«Liber VII» — Auctor incertus

0415 LIBER SEPTIMUS Excerptus ex libro cui titulus: Exordium magnum Cisterciense, distinct. 1, 2, 4, 6. 1196 CAPUT PRIMUM De apparitione monachi defuncti et revelatione salvandorum e Clara-Valle, Bernardo facta.0415A

1. Postquam, divina largiente gratia, vinea Domini sabaoth, Cisterciensis videlicet ecclesia, propagines 0415B suas emittere coepit, fundatis jam domibus de Firmitate, et de Pontiniaco, tertio loco in nomine sanctae et individuae Trinitatis, ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinto decimo fundata est domus Clarae-Vallis, cui etiam beatae memoriae dominus Stephanus Cisterciensis abbas beatissimum patrem nostrum Bernardum primum ordinavit abbatem: de cujus admirabili conversatione, singulari sanctitate, speciali signorum atque virtutum praerogativa, liber licet Vitae plenius edisserat, tamen aliqua, quae illic praetermissa sunt, ad memoriam tanti Viri simul et ad aedificationem legentium scribere congruum puto, ne in hoc libello, qui de viris virtutum cuditur, splendidissimam columnam, 0415C cui universitas Ordinis nostri innititur, sub silentio transisse videamur.

2. Accidit aliquando in Clara-Valle, dum Missa in conventu celebraretur, eodem venerabili Patre praesente, ut, lecto Evangelio, sacerdotis manibus lavandis aqua per negligentiam deesset; quae cum aliquantulum diutius exspectaretur, conventus interim versis vultibus ad Orientem stabat. Cumque Pater sanctus in stallo suo inter gradum presbyterii staret, monachus quidam ante paucos dies defunctus ei visibiliter apparuit; et stans contra eum, caput quasi redarguendo movere coepit: quem Famulus Dei videns, agnovit, et quare caput contra se agitaret, quaesivit. Cui ille: «O si sciretis quantos et quales socios haberetis in coelis! profecto 0415D caveretis vobis ab omni negligentia.» Quod verbum Sanctus gratanter audiens respondit: «Verene putas quod omnes qui in hoc monasterio sunt fratres, salvabuntur?» «Etiam, inquit, salvabuntur. Et non solum ipsi, sed et omnes qui in Ordine nostro obedienter et humiliter fuerint conversati, salvabuntur.» Recordatus vero pius Pater cujusdam fratris, quem pro negligentia et duritia cordis sui frequentius corripi oportebat, et ob hoc super eo multum contristabatur, subintulit dicens: 0416A «Nunquid de salute fratris illius certi aliquid nosti?» Respondit: «Nec ipsi deerit misericordia Dei.» Quo audito Vir Domini vehementer gavisus est, et tanto alacrius cum fratribus suis propter verba labiorum Domini custodiebat vias duras, quanto certius 0416B spem mercedis aeternae sinu suo repositam tenebat.

CAPUT II. De quodam fratre defuncto, orationibus et Missarum oblationibus e purgatorii poenis liberato.

3. Defunctus est quadam vice Conversus quidam in Clara-Valle. Cumque concurrentibus fratribus commendationis officium ex more fieret, monachus quidam senior, magnae religionis vir, audivit turbas daemonum per catervas suas incedentium, cum magni strepitus vociferatione 1197 clamare, et dicere: «Eia bene, eia modo bene! solummodo de hac mala valle unam animam in nostrae sortis partem acquisivimus.» Cum vero idem senior, qui haec 0416C audierat, per noctis quietem sopori membra dedisset, frater defunctus ei in visu apparuit tristi et lugubri vultu, dicens ad eum: «Quia audisti heri daemones de meis suppliciis exsultantes, veni et vide, quam terribili tormento Dei omnipotentis justo judicio traditus sum.» Et duxit eum ad puteum quemdam magnae latitudinis et horrendae profunditatis, et dixit ei: «Ecce in hunc puteum frequenter a daemonibus mittor, quorum tanta est crudelitas, ut si optio daretur, mallem centies ab hominibus, quam semel a daemonibus hic immergi.»

4. Mane autem facto, dum quae audierat et viderat praefatus senior beato patri Bernardo retulisset, licet ipse quoque per spiritum ea cognovisset, ingemuit, et ait: «Scio quia nisi gravis causa existeret, 0416D nunquam daemones talem ausum praesumpsissent.» Itaque capitulum fratrum ingressus, coram omnibus calamitatem fratris defuncti exponit: dehinc salubri exhortatione singulorum conscientias conveniens, monebat ut cautius in via sanctae religionis ambularent; multam esse malitiam daemonum erga omnes Christianos, tamen praecipue contra monasticae religionis professores, affirmans. Post haec fratris animae in suppliciis constitutae subvenire eos attentius monens, psalmis et orationibus 0417A Missarum quoque celebrationibus iram Domini placare hortatur, si forte pius Pater pulsatus precibus eorum per salutaris hostiae immolationem, tyrannicam daemonum superbiam debellare, et ab eorum nequitia fratris animam dignaretur liberare. Quod cum fratres devotissime facerent, paucis evolutis diebus idem frater defunctus supradicto seniori iterato apparuit, hilaritate vultus statum suum melioratum esse significans. Quaerente vero sene, quomodo se haberet, respondit: «Deo gratias, bene.» Rursus requisitus, quomodo liberatus esset, ait: «Veni et vide.» Et continuo introduxit eum in oratorium ejusdem loci, ubi ad singula altaria sacerdotes stabant, hostiae immolationem summa devotione celebrantes. «Ecce, inquit, haec sunt arma 0417B gratiae Dei, quibus ereptus sum: haecce est virtus misericordiae Dei, quae invincibilis permanet. haec est Hostia illa singularis, quae totius peccata mundi tollit. Et vere dico tibi, quod his armis gratiae Dei, huic virtuti misericordiae Dei, huic hostiae salutari, non est quidquam quod resistere valeat, nisi cor impoenitens.» Evigilans autem senex, de liberatione animae fratris oppido gavisus est: modum quoque visionis ejusdem caeteris fratribus exponens, tanto eos devotiores ad immolationem hostiae salutaris reddidit, quanto certius ejus efficaciam in fratris ereptione meruerant experiri.

CAPUT III. De visione beato Bernardo oblata, quae diversa in choro psallentium merita ipsi repraesentabat.0417C

5. Intererat aliquando nocturnis vigiliis Pater sanctus, ea puritate et devotione qua solebat, Deo tantum nota et sibi. Cumque morosa psalmodiae modulatio vigilias protelaret, aperuit Dominus oculos ejus: et ecce respiciens vidit singulos Angelos juxta singulos monachos stantes, et quod quisque eorum psallebat, in schedulis more notariorum, tam diligenter excipientes, ut nec minimam syllabam, quantumcunque negligenter prolatam, omitterent. Scribebant vero diverso modo. Nam quidam eorum scribebant auro, alii argento, nonnulli atramento, aliqui etiam aqua, quidam vero penitus nihil scribebant. Spiritus autem qui haec revelabat intelligentiam quoque diversitatis scripturae cordi ejus inspirabat. Qui enim auro 0417D scribebant, ferventissimum in Dei servitio studium, et absolutam cordis intentionem, in his quae psallebantur, significabant. Qui autem argento, minorem quidem fervorem, puram tamen psallentium devotionem declarabant. Qui vero atramento, continuum quorumdam bonae voluntatis usum in psalmodia, licet non cum multa devotione, notabant. Sed qui aqua scribebant, exprimebant eos qui somnolentia seu pigritia 1198 pressi, vel variis cogitationibus a se abducti, videntur quidem aliquid sonare, sed cor eorum longius abstractum, non concordat voci. Et, o mira Dei clementia! sicut enim nullum malum impunitum, ita nullum bonum, quantumcunque modicum, quantumcunque negligenter factum, erit irremuneratum. Caeterum illi qui nil scribebant, lamentabilem 0418A quorumdam duritiam cordis redarguebant, qui obliti professionis suae, timoris Dei immemores, aut lethali somno prona se voluntate immergunt, aut certe vigilantes clauso ore, vanis et noxiis cogitationibus, non ex infirmitate, sed ex voluntaria intentione occupantur, et in conspectu Domini contra legis praeceptum apparere vacui non pertimescunt. Pater itaque sanctus qui haec videbat, recordatus sententiae illius, quoniam omnes administratorii spiritus sunt, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14), sicut proficientium congratulabatur fervori, sic paterno pietatis affectu deficientium miserabatur tepiditati.

CAPUT IV De divinis hymnis pie et devote canendis, et quam id gratum angelis.0418B

6. Celebrabantur aliquando solemnes vigiliae, et Vir Domini cum caeteris fratribus aderat. Cumque hymnus, «Te Deum laudamus,» cantaretur, vidit sanctos Angelos multa claritate fulgentes, mira etiam vultus alacritate devotos, qui utrumque chorum percurrentes, modo hunc, modo illum excitabant; cantantibus aderant, et quasi congratulantes astabant, et ut divinus ille hymnus cum devotione percantaretur, modis omnibus elaborare satagebant. Intellexit ergo Vir sanctus, hymnum illum vere esse familiarem ipsis, quos tanta instantia videbat operam dare, quatenus a fratribus ad honorem Dei cum fervore devotionis cantaretur. Cuidam etiam fratri 0418C spirituali videre concessum est, dum idem hymnus inciperetur, quod ab ore incipientis flamma magni splendoris erumpebat, et sursum conscendebat.

CAPUT V. De pusillanimitate fratrum, notabili verbo ad fiduciamdivinae misericordiae per beatum Bernardum erecta.

7. Loquente aliquando verbum Dei fratribus beato Bernardo, cum vehementer vitia corriperet, terroremque tremendi judicii Dei mentibus incuteret, sensit in spiritu quosdam de sedentibus graviter in conscientiis suis turbari, et fere in barathrum desperationis prolabi. Tunc vero spiritu fraternae charitatis 0418D totus flammescens, mirantibus omnibus qui aderant, in haec verba prorupit: «Quid est quod in conscientiis vestris turbamini, fratres mei? Utquid enormitatem, et innumerositatem criminum vestrorum sic intuemini, ut inexhausta viscera miserationum Domini obliviscamini? In veritate dico vobis, quod si filius ille perditionis Judas, qui vendidit et tradidit Dominum, in hac Christi schola sederet, et huic Ordini incorporatus esset, per poenitentiam veniam consequeretur.» Audito itaque tam magnifico consolationis verbo, non solum illi qui prae pusillanimitate spiritus jam fere desperabant, sed et omnes qui aderant, in spem divinae gratiae respirantes Dominum glorificabant.

