super ipsum novam ecclesiam construxerunt. Postea vero translatum est inde corpus ejus apud quoddam nobile castrum, quod nominatur Luceleburgum, et in ecclesia beatae Mariae honorifice tumulatum. Porro ad ipsum tumulum ejus miracula frequenter usque hodie fiunt, et sanitates ac beneficia multa ipso interveniente fideliter postulantes accipiunt. Haec et similia nobis neophytis domnus Acardus saepius referebat exempla, quibus rudimenta tirocinii nostri magnifice roborabat, atque in amore virtutum non 0459D mediocriter ascendebat. Ad postremum autem etiam ipse deficiens, in senectute bona migravit ad Dominum, et sepultus est in sepulcro fratrum suorum.
III. De fratre laico et Converso Clarae-Vallis.
8. Frater quidam laicus et Conversus in eodem coenobio exstitit, vir religiosus ac summae mansuetudinis, qui Deo magistrante didicerat esse mitis et humilis corde. Huic omnes testimonium perhibebant, quod nunquam visus fuisset irasci, nunquam quibuslibet injuriis affectus ad impatientiam provocari. Hic inspirante Deo statuerat firmiter in animo suo, ut quoties a 1228 quibuslibet fratribus suis juste sive injuste proclamaretur, toties pro illis oraret, et pro singulis Pater noster prima vice ad minus diceret. Cujus exemplo salubriter instructi multi Clarae-Vallensium 0460A fratrum, eamdem consuetudinem usque hodie quasi pro lege custodiunt. Quadam itaque die cum esset in via directus, necesse habuit transire per fauces cujusdam nemoris solus. Contigit autem ibidem eum incidere in latrones, qui eum despoliantes, caballum quoque cum sarcinulis rapuerunt, et nihil ei penitus praeter solam charitatem dimiserunt. Illa vero quia non fuit in sitarcia, neque in forulo foris incaute relicta, sed firmissimae patientiae nodis intus in intimo cordis sapienter astricta, sicariorum violentiam timere non poterat. Salva igitur charitate nihil Dei servus amittere potuit, quia pro nihilo illi erat quidquid ea remanente amisit. Recedentibus vero latrunculis, ipse cum paululum processisset, prosternitur ad orationem, obsecrans 0460B Deum, ut hanc eis remitteret impietatem. Quidam ex ipsis a longe subsecutus, curiosius observabat, volens scire quid ageret; et videns eum orationi diutius insistentem, celeri cursu revertitur ad socios, percutiens pectus suum et dicens: «Vae nobis miseris et damnatis! En moriemur omnes, qui hunc tam sanctum hominem, et tam sancti monasterii fratrem (siquidem ipso revelante cognoverant quod esset de Clara-Valle), nostro malo tam male tractavimus. Hinc enim ex quo recessit a nobis, non cessat orare cum gemitu et lacrymis: nec dubium est quin ipse Dominum roget etiam pro suis inimicis.» Quod audientes compuncti sunt animo, et venientes inveniunt illum adhuc in oratione flexis genibus intentum. Cui mox universa 0460C restituunt, et venia suppliciter postulata, in pace dimittunt. Quo viso, gavisus est frater ille gaudio magno, Salvatori Christo immensas gratias referens de compunctione praedonum, magis quam de receptione spoliorum.