CAPUT VI. De monacho quodam veritatem sacramenti Corporis et Sanguinis Christi negante, sed cura Bernardi mirabiliter ad fidem perducto.0419A

8. Quidam monachus hujus sancti Patris, per fallacias daemonum, et per proprii sensus simplicitatem, in tantam cordis inopiam devenerat, ut diceret panem et vinum aqua mistum, quae proponuntur in altari, nequaquam transubstantiari posse in verum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi. Quapropter vivifica Sacramenta, tanquam nihil profutura sibi, sumere despiciebat. Notatus denique a fratribus, quod Sacramentis 1199 altaris non participaret, convenitur secreto a senioribus suis. Requisitus causam non negat: dicit Sacramentis se 0419B nequaquam fidem adhibere. Quibus docentibus et monentibus, dum non acquiesceret, nec sanctarum Scripturarum testimoniis in medium prolatis crederet, ad venerabilem Abbatem res delata est. Cumque vocatus venisset, et Abbas sanctus secundum datam sibi sapientiam infidelitatem illius confutaret, ille respondit: «Ego nullis assertionibus ad hoc potero induci, ut panem et vinum, quae in altari proponuntur, credam verum esse corpus et sanguinem Christi; et propterea scio me in infernum descensurum .»

9. Quod audiens Vir Dei, sicuti semper rebus in arcto positis mirabilem solebat auctoritatem ostendere, dixit: «Quid? monachus meus in infernum descendet? Absit! Si tu fidem non habes, per virtutem 0419C obedientiae praecipio tibi, vade, communica fide mea.» O pium Patrem! o vere sapientem medicum animarum, per unctionem gratiae docentem se de omnibus, qualiter infirmantium tentationibus mederi deberet! Non dixit, «Fuge, haeretice; vade, damnate; recede, perdite:» sed confidenter dixit, «Vade, communica fide mea:» credens indubitanter, parvulum filium suum, quem sacri desiderii vulva parturiebat, donec Christus in eo formaretur, sicut nequaquam a visceribus charitatis suae, sic nec a fundamento fidei suae alienum existere. Constrictus itaque virtute obedientiae monachus, penitus sine fide, ut sibi videbatur, ad altare accessit: communicavit, sanctique Patris merito confestim 0419D illuminatus, fidem Sacramentorum recepit; quam etiam intemeratam usque ad diem mortis suae conservavit.

CAPUT VII. De crucifixo Bernardum amplexante.

10. Dominus Menardus abbas de Moris, quod est monasterium vicinum Clarae-Valli, vir religiosus, mirabilem quamdam rem, quasi de alio, retulit familiaribus suis, quam tamen sibimet evenisse putamus; ita dicens: «Notus est mihi monachus, qui beatum Bernardum abbatem aliquando reperit in 0420A ecclesia solum orantem. Qui cum prostratus esset ante altare, apparebat ei quaedam crux cum suo crucifixo super pavimentum, posita coram illo, quam idem vir beatissimus devotissime adorabat, ac deosculabatur. Porro ipsa majestas, separatis brachiis a cornibus crucis, videbatur eumdem Dei famulum amplecti, atque astringere sibi: quod cum monachus ille aliquandiu cerneret, prae nimia admiratione stupidus haerebat, et quasi extra se erat. Tandem vero metuens ne Patrem suum sanctum offenderet, si eum, veluti secretorum suorum exploratorem, ita sibi de proximo imminere conspiceret, silenter abscessit, intelligens nimirum ac sciens de illo homine sancto, quod vere supra hominem esset tota ipsius oratio, atque conversatio.»

CAPUT VIII. De beneficio seu gratia quadam epileptico divinitus impetrata.0420B

11. Exiit aliquando Pater sanctus ad visitandum fratres suos metentes in agro. Sed quoniam infirmus erat, et pedes ire non poterat, perrexit asello. Porro monachus quidam cum eo tunc ambulans, atque asinum minans, cum ab olim pateretur caducum morbum, subito coram eo in ipso itinere corruit, et coepit ab eadem epilepsia graviter torqueri: quo viso Vir sanctus condoluit ei; unde et deprecatus est Dominum pro eo, ut passio illa non apprehenderet amplius improvisum. Igitur ex eodem tempore usque in diem mortis suae, per viginti et eo amplius annos, quibus postea supervixit, datum est ei quod 0420C antea non habebat, quodque caeteris epilepticis vix contingit. Quoties enim ex eodem morbo cadere debebat, passionem ipsam per aliquantum temporis spatium 1200 praesentiebat, ita ut opportune posset lecto decumbere, et repentini casus elisionem jugiter praecavere. Et quidem Pater sanctus, qui hoc ei munus a Domino impetravit credimus quia perfectam ei sanitatem obtinere potuisset, si hoc saluti animae expedire cognovisset. Sed quia homo ille gravis moribus ad portandum, et duri admodum cordis erat, cui salvando et virga correctionis et baculus consolationis semper necessaria videbantur, concessum est ei misericorditer, ut subitanei casus periculum praesciendo jugiter declinaret, et salutiferi 0420D morbi stimulo non careret.

CAPUT IX. De quodam moribundo, ex mandato beati Bernardi mortem differente.

12. Quidam de fratribus Clarae-Vallis, cum esset positus in extremis, ingressus est ad eum visitandum beatus Bernardus post Completorium; et videns hominem morti proximum, jamjamque migraturum, dixit ad eum. «Nosti, charissime frater, quod conventus noster modo fatigatus est labore; et jam post modicum habet ad vigilias surgere: quod 0421A si te interim obdormiente oporteat illum suam interrumpere dormitionem, nimis vexabitur, et praegrandes vigilias minus solemniter exsequetur. Ut ergo bene tibi sit, et aeternaliter vivas in terra viventium, ad quam ingrederis possidendam, in nomine Domini nostri Jesu Christi praecipio tibi, quatenus usque ad horam divini officii exspectes nos.» Cui aeger respondit: «Faciam, domine, libenter, ut imperasti, si tamen voto meo tuis precibus suffrageris.» Abiit itaque abbas sanctus cum silentio in dormitorium: et ille qui extremum fere anhelitum trahebat, non obiit ante terminum constitutum. Mox itaque ut signum ad vigilias pulsari coepit, pulsata est etiam tabula, et ille decessit. Quod non modo de isto fratre, sed etiam de pluribus aliis pluries accidit, ut ad 0421B nutum et voluntatem beatissimi Patris eorum finis protelaretur.

CAPUT X. De fratre magis rei familiaris, quam fraternae charitatis studioso, et in poenam extra Claram-Vallem mortuo.

13. Cum audisset aliquando Vir Domini, quemdam de filiis suis spiritualibus, virum bonum et religiosum, missum ab eo in Normanniam, desperata ibidem aegritudine laborantem, decrevit mittere et reducere eum ad se, ut devotus frater in nidulo suo moreretur, et desiderata sibi sepultura non privaretur. Verumtamen unus de fratribus ejus carnalibus, nomine Guido, nitebatur huic obviare consilio; quia 0421C cum esset unus ex provisoribus Clarae-Vallis, intendebat, ut credo, parcere sumptui et labori. Qui cum pertinaciter hujusmodi persuasioni insisteret, dixit ad eum beatus Bernardus: «Nunquid major cura est tibi de pecunia vel jumentis, quam de fratribus tuis? Quia ergo non vis ut fratres nostri nobiscum requiescant in valle ista, nec tu ipse requiesces in ea.» Et factum est ita: nam idem Guido, quamquam alias vir bonus et religiosus esset, tamen ut sermo Sancti impleretur, non est consummatus in Clara-Valle; sed apud Pontiniacum praeventus aegritudine lecto decubuit, ibique disponente Deo terminum vitae, et locum sepulturae accepit.

CAPUT XI. De sancto Bernardo, spiritu suis in Clara-Valle fratribus praesente, etiam dum foris ageret.0421D

14. Venerabilis pater Bernardus cum aliquando per annos tres moratus fuisset in urbe Roma atque in partibus Italiae, pro sedando schismate Petri Leonis, in quo videlicet tempore eumdem famulum suum Christus Dominus magnifice honestavit, tandem reversus Claram-Vallem, 1201 statim post factam orationem, capitulum fratrum intravit: et quia fatigatus ex itinere, diu loqui non poterat, brevem quidem sermonem, sed consolatione plenum protulit, ita dicens: «Benedictus Deus, qui vos dilectissimos fratres meos mihi reddidit, et me 0422A qualemcumque patrem vestrum vobis. Et ego quidem, filioli, quamvis per hoc triennium visus fuerim longe remotus a vobis, non tamen puteris me semper absentem fuisse. Sciamus enim quod tribus vicibus interim reversus sum ad vos, visitans domum istam, officinasque perambulans, et semper exhilaratus et consolatus abscessi, videns unanimitatem atque instantiam vestram in proposito Ordinis vestri.»

15. Innumera sunt alia quae iste famulus Dei dixit et fecit, in quibus manifeste apparebat eum prophetali gratia praeditum, multoties ibi praesentem esse spiritu, ubi absens corpore videbatur; multaque abscondita et etiam longius posita Domino revelante cognoscere, quae ipsum latere videbantur. 0422B Haec autem significavit nobis dominus Gerardus, quondam abbas Longi-Pontis, qui unus ex antiquis senioribus Clarae-Vallis, dicta et facta sancti Patris rimari studiose satagebat. Ipso quoque referente audivimus, quod iste Dei Sanctus, dum in quodam monachorum capitulo Verbum Dei praedicaret, duo ex fratribus, qui aderant, viderunt eum in subsellio, in quo residebat, in aere suspensum, et quasi mensura unius pedis a terra sublevatum.

CAPUT XII De gratia beato Bernardo divinitus concessa, qua absens suorum necessitates noverat.

16. Iste fidelis et prudens dispensator annonae Dominicae quodam tempore pro causis Ecclesiae solito 0422C diutius foris moratus fuerat. Siquidem pro pace facienda, pro schismate resarciendo, pro haeresibus confutandis, frequenter ex mandato summi Pontificis, licet invitissimus, exire cogebatur. Explicitis itaque causarum nexibus, pro quibus exierat, ad monasterium revertitur, et quam citius opportunitas datur cellam Novitiorum ingreditur; quatenus novelli et teneri filioli, quos lacte nutriebat, quanto diutius sacrae exhortationis ipsius dulcedine caruerant, tanto copiosius ab uberibus consolationis ejus reficerentur. Quaquaversum enim sanctus Pater exibat, verbum Dei seminabat super omnes aquas: et vix unquam absque fenore spiritualis lucri redibat; implens cellam probationis multitudine Novitiorum, 0422D quorum numerus aliquando ad centum extendebatur, ita ut ad horas divini officii, Novitiis chorum replentibus, exceptis paucis senioribus, qui disciplinae providebant, monachi foris stare cogerentur .