9. Hic ergo vir bonus cum in sancto proposito perseverasset, tandem vocante se Deo collectus est ad populum suum, recepturus amodo cum eis praemia meritorum. De cujus glorificatione visio talis apparuit, eadem qua defunctus est die. Erat in quodam monasterio longius a Clara-Valle remoto, monachus quidam religiosus et magnae opinionis vir, quem pro sua sanctitate omnes sinceriter diligebant, omnes singulariter honorabant. Hic igitur eodem 0460D die, quo praedictus frater mortuus est, etiam ipse moriens ad extrema devenit. Cumque jam morti proximus videretur, raptus est ab humanis, ita ut omni membrorum officio destitutus, a mane usque ad nonam in ecstasi positus, tandem ad seipsum revertitur, et virtute recepta, lingua tantum in verba laxatur. Stupentes vero qui aderant, causam ab eo repentinae discessionis, ac reversionis efflagitant. Quibus ipse respondit: «Hodie cum a sensibus corporis in spiritu sublevatus abstraherer, inveni me subito introductum velut in paradiso voluptatis, in loco glorioso atque praeclaro nimis; cujus aptitudinem, pulchritudinem, atque amoenitatem humani sensus angustia aestimare non sufficit. Ibi pretiosa vasorum congeries atque ornamentorum; ibi infinita 0461A praeparatio deliciarum, quomodo fieri solet in adventu cujuspiam potentissimi regis aut imperatoris. Erant igitur sancti innumerabiles immensa gloria coruscantes, quorum alii jam advenerant, alii adhuc de cunctis partibus veniebant, quasi ad grande spectaculum certatim properantes, et velut ad diem solemnem undique confluentes. Audiebatur etiam ibi suavitas harmoniae coelestis, et resonabat undique gratiarum actio et vox laudis. Ego vero cum nimis obstupuissem, sciscitatus sum ab angelo ductore meo super his quae videbam. Ipse autem respondit: Haec est celebritas nova, novi cujusdam sancti hodie de domo Clarae-Vallensi assumpti, et in gaudia ista modo solemniter introducendi. Hoc itaque ista modo solemniter introducendi. Hoc itaque dicto jussit me citius egredi, atque ad humana 0461B reverti. Quod cum ego nimium deterrerer, obsecrabam medullitus, ut ab illa felicitate ad miserias corporis amplius non remitterer. Ille vero respondit: Modis omnibus oportet te ad fratres tuos regredi, donec annunties quae vidisti. Quo facto protinus reverteris, et aeternae istius laetitiae participium 1229 obtinebis. Hujus rei gratia missus sum ad vos, indicare ista quae vidi, ut et ipsi benefacientes proficiatis, et perseveretis in bono, scientes utique quia non deerit merces operi vestro.» Et cum ista dixisset, valefecit, atque obdormivit in Domino. Planxit autem eum omnis congregatio monasterii, utpote sanctissimum et magnae utilitatis virum; de cujus exemplo omnes erant informati, et de cujus consilio pendebant universi. Illi ergo sollicite tempus 0461C horamque notantes, cum requisissent in Clara-Valle, cognoverunt fratrem supra memoratum eadem die, qua visio demonstrata est, fuisse defunctum. Cujus nimirum inventa est talis ac tanta conversatio, ut fidem facile faceret tali et tanto miraculo.
10. Beatus vero Bernardus cum quidam de fratribus suis hanc visionem coram eo cum grandi admiratione referrent, ita respondit: «Et vos, fratres, ista miramini? Ego vero magis admiror in vobis incredulitatem et duritiam cordis, qui adhuc minime creditis, aut minime forte advertitis vocem illam, qua de coelo clamatur: Beati mortui qui in Domino moriuntur: amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur 0461D illos (Apoc. XIV, 13). Mihi siquidem luce clarius, et vita qua vivo certius constat, omnes qui in cordis hujus puritate obedientes et humiles perseveraverint, mox ut carnem exuerint, ab omni miseria protinus exuendos, et immortalitatis gloria vestiendos.»
IV. De Simone abbate Caziacensi.
11. Vir venerabilis Simon, quondam abbas Caziaci, quod est non ignobile monasterium nigri Ordinis monachorum, magno cordis affectu beatum Bernardum diligebat; adeo ut de consilio et voluntate ejus totus pendere videretur. Huic autem desiderium magnum inerat curam pastoralem deserere, et fieri monachus in Clara-Valle. Verumtamen beatus Bernardus sciens viri virtutem, et gratiam qua commisso 0462A coenobio valde idoneus et necessarius erat; quandiu vixit in carne, nunquam ei voluit super hujusmodi petitione praebere consensum. Quadam igitur die dixit ad eum idem abbas: «Domine pater, ego jam senex et pene decrepitus, fatiscentibus in corpore membris, et urgentibus undique morbis jam jamque resolvi me sentio. Quod si extra Claram-Vallem defecero, erit mihi dolor inconsolabilis, et irreparabile damnum. Unde necesse est ut vel nunc abire me jubeas, vel satisfacere votis meis; quia mors accelerans moram amplius facere non permittit.» Cui Vir Dei respondit: «Mane in loco tuo, et noli timere. Ego securum te facio quod morieris in Clara-Valle.» Credidit homo sermonibus Sancti, et mansit interim in sua praelatione securior 0462B pluribus annis. Post transitum vero Famuli Dei, cum jam desiderii sui stimulos nullo reprimente tolerare nequiret, dimisso regimine Claram-Vallem se contulit; ubi etiam magno Dei dono, magnoque miraculo septennium supervivens, mirabile prorsus in tali aetate vel infirmitate, fervoris ac devotionis exemplum nobis omnibus in fine reliquit