17. Cum ergo, sicut praediximus, cellam Novitiorum intrasset, et in lingua sua illa placabili et aedificatoria cunctos hilares, et ad observantiam sacri propositi ferventiores reddidisset, unum ex eis seorsum revocans dixit ad eum: «Fili charissime, unde tibi haec tristitia, quae intimos recessus cordis tui tam perniciose depascitur?» Novitio autem prae verecundia vix aliquid loqui audente, ait ille vere mitis et 0423A humilis corde, qui se pastorem, et non mercenarium omnibus exhibere noverat: «Scio, fili dilectissime, scio quae circa te aguntur; et propterea paterno pietatis tibi compatior affectu. In hac namque tanta mora absentiae meae, cum desideratissima semper mihi fratrum meorum praesentia corporali carere compulsus fuissem, et per Domini gratiam concessum mihi esset, ut quod corporaliter non poteram, spiritualiter supplerem; rediens in spiritu singulas circuirem officinas, qualiter se fratres haberent, diligentius explorans, etiam ad cellam Novitiorum accessi: in qua cum universos in timore Dei exsultantes, et ad poenitentiae labores accinctos invenissem, te solum nimia tristitia deperire considerans, ingemui. Cumque blandiendo tibi te mihi astringere 0423B vellem, tu me aversatus, et faciem a me avertens, amarissime fiebas, ita 1202 ut cuculla nostra lacrymis tuis infunderetur.» Haec dicens Pater sanctus, et spiritualibus monitis aggressus captivum, moerorem fugavit, et in spiritualis laetitiae libertatem, jam pene tristitia absorptum revocavit.

18. Vere mirabilis Deus in sanctis suis: vere ineffabilis Deus, et ineffabilia opera ejus. Quid enim in hoc beatissimo Patre nostro magis admirer, nescio: an quod tantam et tam insolitam gratiam a Domino percipere non semel, sed pluries meruit: seu quod tam excellentem gratiam percipiens, non eam apud se servavit, teste conscientia; sed nec paucis familiaribus suis eam revelavit, quod certe et ipsum sine periculo vix fieri posse videretur. Verum in publico 0423C conventu, sicut supra retulimus, coram universitate fratrum, eam sibi collatam esse manifestavit, et tamen mentem adeo in timore Dei solidatam habuit, ut vanitatis spiritu nequaquam pulsari timeret. Invenitur etiam in Gestis hujus beati Viri, quod adhuc in carne degens, Novitio cuidam in Clara-Valle graviter aegrotanti, cum multitudine monachorum in spiritu apparuit, praedicens ei quod quinta die foret moriturus; et quod ipsa quinta die, sole jam ad occasum vergente, visitans eum jussit confidere, et nihil timere, sed recto protinus cursu pertingere ad Dominum Jesum Christum, et offerre ei humilem suae Clarae-Vallensis familiae salutationem. Ad quam vocem Novitius, qua potuit capitis inclinatione, et motu annuens labiorum, clausis oculis 0423D eadem hora obdormivit in Domino.

CAPUT XIII. De vocatione plurium clericorum Parisiensium ad religionem.

19. Quadam praeterea die cum vir Domini Bernardus, causa exigente Parisios adiisset alias, Parisius adesset> rogatu clericorum ingressus est de more scholas eorum. Quibus ostendens formam verae philosophiae, monebat eos attentius de mundi contemptu, et subeunda pro Christo Domino voluntaria paupertate. Explicito vero sermone, cum nemo ex eis converteretur, tristis egressus est, eo quod praeter votum, et praeter 0424A solitum id ei accidisset: veniensque ad domum cujusdam archidiaconi, qui eum ad hospitium suum traxerat, recessit in oratorium ibidem constitutum. Cumque coepisset orare in spiritu vehementi, validissima compunctione totus in lacrymas resolutus est; ita ut gemitus et singultus, quos cohibere non poterat, foris audiri contingeret. Quo comperto praefatus archidiaconus a sociis ejus requirere coepit, quaenam esset causa tanti moeroris. Respondens autem unus ex eis, vir religiosus, quondam abbas Fusniaci, nomine Rainaldus, qui secretorum Famuli Dei magis conscius erat, et ejus etiam relatu ista cognovimus, dixit ad eum: «Homo iste mirabilis, totus igne charitatis accensus, et totus in Deum absorptus, nihil aliud in mundo desiderat, nisi tantummodo, 0424B ut valeat errantes ad viam veritatis reducere, et eorum animos Christo acquirere: et quia modo verbum vitae seminavit in scholis, et de conversatione clericorum fructum verbi sui non recepit, Deum sibi putat iratum, cujus hodie in sua praedicatione non sensit respectum. Hinc ista procella gemituum; hinc effusio lacrymarum: proinde hinc certissime spero, quod hodiernam sterilitatem crastinae satisfactionis ubertas grandi fenore compensabit.»

20. Mane itaque facto cum scholas repetisset praedicator egregius, ad nutum Domini navem cogitationis duxit in altum, et sacrae Scripturae retia laxavit in capturam. Finito vero sermone, plurimi ex eisdem clericis per manum illius sese Domino reddiderunt. Quos ille protinus de mundi periculo, tanquam 0424C de marinis fluctibus extractos, et vehiculis conductis impositos in salvatorium Clarae-Vallis inferre non distulit. Tandem egressus de civitate cum comitatu suo usque ad villam Sancti-Dionysii venit, ibique pernoctavit. Summo vero mane, cum eum recto itinere profecturum fratres illius aestimarent, 1203 dixit: «Redeundum est nobis omnibus Parisius, quia sunt adhuc ibi aliqui ex nostris, quos etiam oportet nos inde abducere, et jungere huic ovili dominico, ut fiat unus grex, et unus Pastor.» Cum ergo coepissent introire civitatem, vidit clericos tres a longe in occursum ejus venientes, dixitque ad socios suos: «Expedivit nos Dominus; jam in viam nostram proficiscemur. En isti sunt clerici, propter quos venimus.» Illi vero accedentes, cum 0424D eum adesse cognoscerent, gavisi sunt gaudio magno, et dixerunt: «O quam desideratus advenis, beatissime Pater, quia propositum nostrum erat adire te, et vix putabamus abeuntem consequi posse!» Qui respondens, dixit ad illos: «Et ego noveram, dilectissimi; propterea festinabam cum panibus occurrere fugientibus vobis. Gradiamur itaque simul, eroque per gratiam Dei ductor itineris vestri.» Adjunctis ergo caeteris supra nominatis, secuti sunt Hominem sanctum adhaerentes ei, et sub disciplina magisterii ejus spiritualem militiam exercentes cunctis diebus vitae suae.

CAPUT XIV. De mirabili dono prophetiae in sancto Bernardo, et de praedictionibus ejus impletis.0425A

21. Ad benedictionem hujus sancti patris Bernardi, quidam aliquando Novitii ejus veterem hominem cum actibus suis exuentes, novum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis, induerunt; de quibus Vir beatus in spiritu Dei loquens praedixit, omnes eos gratiam spiritualis dignitatis adepturos, nomen et officium abbatis sortituros. Cumque succedentibus annis, temporibus opportunis in singulis eorum verbum prophetiae hujus effectui manciparetur, unus ex eis, nomine Petrus, quem in Suecia ad domum Novae-Vallis Abbas sanctus direxerat, post obitum ipsius per annos quamplurimos, 0425B usque ad senectam, imo pene decrepitam aetatem absque hoc munere gratiae vixit, eo quod simplicioris esset naturae; et ad tantum officium administrandum minus idoneus existimaretur. Sed quid? nunquid vel in extremis finibus mundi latens, vel gravioris aetatis incommoda sustinens, omnipotentiam sancti Spiritus effugere potuit, quominus impleretur de eo, quod per os prophetae sui Bernardi idem Spiritus tanto ante praedixerat?

22. Denique per tanti temporis spatium, cum jam fere in oblivionem venisset, quod de hoc columbinae simplicitatis homine Pater sanctus praedixerat, accidit ut fratres de quadam domo Novae-Vallis, in insula, quae Gotlandia dicitur, sita, destituti pastore, 0425C secundum generalem consuetudinem Ordinis ad matrem suam recurrerent, quatenus per providentiam et sollicitudinem patris abbatis domui ipsorum dignus dispensator constitueretur. Et volente Domino, sine cujus nutu nec folium arboris, nec unus passerum in terram cadit; tam patri abbati, quam caeteris, qui electioni intererant, placuit, ut praedictum senem in hanc partem sollicitudinis assumerent, qui tanto fiducialius de pietate Dei sanctissimique Patris sui meritis confideret, quanto humilius de sua insufficientia diffideret. Quod ubi factum est, et verbum quod olim Sanctus praedixerat, ad memoriam revocatum, ubique divulgatum est; mirati sunt omnes qui audierunt, dicentes promotionem tam senis et simplicis hominis ad hoc tantum divina dispensatione 0425D fuisse provisam, ne ex omnibus, quae per spiritum prophetiae locutus est Homo Dei, unum saltem iota vel unus apex incassum prolata viderentur.

CAPUT XV. De latrone a crucis supplicio per sanctum Bernardum liberato, sed cruci religiose deinceps addicto.

23. Contigit aliquando, eumdem Dei famulum pro quibusdam negotiis adire comitem Theobaldum. 1204. Cum appropinquaret oppido, ubi ille tunc erat, obviam habuit turbam hominum copiosam, qui jubente Comite latronem quemdam facinorosum atque famosum ad supplicium pertrahebant. Quo 0426A viso clementissimus Pater apprrehendens manu sua lorum, quo erat miser astrictus, ait tortoribus ejus: «Dimittite mihi sicarium istum: ego enim volo manibus meis suspendere eum.» Audiens autem Comes adventum Hominis Dei, festinavit illico occurrere ei: miro namque devotionis affectu semper eum dilexit, atque eum honoravit. Cumque videret funem in manu ejus, quo latronem post se trahebat, exhorruit vehementer, et dixit: «Heu, venerabilis pater, quid est quod facere voluisti? utquid enim furciferum istum millies condemnatum a porta inferi revocasti? nunquid eum salvum facere poteris, quia jam totus diabolus factus est? Desperata est penitus correptio illius, nec unquam bene facere poterit, nisi moriendo. Sine ergo, domine pater; 0426B sine perditionis hominem perditum iri, quoniam de pestifera vita ejus multorum vita periclitatur.»