V. De Gunnario, ex Sardiniae tetrarcha monacho in Clara-Valle.
12. Simili modo Gunnarius vir illustris, quondam judex et dominus Sardiniae tetrarchalis, cum venisset aliquando orationis gratia ad sanctum Martinum Turonensem, in revertendo transitum habuit per Claram-Vallem: ubi a sancto Bernardo devote susceptus, 0462C et de salute animae copiose praemonitus, converti ab eo minime potuit, quamvis beatissimus Pater, ipso ibi praesente, et multum gratulante, caecum quemdam illuminasset. Cumque recessisset, dixit ei Sanctus: «Ego rogavi Dominum instanter pro tua conversione, sed ad praesens exaudiri non merui: et nunc abire te patior, quia retinere non licet invitum. Verumtamen scias te huc iterum de Sardinia reversurum.» Abiit ergo vir in terram suam, de ignito Viri Dei colloquio scintillam aemulandae paupertatis et religionis secum reportans: quae in ejus pectore 1230 per cogitationem interim coalescens atque exaestuans, opportuno tempore postmodum in flammam operis erupit. Cumque reversus fuisset in Sardiniam, stimulabant ejus animum 0462D incessanter verba illa prophetica, quae de ore sancti Viri prolata, quasi coeleste oraculum retinebat; et eum quiescere non sinebant, juxta quod Salomon ait: Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII, 11). Post modicum vero tempus audito transitu sancti Viri, consternatus est animo vehementer; arguens semetipsum et poenitens, quod ad illius praedicationem conversus non fuisset. Sed quod ipso vivente non egit, post ejus obitum implere festinavit. Mox ergo dispositis omnibus quae necessaria videbantur, primogenitum suum Barasonem in regno suo principari constituit, caeteris tribus liberis patrimonio suo communiter distributo. Quorum etiam prior natu, vocabulo Petrus, illico post discessum patris, regnum Caralita 0463A num conjugio sortitum potenter obtinuit, hodieque nobiliter regit. Ipse vero Gunnarius, dum adhuc quadragenarius esset, aetate corporis et animi vigore praepollens, relicta Sardinia, omnique gloria mundi deposita, pauper et humilis ingressus est Claram-Vallem: ubi jam annum quinquies quinum peragens, in disciplina suscepti Ordinis assidue militat, et exspectat donec veniat immutatio ejus. Qui cum tanta pro Christi amore reliquerit, nihil omnino se reputat amisisse; quin potius gratulatur, et magni lucri existimat pro coelesti terrenum abjecisse.
VI. De reditu sancti Bernardi ex Urbe ad suos.
13. Isdem quoque venerabilis Abbas cum aliquando per annos tres moratus fuisset in urbe Roma, atque in partibus Italicis pro sedando schismate Petri 0463B Leonis, in quo videlicet opere eumdem famulum suum Christus magnifice honestavit; tandem reversus Claram-Vallem, statim post factam orationem capitulum fratrum introivit: et quia fatigatus ex itinere, diu loqui non poterat; brevem quidem sermonem, sed plenum consolatione protulit eis, dicens: «Benedictus Deus, qui vos mihi reddidit, et me vobis,» etc. Haec autem signavit nobis domnus Girardus quondam abbas Longi-Pontis, qui unus ex antiquis senioribus Clarae-Vallensibus, dicta ejus, et facta studiose rimari satagebat.
14. Ipso quoque referente audivimus, quod ille Dei Sanctus dum in quodam monachorum capitulo verbum Domini praedicaret, duo ex fratribus illis qui aderant, viderunt eum cum subsellio, in quo residebat, 0463C in aere suspensum, et quasi mensura unius pedis a terra sublevatum. Hic ergo venerabilis Pater, cum esset aliquando in itinere, haud longe a castro Pruvinensi, revelatum est ei divinitus, quemdam de filiis suis Clarae-Vallensibus tunc migrasse. Statimque de vehiculo descendens, fecit obsequium pro defuncto, commendans animam ejus Deo. Cumque vespere divertisset ad oppidum, quod Cantamerula nominatur, domina ipsius loci, quae illum in hospitio suo devote susceperat, obtulit ei filiam suam quartano incommodo jamdiu laborantem, ut ei benedicendo manum imponeret, et bene haberet. Ipse vero benedicens eam atque consignans ait: «Adhuc unam accessionem passura es, filia, et liberaberis.» 0463D Atque ita contigit ei. Alia autem vice cum idem vir beatissimus de Laviniaco fort. Latiniaco>, nobili villa in episcopatu Meldis posita, egrederetur, oblata est ei grandiuscula puella quaedam surda et muta. Quam cum imposuissent super collum jumenti sui, respiciens in coelum breviter oravit. Cumque saliva sua linisset labia ejus atque auriculas, benedixit illam, praecipiens ut vocaret sanctam Mariam. Mox ergo puella, quae nunquam fuerat locuta, aperiens os suum clamavit, et dixit: «Sancta Maria.» Rogerius ergo quidam, vir religiosus et monachus Clarae-Vallensis, cum adhuc esset in saeculo, videns miraculum 0464A istud factum in oculis suis, compunctus est valde; et haec erat, ut nobis asseruit, maxima causa, pro qua seipsum reddidit in Claram-Vallem.