24. Respondens autem Pater sanctus dixit: «Scio quidem, virorum optime, scio hunc latronem esse sceleratissimum, omniumque tormentorum acerbitate dignissimum. Non me ergo existimes hujusmodi peccatorem impunitum velle relinquere; quin potius cogito ipsum tortoribus tradere, et dignam ex eo capere ultionem, quae utique tanto dignior erit, quanto diuturnior. Tu illum decreveras brevi supplicio et momentaneo interitu consummari: sed ego eum faciam diuturno cruciatu, et morte longissima mori. Tu furcis appensum per unum, aut per plurimos dies mortuum in patibulo manere permitteres: 0426C ego crucifixum per annos plurimos faciam in poenis jugiter vivere et pendere.» Quo audito Princeps christianissimus siluit, nec ausus est ultra contradicere sermonibus Sancti. Protinus ergo benignissimus Pater exuta tunica sua, ex ea induit captivum suum, et attonsa coma capitis ejus sociavit illum ovili dominico, de lupo faciens agnum, de latrone conversum. Qui veniens cum eo ad Claram-Vallem, factus est deinceps obediens usque ad mortem, pulchre nominis sui etymologiam exprimens in constantia propositi sui: Constantius enim vocabatur. Itaque triginta, nisi fallor, et eo amplius annos in ordine supervivens, migravit ad Dominum, qui eum per merita beatissimi Patris nostri a duplici morte, corporis videlicet et animae, misericorditer 0426D eripere dignatus est.

CAPUT XVI. Qua reverentia sanctus Bernardus susceptus est Mediolani.

25. Domno Rainaldo, cujus supra mentionem fecimus, indicante cognovimus, quod famulus Dei Bernardus, cum venisset aliquando Mediolanum pro reconciliando schismate Petri Leonis, cum tanta exsultatione universorum susceptus est, ut tota civitas fere per unam leucam rueret in occursum ejus. Multi vero eorum per quatuor aut quinque milliaria processerunt. Ita denique sibi in ipso complacuerunt, 0427A ut cum eum antea non vidissent, ingressum in urbem mox in archiepiscopum unanimi consensu raperent potius, quam eligerent. Quod cum ille recusasset, parati erant omnino vim facere, nisi fuga latenter evasisset. Cum ergo ibi sederet in quadam amplissima domo, tanta circa eum erat hominum multitudo, ut nullus ingredi posset. Interea quidam de civibus ejusdem urbis, vestitu et vultu honorabilis, cum Dei Hominem omnimodis adire cuperet, et nusquam aditum reperiret, mediis se turbis ingessit, manibus ac pedibus reptans, et super colla sedentium gradiens, quousque ad ipsum quem desiderabat perveniret. Cumque apprehendisset pedes ejus, coepit eos mira devotione amplecti, et deosculari. Quod videns supradictus Rainaldus, 0427B qui propius assidebat, accessit ut amoveret eum, sciens utique quia Vir sanctus hujusmodi 1205 venerationibus et obsequiis nimis gravabatur. Ille vero conversus dixit ad eum: «Dimitte me, obsecro, dimitte me videre et tangere hominem proximum Deo, et vere apostolicum virum: dico enim tibi, et in fide christiana testificor, quia vidi illum inter Apostolos Christi.» Quod audiens monachus ille miratus est, et cupiens plenius nosse, volebat ab eo inquirere modum visionis hujus, sed prae pudore propter astantes non praesumpsit: verumtamen magnam exstitisse revelationem ipsam certissime credidit, pro qua vir ille tam vehementer affectus erat erga Famulum Dei.

CAPUT XVII. De petulantia haeretici cujusdam, Bernardo insultantis, lepide retusa et confusa.0427C

26. Quodam tempore, cum legatus domini Papae, aliqui quoque episcopi pro confutanda haeresi Manichaeorum ad partes Tolosanas sanctum Domini Bernardum secum traherent, paraverunt ei fratres equitaturam solito meliorem, quae tam longo itineri sufficere posset. Qui cum ad illas partes comitantibus episcopis devenisset, Henricus quidam, quondam monachus niger, tunc autem apostata vilis, et eorumdem haereticorum princeps, cognito adventu Famuli Dei, veritus est a facie ejus, sciens quod non posset resistere sapientiae et spiritui qui in eo loquebatur. Proinde maturata fuga delituit, et minime 0427D potuit usquam eo tempore reperiri. Ibi quoque glorificavit Dominus servum suum in conspectu totius populi et principum terrae, faciens quotidie per manus illius signa et prodigia magna in plebe. Nec facile credi potest, quanta turbarum infinitas apostolicum virum tota die prosequebatur, dum alii eruditionem, alii curationem, universi ab eo benedictionem postularent. Quadam igitur die, praesente innumerabili hominum multitudine, cum eos copiosius de fide catholica conservanda, et de immunda 0428A haereticorum societate vitanda commonuisset, contigit quemdam adesse de haereticis illis, qui potentior caeteris atque prudentior videbatur: qui cum amaro oculo cerneret venerationem, quam Dei Famulo populus impendebat, moliebatur aliquid agere, unde claritatem opinionis ejus aliquatenus obnubilaret, et daret maculam in gloriam illius. Jamque expletis omnibus, quae ad praesens necessaria videbantur, Vir Dei equum suum ascenderat, ut abiret; et ecce, praedictus haereticus, quasi coluber tortuosus, erecto capite venit ante Hominem Dei, et clamans coram omnibus ait: «Domine abbas, sciatis quia caballus magistri nostri, qui tam malus vobis apparet, non ita cervicosus et pinguis est, sicut iste sonipes vester.» Quo audito, Vir mitis et patiens 0428B respondit ei mox tranquillo vultu et animo, dicens: «Non diffiteor, amice, quod astruis. Verumtamen scire te convenit, quia jumentum istud, de quo mihi insultas, brutum est animal, unum utique ex illis quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Quod si pro libitu suo comedit, atque pinguescit; nihil inde justitia laeditur, nihil Deus offenditur: quia jumentum, quod suum est, facit. Proinde non erimus arguendi in judicio Dei, ego et magister tuus de cervicibus jumentorum, sed unusquisque de collo suo judicabitur. Nunc ergo, si placet, respice collum meum, et vide si grossius sit collo magistri tui, unde me juste forsitan reprehendere poteris.» Hoc itaque dicto caputium exuit, et 0428C capite denudato usque ad humeros, apparuit ipsius collum, ut erat productum et gracile: quod quamvis esset carnibus exesum et tenue, erat tamen ex dono coelesti pulchrum et candidum nimis, sicut collum oloris, quod cum viderent universi qui aderant, laetati sunt laetitia magna, benedicentes Dominum, qui dedit in ore Famuli sui tam paratum et conveniens responsum, unde confunderetur et obstrueretur os loquentis iniqua.

1206 CAPUT XVIII. De caeco, mirabili fiducia et devotione erga psa sancti Patris absentis vestigia, visum recipiente.

27. Dum adhuc in eadem regione reverendissimus Pater moraretur, et tanquam ex Apostolis unus circuiret per castella et civitates evangelizando 0428D et curando omnes languores, haereticorum quoque turpissima deliramenta redarguendo, convincendo, confutando: accidit ut caecus quidam in vicinia eadem, comperta fama virtutum atque signorum, quae per manus Hominis Dei multiplicabantur per dies, spe recuperandae sanitatis animatus, eumdem Dei famulum adire decreverit, si forte beneficio coelestis gratiae, quae per ipsum miseris mortalibus copiose tribuebatur, sibi quoque caecitatis caligine detersa lumen dulce restitueretur. Accelerans itaque, 0429A et ubinam Sanctum Dei reperire posset, sollicitus inquirens, audivit eum in quodam celebri conventu, in medio magnae multitudinis consistere, verbumque vitae disseminare. Quo cum pedibus offendens, et anhelus currens pervenisset, tristi rumore percellitur, quoniam Vir Domini jam inde recesserat, et ad alia loca transmigraverat. Quid tamen ageret? siquidem desiderium recipiendae sanitatis cum eum ulterius currere compelleret, densissimae tenebrae quae ejus oculos obsederunt, pigrum et minus expeditum reddebant. Cumque in defectione mentis multa tristitia tabesceret, subito divina gratia inspiratus, et de meritis beatissimi Viri spem toto corde concipiens, circumstantibus ait, «Rogo per misericordiam Dei, ducite me ad 0429B locum illum, in quo hominem Dei stetisse certissime scitis.» Quod cum benevolentia eorum, qui aderant, continuo consecutus fuisset; veniens ad locum, toto corpore in terram prosternitur, mira devotione pulverem ipsum, in quo sacra Veri Dei vestigia steterant, deosculando, Dominique misericordiam per merita Servi sui enixius implorando. Quod cum diutius faceret, et de ipso pulvere fide plenus oculos suos confricaret, repente miserante Domino, qui sanctitatem Famuli sui, licet absentis, etiam in hac gratia declarare dignatus est, lumen oculorum recepit. Quod factum non solum Catholicis fidei orthodoxae firmamentum contulit, verum etiam malegloriis haereticis confusionis et opprobrii notam adauxit. Caeterum quis digne referre sufficiat, 0429C quam fundatus in humilitate, submissus in timore, pavidus circumspectione fuerit hic Vir beatus, in omni gloria et honore, quo colebatur a populis, tribubus, et linguis, quocunque eum negotiorum ecclesiasticorum causa devenire contigisset? Ut enim de caeterarum regionum nationibus taceam, quae catholicae fidei puritate illustrabantur, certe hi ipsi Gasconiae populi, quos de faucibus profundissimae haereseos Pater sanctus verbo praedicationis, signis etiam et prodigiis admirandis, tanquam de ventre inferi revocabat, ipsum tanto devotionis venerabantur fervore, ut cedens aliquando importunitati eorum, et in cathedra residens, seipsum voluntati eorum exponeret. Tantaque 0429D fuit multitudo irruentium populorum benedictionem poscentium, ac sacras manus deosculantium, ut tenerrima prorsusque attenuata carne ipsius compressionem et impetum crebro deosculantium ferre non valente, manus et brachia sacra in modum pugnorum intumescerent, et unde alii benedictionem sibi, per virtutem quae de illo exibat, procurabant, inde ipse debilitatus, et penitus conquassatus, graves corporis molestias sustineret. Per omnia benedictus Deus, qui his novissimis diebus in Cisterciensi Ordine, tam perfectae religionis et consummatae justitiae hominem suscitare dignatus est, per quem monasticus Ordo in antiquam sacrae religionis vigorem refloresceret, et Ecclesia Dei per apostolicam 0430A gratiam ipsi collatam divinae misericordiae beneficia plurima consequeretur.

1207 CAPUT XIX. De impio quodam et blasphemo, a mortuis per beatum Bernardum resuscitato.

28. Terram Jerosolymorum tempore quodam occupantibus Sarracenis, beatus Bernardus (cujus animam christianae desolationis gladius acerbitate singulari perfoderat) circumquaque discurrens, ad ulciscendam Salvatoris injuriam, et ad expugnationem gentis incredulae, turmas fidelium non verbis tantum, sed signis et virtutibus hortabatur. Accidit autem cum in Alemanniam deveniret, et egredientem die quadam de Friburg, oppido memorabili in partibus Brisgaudiae constituto, a quodam Henrico 0430B viro nobili et adhuc juvenculo, ad quamdam mansionem ipsius, ubi erat in vespera pernoctandum, deduci, praeeunte copiosa multitudine, et sequente. Cum autem idem Henricus accepto jam crucis signaculo non equitare, sed pedes proposuisset incedere, donec expensarum apparatu collato, propositae peregrinationis iter arriperet: nihilominus Abbas sanctus ipsum ascenso equo secum comitari praecepit. Ascenso igitur equo secutus est protinus Abbatem. Videns hoc, et invidens quidam vir Belial, serviens ejusdem Henrici, homo totius pravitatis amator, et boni totius incredulus, in servum Dei coepit graviter blasphemare, et dominum suum talibus insequi maledictis: «Ite modo, et 0430C diabolum illum sequimini, et ipse vos diabolus apprehendat.» A latere vero duae mulierculae venientes, inter se tertiam deportabant, pedum et quorumdam membrorum destitutam officio et contractam, Virumque Dei rogare volebant, ut calamitatem infirmae et bajularum angustias curationis optatae remedio relevaret.

29. Porro Henricus hanc intuens et misertus. «Aegram,» inquit, «super collum equi mei mihi porrigite, et vos ad servum Domini properantes subsidium implorate.» Praefatus vero serviens ad hoc etiam pietatis opus domini sui indignans et impatiens, usquequaque ipsum invectione arguit acriore, quia ad incantatorem et maleficum et mentium eversorem esset miseram delaturus. Cui 0430D Henricus: «Non,» inquit, «sed defero, ut ad benedictionem Viri Dei recuperet sanitatem, et ex certissima ejus salutis fiducia tibi polliceor, quod si non eam sanaverit, equum cui insideo, tibi dabo.» Verbum igitur hoc ille gratanter et gratulanter accipiens, tota diffidentia faciendae virtutis risit pariter et irrisit, tam de curatione diffidens, quam de equi adeptione praegaudens. Illa vero dum ad Sanctum Domini delata fuisset, et desideratam sibi benedictionem illius adepta, illico surrexit incolumis, alieno jam, sicut hactenus, ministerio non gestanda. Viso hoc serviens stupefactus, in impetu spiritus maligni, quem gerebat in pectore, festinavit praeire parumper, ut conversus in faciem Viri 0431A Dei, quidquid nequius vel turpius aspirante Satana concepisset interius, in ipsum toto conamine maledicens et convicians jactitaret. Verum ultione Domini protinus concurrente, ipse retro corruit resupinus, et cervice collisa spiritum exhalavit. Unde subito lamentandae mortis ejus dolore perculsus Henricus, casum lugubrem et occasum nuntiavit Abbati, supplicans ut cum paulum processisset, ad tam triste spectaculum remearet, dicente quoque eodem Henrico: «Hoc ei propter vos accidit, quoniam in vos blasphemus esse et contumeliosus non timuit.» «Heu, inquit, nolit hoc Dominus, ut propter me quispiam moriatur.»

30. Retrogressus igitur ad orationem, in qua sola in omni difficultate fidebat, se contulit, et ad 0431B longitudinem unius Pater noster, super eum silenter oravit; et mox praecepit adstantibus illum erigere: qui erectus, utpote jam defunctus, caput, carens cervicis suffragio, agebat miserabili circumflexu. Rursusque ait: «Tenete, tenete firmiter ei caput.» Demum appropinquans, et saliva sua, cujus medicinali unctione persaepius utebatur, loca laesurae deliniens et consignans: «In nomine Domini, ait, surge.» Et iterum: «In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Deus tibi spiritum tuum reddat.» Ille vero recepto mox spiritu factus est in animam viventem, vel potius redivivam, 1208 mirantibus prae gaudio, et in coelum voces ac laudes tollentibus universis qui aderant, et viderant tam manifeste mortuum revixisse. Interrogatus 0431C denique ab eodem Sancto Dei, quomodo victurus, quid acturus esset in reliquum: «Domine, ait, modo quo jusseris vivam, faciamque quidquid praecipies, quidquid voles.» Ab astantibus utrum esset jam mortuus : «Mortuus, inquit, eram, et sententiam damnationis acceperam, ac nisi Abbas sanctus festinasset accurrere, eram ad inferna ducendus.» Ad exhortationem quorumdam astantium crucis accepit signaculum, et cum caeteris Jerosolymam est profectus. Henricus iste in eodem itinere Deo et beato Bernardo se reddidit, et in Clara-Valle postmodum monachus ejus fuit. Hoc ipse miraculum cum fidelibus oculis esset intuitus, crederetque scriptoribus vitae sancti Patris esse 0431D notissimum; deprehenso tandem fuisse silentio missum, indoluit, et ad gloriam Dei et Sancti sui, juxta quod praesentanee fuerat contemplatus, narravit, ut in quanta gloria sit habendus, quem ita glorificavit Altissimus, audiat et intelligat omnis generatio in saeculum saeculi secutura.

CAPUT XX. De Alexandro canonico et doctore Coloniensi, per sanctum Bernardum ad religionem mirabiliter vocato.

31. Apud Coloniam-Agrippinam, quae est insignis metropolis Germaniae secundae, fuit magister quidam Alexander nomine, canonicus, doctorque famosissimus in eadem urbe. Accidit autem ut Dei 0432A famulus beatus Bernardus Clarae-Vallensis abbas jubente Eugenio papa Germaniam ingrederetur, Jerosolymitanum iter Conrado imperatori, et populo terrae praedicaturus. Cumque ibidem signis et virtutibus innumeris coruscaret, videns Imperator mirabilia magna quae Dominus per eum ostendebat, compunctus corde, crucis signum de manu illius accepit, Jerosolymam profecturus. Nec distulit hoc idem facere infinita hominum multitudo, ita ut incredibili fidei ardore succensi scissuras et fimbrias de vestimentis Famuli Dei, qui propter hoc ipsum nova frequenter accipere cogebatur, undique certatim diriperent, seque infelices arbitrarentur, quicunque de indumentis ejus cruces habere non mererentur. Multi quoque ex eis nobiles et sapientes 0432B viri per manum illius sese Domino reddiderunt, qui in Claram-Vallem ab eo deducti, et monachi facti, maximum deinceps in Ecclesia Dei fructum Deo attulerunt. Ex quibus etiam erat unus supra memoratus vir nobilis Alexander, qui eo tempore vivens, et saecularis scientiae typho turgens, divitiarum quoque et transitorii honoris infulis adornatus, nihilominus conversionem, quam non cogitabat, sed Deus qui comprehendit sapientes in astutia sua, mirabili hoc ordine, sicut sequentia declarabunt, adimplevit.

32. Cum enim beatissimus pater Bernardus ipsum de conversione monuisset, ille saeculari scientia vel opulentia tumens, respondit se ad praesens nihil minus cogitare vel velle, quam habitum sumere monachalem. 0432C Eadem igitur nocte, cum membra sopori dedisset, apparuit ei in visione idem homo, erigens eum de grabato, in quo graviter languens jacere videbatur, ac restituere sanitati. Deinde tulit habitum suum, quo erat ipse indutus, et ex eo contexit Alexandrum: qui cum eumdem habitum semel et secundo rejectum ab humeris indignanti animo repulisset, tertia tandem vice collo ejus injectum, et corpori valenter astrictum compulsus est retinere. Deinde Pater sanctus baculum, quem manu tenebat, ipsius manui tradens, futurae praelationis gratiam denotavit, et ita abire praecepit. Evigilans autem Alexander, nihil adhuc pro hujusmodi revelatione mollescere poterat, sed in eadem animi duritia persistebat.

0432D 33. Eodem vero die cum ille beatissimus Abbas ad mensam recumberet, oblatus est ei piscis, qui perca nominatur, ut ex eo reficeretur. Quo viso Vir Dei, erectis in coelum oculis, super eumdem piscem diutius oravit, et benedicens illum praefato Alexandro pro pitantia transmisit: quem cum ille gustare inciperet, ad primum illico 1209 morsum meruit in semetipso feliciter experiri, quantae virtutis esset oratio Famuli Dei. Nam repente mutatus in alium virum, compunctus est valde, et coepit super eumdem piscem lacrymas fundere. Mirabatur vero seipsum, nesciens quid haberet, vel cur fleret. Tandem recordatus visionis, quam nocte 0433A praeterita viderat, intellexit a Domino gratuita ejus miseratione se esse praeventum. Unde supernae vocationi ex intimo corde gratias agens, beato Dei Famulo incontinenti se reddidit. A quo benigne susceptus, et in Clara-Valle monachus factus, et deinde Grandis-Silvae pastor effectus, adeo in sanctitate vitae profecit, ut postmodum fieret Cisterciensis coenobii abbas, ac totius Ordinis Pater universalis . Haec nos, sicut ab eodem Dei famulo Alexandro audivimus, fideli relatione deprompsimus.

CAPUT XXI. De mira sacerdotis concubinarii, et monachi quondam Clarae-Vallensis, conversione.