1231 VII. De Fastrado abbate Clarae-Vallensi tertio.
15. Venerabilis ac piae memoriae Fastradus, quondam Cistercii abbas, vir eximiae sanctitatis; nobilis quidem genere, sed morum elegantia nobilior fuit. Qui liberalibus studiis non mediocriter initiatus, sacris tamen Litteris ardentiori desiderio semper inhaesit; ita ut postmodum cum sapientia et aetate proficeret, eas prae oculis et manibus incessanter haberet, et ne ad mensam quidem sine lectione divina discumbere vellet. Quod non modo faciebat in propria domo, verum etiam in scholis 0464B peregrinando. Hic dum esset abbas Camberonensis, decedente piae memoriae domno Roberto, qui beato Bernardo successerat, electus est ad regimen Clarae-Vallis. Ad quam tamen electionem venire dissimulavit, quamvis ex nomine vocaretur; timens utique ne hoc illi accideret, quod semper accidere verebatur. Verumtamen antequam Legati Clarae-Vallenses ad eum requirendum pervenire potuissent garrula fama praevolante cognovit, quia in ejus personam omnes unanimiter convenissent. Hoc itaque rumore turbatus et anxius, fugam arripuit; veniensque ad domum Vallis-Sancti-Petri, quod est monasterium Ordinis Carthusiensis, per dies aliquot ibidem latitavit: ubi cum die noctuque in oratione persisteret, factus est in mentis excessu; et ecce 0464C apparuit in magna gloria Virgo puerpera, domina Angelorum, portans in manibus Regem gloriae, parvulum suum Jesum. Quam cum ille vidisset, procidit ad pedes ejus, obsecrans ut sui misereretur. Cui Beata respondit: «Quid turbaris, o homo?» Et imponens ei in ulnas suas, velut alteri Simeoni, nobilem illam sarcinam quam gestabat, ait: «Accipe Filium meum, et serva mihi illum.» Quo facto, sublata est visio ab oculis ejus: et rediens ad seipsum, intellexit quoniam a Domino egressus est sermo, et quia vere filii Dei, et membra Christi essent qui ejus providentiae committebantur. Hac igitur tam laeta visione praemonitus, jam non est ausus ultra recalcitrare, ne videretur ordinationi Dei 0464D velle resistere.
16. Suscepto autem praefato regimine, quam sollicitum, quam discretum, quamque benignissimum pastorem exhibuerit se, non est meae simplicitatis exponere. Nam quemadmodum alios praecellebat officio dignitatis, ita etiam praecedebat religionis exemplo, et merito sanctitatis. Castus, pius, et humilis, mansuetus atque modestus super omnes quos in diebus ejus vidisse me memini. Parcimoniam vero, ait ille Severus de beato Martino, non est necesse in eo laudare, cum adhuc in saeculo positus ita frugaliter vixerit, ut non jam scholasticus, sed monachus 0465A putaretur. Nam sicut ipse quibusdam intimis suis secrete innotuit, biennio ante conversionem suam, licet aetate nondum adultus, ita abstinentiae operam dedit, ut nunquam voluerit saltem pane et aqua saturari. Carnium autem edulium, quamvis in ipso tempore ad mortem pene aegrotasset, nunquam sumere acquievit. Jam vero monachus factus, quam sobrie vivendo, imo quam rigide abstinendo corpus in servitutem redegerit, supersedeo dicere; quia, ut verum fatear, vehementior fuit in hac parte. Satis etenim illum super hujusmodi novi atque notavi; quippe qui pluribus annis eidem in sua mensa ministravi. Nam cum in seipso vitia carnis sine miseratione persequeretur, ipsi quoque miserae carni, cui naturaliteinsitus erat, minus quam oporteat, compati videbatur.