34. Monachus quidam de monasterio ejus et disciplina exiens, rejecto habitu, suadente diabolo ad 0433B saeculum rediit, et paroeciam quamdam regendam suscepit. Erat quippe sacerdos: et quia saepe peccatum peccato punitur, desertor Ordinis in vitium labitur libidinis. Concubinam, sicut multis consuetudinis est, ad sibi cohabitandum accepit, de qua et liberos genuit. Accidit ut post annos plurimos, miserante Domino, qui neminem vult perire, sanctus Abbas per villam, in qua morabatur idem monachus, transiret, et ad domum illius hospitandi gratia diverteret. Quem ille cognoscens, et quasi proprium patrem cum multa reverentia excipiens, devote ministravit, et tam ipsi, quam jumentis necessaria copiose procuravit: non tamen cognitus est ab Abbate. Mane cum Vir sanctus dictis matutinis paratus esset ad eundum, nec posset loqui sacerdoti, 0433C eo quod matutinis surgens isset ad ecclesiam, ait filio ipsius sacerdotis: «Vade, defer nuntium istud domino tuo.» Erat autem puer idem mutus a nativitate. Qui praecepto obediens, et praecipientis sentiens in se virtutem, ad patrem cucurrit, et sancti Patris verba verbis valde absolute expressit, dicens: «Haec et haec mandat tibi Abbas.» Pater primam filii vocem audiens, et prae gaudio lacrymans, ut secundo ac tertio eadem verba repeteret, admonuit; et quid sibi Abbas fecerit, inquisivit. Cui ille: «Nihil aliud mihi fecit, sed solummodo mihi dixit: Vade, dic domino tuo verba haec.» Ad tam evidens miraculum sacerdos compunctus, festinanter ad sanctum Virum venit, seque cum lacrymis 0433D ad pedes illius prostravit: «Domine, inquit, pater, monachus vester talis ac talis fui, et tali tempore a tali monasterio recessi. Rogo igitur Paternitatem vestram, ut liceat mihi redire vobiscum ad monasterium, quia Deus in adventu vestro visitavit cor meum.» Cui sanctus: «Exspecta me hic, et ego peracto negotio citius revertens ducam te mecum.» Timens ille mortem, quam prius non timebat, respondit: «Domine, timeo interim mori.» Ad haec ille: «Hoc, inquit, pro certo scias, quia si in tali conditione ac proposito mortuus fueris, coram 0434A Deo monachus invenieris.» Recessit, illumque recenter mortuum ac sepultum audiens, sepulcrum aperire praecepit; dicentibus quid vellet facere, respondit: «Volo videre utrum in sepulcro jaceat monachus, an clericus.» Clericum, inquiunt, in habitu saeculari sepelivimus.» Rejecta terra, non in veste qua sepultus fuit, sed in tonsura et in habitu monachi cunctis apparuit: et magnificatus est ab omnibus Deus.

1210 CAPUT XXII. De vocatione Arnulfi viri nobilis in Flandria, et poenitentia ipsi a beato Bernardo imposita.

35. Dum reverendissimus pater Bernardus aliquando provinciam Flandriae intrasset, et retia Dei quaquaversum in capturam animarum laxasset, et 0434B nobiles et litteratos viros multos de fluctibus saeculi ad littus conversionis attraheret, inter caeteros illustris quidam Arnulfus nomine de Majorca, dives et delicatus nimis, secreto in manibus ejus se reddidit. Fuit autem utriusque consilium rem silentio tegere propter quaedam impedimenta saeculi, usque ad ultimum diem quo egressurus esset de terra et cognatione sua. Erat enim magnus paterfamilias, ornatus filiis et fratribus, tantisque divitiis irretitus, ut absque suorum damno et scandalo gravi abrumpere se non posset, nisi prius domum sapienter et caute disponeret. Interea vero dum silentium istud tenerent omnia, et arcani hujus negotii causam ipsi duo soli in mundo scirent, factum est verbum Domini ad quemdam rusticum armentarium, cum 0434C boves minaret ad aratrum, dicens: «Vade, dic Arnulfo de Majorca, ut secum ducat te in Claram-Vallem, quo proxime iturus est ad conversionem; et tu cum eo convertere.» Audivit vero vocem, sed neminem videbat. Facta autem hac voce, coepit pauper ille attentius orare, ut si a Domino sermo fuisset, revelaret iterum auriculam ejus. Et adjecit secundo loqui ad ipsum, repetens eumdem sermonem. Accepto itaque secunda vice oraculo, venit ad praetaxatum virum, et ait: «Verbum mihi ad te dominum meum.» A quo cum fuisset ductus in partem, procidit ad genua ejus, dicens: «Obsecro te per Christum Dominum nostrum, ut ducas me ad Claram-Vallem tuam, ut salves tecum animam meam; 0434D et si scire desideras, Dominus pius et misericors secreta tua, causa salutis meae, mihi revelare dignatus est.»

36. Audiens autem nobilis ille paterfamilias verba ista, miratus et laetatus est valde; acceptumque hominem conduxit ad seipsum: quem etiam postmodum individuum comitem itineris pariter et conversionis habuit, habiturus, ut credimus, consortem aeternae retributionis. Explicitis itaque negotiis, pro quibus moram fecerat, venit Claram-Vallem, tam submissus humilitate, 0435A quam sublimis divitiarum affluentia: multaque eidem monasterio de suis facultatibus contulit, sed et aliis nonnullis coenobiis dona etiam largitus est. Sanctus vero Bernardus de conversione ejus multum exhilaratus, talem de eo in conventu fratrum sententiam protulit: «De conversione fratris Arnulfi nec minus glorificandus est Christus, quam de resuscitatione Lazari quatriduani, eo videlicet quod in deliciis tantis clausus atque sepultus, velut in tumulo jacebat, et quasi vivens mortuus erat.» Huic autem confitenti cum gemitu et lacrymis multis delicta universa, quae in mundo contraxerat, beatus Bernardus intuens cordis ejus amarissimam contritionem, et ad omne opus bonum spontaneam voluntatem, injunxit ei ut orationem dominicam tribus 0435B vicibus diceret, atque in suo proposito deinceps usque ad mortem perduraret. Quo ille audito, contristatus respondit: «Ne, quaeso, irrideas famulum tuum, beatissime pater.» «In quo te,» ait, «irrideo?» At ille ait: «Jejunia septem annorum, vel decem quoque, non sufficerent, mihi etiam humiliato in sacco et cinere; et tu mihi praecipis orationem dominicam tertio dicere, et in Ordine perseverare?» Et sanctus ad eum: «Ergone tu me melius nosti, quid te oporteat facere ut salveris? An tibi forte parum videtur, Ordinem tenere, et in ipso usque ad mortem perseverare?» Ille vero respondit: «Absit ab anima mea tam iniqua praesumptio: sed propter Deum obsecro, ne mihi parcas in praesenti, ut melius parcas in 1211 futuro; 0435C et talem nunc impone poenitentiam, quatenus post mortem carnis ad requiem sine poena perveniam.» Cui beatus Pater ait: «Fac ut locutus sum, et securum te facio quia deposita mole corporis mox ad Deum sine molestia pervolabis.» Hoc itaque responso quasi divinitus accepto confortatus est nimis, adeo ut deinceps nulla tentationum violentia, nulla infirmitatis molestia posset a cursu desiderii sui, quo totus in Deum pergebat, aliquatenus retardari.

37. Erat autem circa observantias Ordinis et custodiam cordis et sollicitus, et timoratus nimis, ita ut neminem vidisse me recolam`tam studiosum conscientiae propriae mundatorem. Mirabantur siquidem 0435D omnes, praesertim confessionum illius auditores, quotidianam instantiam, vel potius importunitatem, qua eos quiescere non sinebat, sicut nec ipse quiescere poterat confitendo, plangendo, plorando nonnunquam de otioso sermone aut signo, si quando illi vel raro subreperet: verum etiam super vana et levi aliqua cogitatione, quod caeteri hominum, exceptis paucis perfectis, parvipendere solent, seipsum scrupulosissime dijudicabat, et quasi de crimine arguebat. Quia vero veraciter 0436A scriptum est: Quem diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6), nunquam huic venerabili viro paternae misericordiae correctio defuit, semper in eo vitia carnis resecans, et virtutes animae pullulare et fructificare faciens. Denique per plures annos usque ad exitum suum gravibus et diuturnis incommodis flagellatus est, quae omnia non solum aequanimiter tolerabat, verum etiam gloriabatur in illis, sicut in omnibus divitiis. Factum est quodam tempore, dum conquassatus et debilitatus esset usquequaque, ita ut non sine gravi dolore inclinis stare posset, nec propter hoc unquam omitteret, ut non ad omnem «Gloria» decantationem profunde et devote divinae majestati inclinando reverentiam exhiberet, ut vespertina 0436B synaxis in ecclesia celebraretur. Ipso stante retro in choro juxta quemdam monachum virum aeque sanctissimum, ecce angelus Domini apparuit ibi in specie pulcherrimi monachi adolescentis, cuculla indutus nive candidiore, quem tamen idem Arnulfus minime videbat. Cumque more solito ad «Gloria» psalmi devote inclinaret, angelus Domini stabat coram eo, et supplicantis caput suppositis manibus sustentabat. Quem cum praedictus monachus collateralis ejusdem fratris Arnulfi cerneret, et ex fulgore vultus et habitu angelum esse deprehenderet, laetatus est valde super angelico aspectu, accessitque ut teneret eum, et devote amplexaretur. Cumque expansis manibus vellet tenere atque constringere sibi, ille subito evanescens recessit 0436C ab eo: sed subito iterum apparens stetit in alio loco. Videns vero illum monachus, denuo cucurrit ad eum: et simili modo nitebatur apprehendere eum: sed mox angelo disparente, et protinus alibi reapparente, frustratus est homo a conatu suo. Quod cum pluries factum fuisset, tandem angelus ex toto disparuit, et qui se videndum obtulerat, teneri omnino non pertulit.

38 Laborabat aliquando athleta Dei Arnulfus doloribus viscerum, quibus frequenter nimium arctabatur: et erat languor fortissimus, ita ut deficiente vitali spiritu pene usque ad mortem angustiaretur. Cumque aliquandiu mutus et insesibilis jaceret, de vita ipsius desperatum est, et ob hoc oleo 0436D infirmorum inunctus est. At ubi primum respirare potuit, erumpens in vocem confessionis et laudis, ait: «Vera sunt omnia quae dixisti, Domine Jesu.» Quod cum saepius iteraret, stupentibus qui aderant, et percunctantibus quomodo se haberet, aut quare ista diceret, nihil aliud respondebat, nisi, quia vera sunt omnia quae locutus est Deus. Quidam autem ex ipsis dicebant, quod prae acerbitate doloris cerebro turbatus esset, et quasi aliena loqueretur. Quibus ille respondit: «Non est ita, fratres, sed sano 0437A capite et mente sobria dico, quia vera sunt omnia, quae locutus est Dominus Jesus.» At illi dixerunt: «Et nos hoc verum esse fatemur: sed tu cur nunc ista commemoras?» Respondit: «Dominus dicit in Evangelio, quia si quis affectibus parentum et divitiis mundi propter amorem ipsius renuntiaverit, centuplum accipiet in hoc saeculo, et vitam aeternam in futuro (Matth. XIX, 29). Ego itaque vim sermonis 1212 hujus in praesenti experior, et centuplum meum jam nunc in hac vita recipio. Siquidem immensa doloris istius acerbitas adeo mihi sapit propter spem divinae miserationis, quae in ea reposita est mihi, ut hac ipsa caruisse me nolim pro centuplicata mundi substantia, quam reliqui. Quod si ego peccator et indignus, ita confiteor, adeo 0437B laetificor etiam in angustiis meis: quomodo, putamus, sancti et perfecti viri tripudiant et exsultant in consolationibus suis? Vere etenim spirituale gaudium, quod modo est in spe, centies millies exsuperat saeculare gaudium, quod nunc est in re. Si quis autem saeculum relinquens, et ad conversionem veniens, centuplum istud accipere non meretur, constat profecto quod adhuc omnia perfecte non reliquit, sed ex propria voluntate, quae est mala proprietas, secum retinet aliquid.» Hoc illo dicente, mirati sunt universi ab homine laico et illitterato sententiam talem esse prolatam; nisi quia manifeste dabatur intelligi quia Spiritus sanctus, qui eum flagellari in corpore graviter permittebat, intus suaviter in anima inungebat: cujus nimirum sacratissima 0437C unctio, quemcunque tetigerit hominem, docet de omnibus quae oportet. Iste ergo vir sanctus, cum jam de manu Domini suscepisset duplicia pro omnibus peccatis suis, tandem longo cruciatus martyrio et tanquam aurum in fornace probatus, pacatissimo somno obdormivit in Domino: de quo certissime credimus quia juxta beati Bernardi sententiam, mox ut a corpore exivit, ad Deum sine poena pervenit. Quid ergo huic pauperi Christi unquam defuit in die certaminis sui? qui secundum prophetam confidens in Domino, mutavit fortitudinem carnis in robur spiritus, non considerans quid caro posset, sed quid Ordo et Regula praeciperet: et quasi signaculum posuit super cor 0437D suum verbum consummans et abbreviatum, quod a sancto Patre acceperat, ut scilicet pro omnibus peccatis suis Ordinem servaret.

CAPUT XXIII. De monacho quodam laico sub disciplina Bernardi fervore ad perfectionem virtutum anhelante.

39. Non glorietur, ait Dominus per prophetam, sapiens in sapientia sua, neque dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quoniam ego sum Dominus (Jerem. IX, 23, 24). Hanc divinae scientiae formulam perfectius imitati sunt hi, qui sub beato patre nostro Bernardo in Clara-Valle coelestis philosophiae disciplinis imbuebantur, non 0438A solum litterati et in mysteriis sacrae legis eruditi viri multi, verum etiam laici et illitterati quamplures. Qui etsi humanae scientiae fabricam, per quam ad perfectionis culmen niterentur, minime consecuti sunt, habebant tamen gratiam illuminantem, et Spiritum vivificantem, qui de omnibus quae oportebat, saeculari scientia incomparabiliter efficacius eos docebat. Talium quidam monachus laicus, non littera doctus, sed spiritu, cum esset fervens in opere Dei, charismatumque meliorum haud segnis aemulator, didicerat sancti Spiritus magisterio, non altum sapere, sed semetipsum in omnibus humiliare, sacrae religionis studia, quae in moribus contubernalium suorum duce humilitate sedulus scrutabatur, magna et praeexcelsa 0438B aestimare; suas vero virtutes, quibus non mediocriter pollebat, eorum comparatione prorsus despicere. Sicque factum est ut eminentia sanctae humilitatis illos praecelleret, quibus in aliis virtutibus fortassis impar non erat; dum, quod rarum valde in humano genere est, continue quod sibi deesset vel quibus alii florerent virtutibus, non invidiosus, sed pius scrutator attenderet.

40. Contigit autem ut taliter affectus, quadam vice solemnibus fratrum vigiliis interesset. Tum vero lethali negligentia seu somnolentia propulsata, consuetudinaria corripiens arma, quibus ad debellandum inimicum nihil efficacius esse sciebat, coepit sibi peccata proponere, negligentias quotidianas 0438C districte discutere; se miserum, se reum, se peccatorem coram oculis summae Majestatis accusare, consequenter etiam fratrum suorum, sicut solebat, vitam conversationemque magnificare et beatificare. 1213 Caeterum unum quem gratia virtutum multos alios excellere non semel notaverat, secretario cordis humiliter inducens, ipsius humilitatem, charitatem, patientiam, et continentiam, caeteraque spiritualis gratiae charismata, quae in illo servo Dei inveniebat, religioso usque ad unguem scrutinio rimabatur, seque in ejus comparatione nonnisi pulverem et cinerem reputabat. Denique sanctae humilitatis ardorem, quem in tam sublimi contemplatione ceperat, ferre non valens, summo diluculo, 0438D tempore quo regulariter loqui posset, vix exspectato, reverendissimum patrem Bernardum, signo in auditorium trahit, veniam petit, circumfusa sibi moestitia internum prodens cordis dolorem. Requisitus quid causae haberet: «Vae, inquit, misero peccatori, omnibus bonis prorsus vacuo, ut qui hac nocte in illo tali fratre nostro triginta virtutes, quibus omnibus pollet, numeravi, quorum ne ultimam quidem seu minimam in me mendico reperire praevaleo. Rogo ergo te, domine pater, ut digneris intercedere pro me ad Dominum, quatenus tuis sanctis meritis et precibus virtutum opera consequi merear, quae peccatis meis exigentibus hactenus habere non potui.»

0439A 41. Audiens spiritualis magister altissimam discipuli humilitatem, cujus religionem optime noverat, licet ipse qui ea clarus erat, felici ignorantia se eam habere nesciret, gavisus est gaudio magno valde, desiderans et optans cunctos sibi commissos ita semper in virtutibus proficere, ut tam religiosa infirmitatis suae consideratione se proficere quodammodo nescirent. Quanta vero admiratione dignum censuerit tantae humilitatis praeconium, per hoc evidentius innotuit, quod in Sermonibus in conventu fratrum habitis, ejusdem fratris aliquoties debita cum laude meminit; asserens nullam ex omnibus virtutibus, quas idem vere monachus in simplicitate cordis sui enumerarat, tantae fortassis excellentiae fuisse, quantae pia contemplantis 0439B erat humilitas, qui negligentiores et infirmiores quosque juxta se positos nec videbat, nec attendebat, solos illos pertinaci studio prae oculis habens, quos vita et moribus spectabiles esse sciebat, quatenus eorum comparatione sibimetipsi vita sua in oculis suis vilesceret.

CAPUT XXIV. De mirabili dono visionis propheticae, qua aliorum arcana, etiam absentium, cognovit.

42. Instabat aliquando sanctissima solemnitas Assumptionis, si recte memini, intemeratae et immaculatae virginis Dei genitricis Mariae; et fratres grangiarum Clarae-Vallis, ob reverentiam tantae diei, ad abbatiam festinabant. Verum in una ex iis grangiis, quae viciniores erant, fuit Conversus quidam 0439C religiosus ac timens Deum, qui etsi pro simplicitate sua perfectiora quaeque sacrae religionis apprehendere nequibat, bonae tamen voluntatis et devotionis existens, piissimam Dei Genitricem dominam nostram sincero venerabatur affectu. Cum autem magister grangiae ordinaret quisnam ad abbatiam ire deberet, vel qui ob tutelam domi remanerent, inter caeteros qui remansuri erant, eidem fratri cura custodiendarum ovium commissa est: quam commissionem licet aegerrime ferret, quoniam sperabat et multum desiderabat, divinis hymnis et cantilenis spiritualibus interesse, quos in honorem Reginae coeli a sancto illo conventu devotissime persolvendas fore sciebat; nihil tamen ausus contradicere, 0439D obedientissime paruit imperanti. Unde accidit ut devotio sancta, quam mente conceperat, quamque per inquietudinem terrenae occupationis, quam obedientia injunxerat, perdere timebat; eadem obedientia promptam voluntatem ipsius remunerante, velut ignis scintillans et aestuans, in praecordiis ejus magis ac magis dilatata, ferventior efficeretur.

43. Nocte itaque sacratissimae celebritatis, dum sollicitus excubias supra gregem suum in pascuis quiescentem servaret, factum est ut sonitus signi matutinalis, quo fratres ad divinas laudes persolvendas in coenobio excitabantur, quodque ob conticinii silentium procul audiri poterat, aures ipsius 0440A reverberaret. Tum vero concaluit cor ejus 1214 in ipso, et in meditatione ipsius exarsit ignis, cogitantis sanctae illius multitudinis frequentiam, sed et fervorem ac devotionem, qua scilicet sincero affectu piissimae Matri misericordiae coelestis harmoniae odas in commune persolverent; seu qualiter singuli quique ad se in secreto suo ejusdem beatae Virginis patrocinium votis et suspiriis implorarent. Protinus ergo exsurgens, tantaeque devotionis pro modulo suo particeps effici cupiens, versus illam plagam coeli, qua monasterium situm erat, vultu et animo intentus stabat. Dehinc consuetudinariis precibus, quae Conversis vice matutinarum statutae sunt, quanto potuit devotius expletis; cum in paupere armariolo cordis sui enixius quaereret quid 0440B precis, seu quid laudis sanctae Theotoco dominae nostrae offerret, unde protelatas et in longum valde productas fratrum vigilias aliquo modo recompensare potuisset; nihil aliud praeter salutationem ejusdem piae Dominae, quam utcunque didicerat, se scire invenit. Hanc itaque tanquam verbum consummans et abbreviatum, in quo plenitudo totius devotionis inveniri posset, assumens, et oculos ad coelum dirigens, venias veniis, suspiria suspiriis, salutationesque salutationibus superaddidit; et in tali negotio reliquum noctis, et diluculi partem sine taedio transegit. Divina namque cooperante gratia, quae tantum fervorem in corde sui pauperis accenderat, identitas mater fastidii, noverca devotionis, miro et contrario modo fastidium propulsabat, 0440C et devotionem exacuebat, dum verba illa suavissima, et omni melle dulciora simplici corde prolata, itidemque crebrius repetita, favorem et gratiam universalis Dominae oranti et suspiranti celerius impetrarunt.