0465B 17. Caeterum in exteriori habitu et cultu pro officii dignitate, quam humilis et quam temperans exstitit, hoc uno quod dicturus sum, facile advertere erit. Quadam siquidem die cum vestiarius monachus in lectulo ejus cucullam nescio, an tunicam, qua ipsum indui vellet, solito meliusculam apposuisset, increpavit eum, audiente me, pater, et dixit: «Quid est, dilecte mi frater, quod facere cupis, ut a communione fratrum nostrorum me separes, et notabili habitu decolores? Ecce qui mollibus 1232 vestiuntur in domibus regum sunt. An quia abbatis nomine censeor, propterea monachus esse non debeo? Nunquid idcirco constitutus sum minister et 0465C servus aliorum, ut lautioribus epulis debeam saginari, et cultioribus ornari? Si ergo me diligis, si pacem meam quaeris, si praeceptis meis obedire non despicis, precor atque praecipio ne id amplius facere velis. Nam cum ego sim apud Deum indignus, et omnium minimus, magnum est mihi si communi omnium victu atque vestitu fuero honoratus. Ex quo enim assumptus sum ad regimen animarum, hoc unum est quod prae caeteris timui semper, et timeo; ne occasione hujus administrationis, pauperem vitam, quam professus sum, deseram, et monachi praemium perdam.» Hic itaque dilectus a Deo et hominibus, et charismatum donis principaliter adornatus, non solum verbo et exemplo proficiebat, verum etiam gratissima corporis habitudine, mira 0465D devotione intuentes afficiebat. Tanta siquidem Spiritus paracleti gratia in ipsius vultu angelico radiabat, ut vix posset fidelium aliquis desiderabili ejus aspectu satiari: praesertim qui puritatem animi ejus, et singularem mansuetudinem cogitabant, quam in exteriori homine, velut in proprio sigillo, divina manu impressam cernebant. Qui videlicet vir venerandus, cum jam factus esset Cisterciensis coenobii ac totius Ordinis Pater universalis, magnum in 0466A eo, ut credimus, fructum fecisset, nisi peccatis nostris exigentibus tam cito subtractus fuisset. Sed quia ejus sanctissima vita diutius frui digni non fuimus praecisa est velut a texente, dum adhuc ordiretur. Verumtamen ipse consummatus in brevi, explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima ejus, et angelico consortio digna
18. De cujus felici transitu mox futuro, beatae memoriae Petro Tolosano, de quo superius multa retulimus, facta est hujusmodi revelatio. Videbat in visu noctis: et ecce in nubibus coeli Filius Dei, sanctorum frequentia comitante, de coelo adveniens, et in ipso aere consistens, in throno gloriae residebat, et splendor ex eo procedens mundum illuminabat. Porro ad dexteram majestatis illius monumentum 0466B quoddam gloriosissimum in aere suspensum apparebat, quod miro opere fabricatum intuentium oculos admodum delectabat. At vero ante fores basilicae Clarae-Vallis multitudo promiscui sexus innumerabilis assistebant, qui sursum erectis vultibus regem gloriae Dominum nostrum Jesum Christum, ipsumque mausoleum intente respiciebant. Praefatus autem monachus Petrus accedens ad eamdem turmam, de sepulcro illo quod coram Domino apparebat, coepit interrogare quid esset, aut quid signaret. Tunc unus ex eis respondit ei taliter, dicens: «Sepulcrum istud, de quo sciscitaris, constat esse sanctissimi cujusdam viri de terra proxime assumendi: de cujus recessione magna in partibus 0466C istis longe lateque desolatio erit; cujus etiam mors futura est in conspectu Domini pretiosa, et in conspectu hominum praeclara.» Evolutis postea viginti circiter diebus, cum dictus sanctus abbas Parisius pro negotiis monasterii ac totius Ordinis sui, domino papae Alexandro assisteret, correptus aegritudine lecto decubuit, et infra diem quintum sancto fine quievit. Tandem apud Cistercium corpus ejus cum ingenti honore reductum magna devotione conditum est. Ferunt in regione Angliae quemdam religiosum, magnaeque virtutis virum existere, qui in ipsa die qua beatus Bernardus abbas in Clara-Valle de mundo migravit, cum esset in Anglia, vidit in spiritu maximum quemdam angelum de coelo transmissum, maximam nihilominus animam quamdam 0466D de terra assumentem, et eam cum ingenti gaudio secum ad astra deducentem. Postmodum autem cum ipse beatus Fastradus abbas exiret a corpore, eadem die vidit ille qui supra, supradictum angelum ad terram venientem, assumptamque ex ea quamdam animam ad coeli fastigia sublevantem: quae quamvis maxima videretur, prioris tamen animae magnitudini non aequiparabatur.