44. Denique quod non frustra in gemitu suo laboraverit, nec incassum misericordiam a Matre misericordiae quaesierit, Dominus reverendissimo abbati Bernardo per spiritum revelare dignatus est: qui divinis hymnis expletis, sacrisque mysteriis in honore praecelsae Dei genitricis et virginis Mariae a singulis sacerdotibus devotissime celebratis, cum in consentu fratrum ob tantae solemnitatis praerogativam commendandam sermonem faceret, Spiritus 0440D sancti gratia vehementer ignitum, inter caetera sic ait: «Et quidem, fratres mei dilectissimi, dubitare fas non est, vos Domino Jesu Christo vero regi, necnon et speciali patronae nostrae gloriosae virgini Matri ipsius sanctum beneplacens et acceptabile devotionis nostrae sacrificium hac nocte obtulisse; ideoque fructum laboris vestri, mercedem aeternam apud Dominum, et eamdem benignissimam Protectricem nostram vobis repositam esse certissima fide tenere debetis. Verumtamen scire vos volo, unum ex minoribus et simplicioribus fratribus nostris Conversis, quem obedientia hac nocte in montibus et silvis istis sub dio tantae festivitatis gaudia celebrare coegerat, tam jucundum, tam devotum, 0441A tam festivum Dominae nostrae matutinarum exsolvisse servitium, ut nullius nostrum, quantumcumque suspensa contemplatio seu intensa devotio, ipsius devotioni, quam non alta contemplationis sublimitas, sed submissa sanctae simplicitatis humilitas effecit, praeferri potuerit.» Quo audito mirati sunt universi, praecipue vero non solum mirati, sed et gratulati sunt, et vehementer aedificati fratres laici, quos obedientia tam festivis, quam privatis diebus frequenter in diversa opera trahebat: certissime scientes, quoniam sicut septa claustri et parietes templi sanctum non faciunt timorem Domini negligentem, sic etiam negotia, quae causa terrenae necessitatis obedientia injunxerit, nihil obesse poterunt puras manus in oratione 0441B levanti, puraque conscientia Domino servire cupienti.

CAPUT XXV De monachi tertio apostatantis conversione, monitis et precibus sancti patris Bernardi obtenta, ejusdemque paterna castigatione, et felici morte.

45. Conversus quidam, cum de domo Clarae-Vallis levitate sua tertio fuisset egressus tertioque receptus, tandemque salutaribus monitis, et sanctis precibus beati Bernardi abbatis compunctus, coepit apostasiae suae praecipitium, in quo jam tertio graviter periclitatus fuerat, 1215 totis medullis cordis horrere, et quid poenitentiae vel satisfactionis Domino pro tam enormi reatu suo offerre posset, enixius quaerere. Et inspirante Domino cogitavit 0441C et intellexit ad promerendam veniam delictorum, et ad obtinendam gratiam virtutum nihil efficacius, nihil in conspectu Domini acceptabilius esse sacrificio cordis contriti, et spiritus humiliati, quod solum regno coelorum vim facere praevalet. et formidabilem cunctis divinae justitiae districtionem gemitibus inenarrabilibus flectere consuevit. Haec itaque pietatis arma corripiens, et seipsum contra semetipsum erigens, primo quidem universas Ordinis observantias sine dissimulatrice negligentia, quantum potuit, observare studuit, et insuper quotidianis precibus et lamentis praeterita sua peccata diluere sollicitus fuit, salubri prorsus exemplo stantes, ne laberentur, lapsos, ut erigerentur, informans.

0441D 46. Caeterum disponente Domino, qui fortioribus peccatis fortiora solet adhibere medicamina, quique ineffabili pietate sua quandoque vasa contumeliae transfert in vasa honoris et gratiae, ingressa est putredo in ossibus fratris praedicti, et percussus est circa femora ulcere pessimo, apostemate canceroso, et crescente in dies angustia languoris, totus contabuit, ita ut carnibus circa locum ulceris undique corrosis, ossa nudata patescerent, et vulnera vermibus scaturirent. Annis itaque pluribus in grabato carceratus, et divinae animadversionis flagellis humiliter subditus, quot horis vivebat, totidem pene interitionibus subjacebat. Erat ergo patienti animae miserabilis dolor et 0442A angor a facie putrescentis corporis sui, simulque servitoribus ejus angustia cordis immensa, prae horrore et fetore, quem tabiosum ulcus continue exhalabat. Sed laboris et patientiae hujus nihilominus remuneratio copiosa penes Deum utrisque reposita. Satagebat autem frater idem infirmus et doloribus et pressuris suis semper gratias agere, corde credens, et ore confitens, sese recipere longe adhuc imparia meritis.

47. Cum autem jam ad purum fuisset in eo scoria excocta peccati, ut secundum Sapientis dictum, ablata rubigine de argento egrederetur vas purissimum (Prov. XXV, 4); tandem educta est anima illa beata conflatorio purgationis, et velut argentum igne examinatum, munda et nitida, cum caeteris 0442B misericordiae vasis translata est ad palatium summi Regis. Sed antequam de lacu miseriae et de luto faecis educeretur, ad consolationem omnium vere poenitentium meruit in hac vita praelibare fructum laboris et patientiae suae, et nescio quid ineffabile de illa superna dulcedine, ad quam sine fine fruendam in proximo erat admittenda, praegustare. Qua gustata tanquam musto coelesti inebriatus, protinus erupit in jubilum praeconii coelestis, et serenata facie coepit idiota, et qui nunquam cantare aut legere didicerat, cum suavissima melodia quosdam novos multumque delectabiles hymnos ac modulos cantare de canticis Sion.

48. Facta autem hac voce, convenit multitudo fratrum videre cum grandi miraculo hominem tantis 0442C miseriis et calamitatibus oppressum, in ipso mortis accessu cantando ac tripudiando insultantem, et quodammodo dicentem: Ubi est, mors, victoria tua? (I Cor. XV, 55.) Ecce ego magnus peccator, et pauperculus homuncio, quoniam stigmata Domini Jesu in corpore meo pro nomine ipsius patienter sustinui, te, larvalis umbra, mater moeroris, exterminatrix gaudii et perditrix vitae, non timeo, sed potius contemno, sciens te absorptam et penitus annihilatam in victoria crucis Domini nostri Jesu Christi. Ita ergo praecentor noster modulizans, et Alleluia quod in plateis coelestis Jerusalem frequentatur, quodammodo praeoccupans, quid post mortem carnis facturus esset, in carne adhuc corruptibili 0442D positus praesago miraculo declaravit: sicque laetabundus et laudans, in voce exsultationis et confessionis beatam animam illam exhalavit. De cujus felici consummatione beatus Bernardus hilaratus, sermonem devotissimum ad fratres in capitulo fecit, commendans in eo dignum poenitentiae fructum, et admirabilem patientiam ejus omnibus proponens exemplum.

1216 CAPUT XXVI. De sancto Bernardo, securitatem sive fiduciam cujusdam moribundi redarguente, seu potius tentante.

49. Conversus quidam de fratribus Clarae-Vallis, innocentis vitae, et conversationis honestae, cum graviter aliquandiu aegrotasset, tandem ad extrema 0443A devenit. Introivit autem ad eum gratia visitationis beatus Bernardus, et confortans eum ait: «Confide, fili, quia migraturus es jam nunc de morte ad vitam, de labore temporali ad requiem sempiternam.» Ille vero cum ingenti fiducia respondit: «Quidni pergam ad Dominum et Creatorem meum? Vere confido, et quantum de misericordia Domini mei Jesu Christi praesumere audeo, certus sum quia cito visurus sum bona Domini in terra viventium.» Porro beatus Bernardus, ut erat medicus sapiens, pastorque sollicitus, timens homini rusticano, ne tam fida responsio de praesumptionis magis temeritate, quam de conscientiae puritate procederet, ait: «Signa cor tuum, frater, signa cor tuum: quid est quod locutus es? Unde tibi subrepere potuit 0443B tantae praesumptionis audacia? Enimvero tunc es ille pauperculus et miserabilis homo, qui cum nihil aut prope nihil haberes in saeculo, necessitate forsitan magis, quam timore Dei cogente ad nos confugisti, multis precibus tandem aditum impetrando? Nos vero causa Dei collegimus inopem, et parem te fecimus in victu et vestitu, caeterisque commoditatibus, his qui nobiscum sunt sapientibus atque nobilibus viris; et factus es quasi unus ex illis. Quid igitur tribuisti Domino pro omnibus istis? Et ecce non sufficit ingratitudini tuae gratis accepisse te tot beneficia de manu Domini, nisi et regnum ipsius haereditario, jure vindices tibi, quod nullus unquam regum vel principum, quantislibet 0443C auri et argenti molibus potuit comparare.»

50. Ad haec ille respondens blando vultu et tranquillo animo, dixit: «Bene, pater charissime, bene utique perorasti, et vera sunt omnia quae dixisti: verumtamen, si jubes, loquar ad te dominum et patrem meum, et paucis aperiam unde mihi pauperi et misero suggeri potuit tantae, non praesumptionis, sed, ut ego spero, devotionis occasio. Nam si vera est illa praedicatio vestra, quam nobis saepius inculcastis, quod scilicet regnum Dei non carnis nobilitate, non terrenis divitiis possidetur, sed sola obedientiae virtute acquiritur; hanc unam sententiam, tanquam verbum abbreviatum a Domino, sedula commemoratione apud me continui, ponens 0443D illud quasi signaculum super cor meum, assidue meditando; et super brachium meum, sollicite operando. Quaerite, si placet, ab omnibus magistris et sociis, quibus me obsequi ac servire jussistis, et si cuiquam illorum aliquando inobediens fui, si de fratribus nostris quempiam verbo aut signo, vel quolibet alio modo, quantum in me fuit, contristavi. Quod si operam dedi omnibus in Christo obedire, omnibus servire, cunctosque per Dei gratiam diligere, quis prohibere me potest, ut de misericordia ipsius non confidam?»

51. Beatus itaque Pater cum tale responsum ab homine rusticano accepisset, gavisus est gaudio magno, et ait: «Vere beatus es, fili charissime, quia caro et sanguis non revelavit tibi sapientiam 0444A hanc, sed Pater coelestis ipse te docuit, ipse posuit animam tuam ad vitam, rectissimoque tramite perduxit ad patriam. Jam ergo securus ingredere, quoniam patefacta est tibi janua vitae.» Defuncto itaque fratre et exsequiis celebratis, venerabilis Pater de conversatione et consummatione ejus sermonem in capitulo luculentum sua illa devotione et facundia peroravit, omnesque illius exemplo ad amorem obedientiae mirabiliter accendit. Vehementer namque affectus fuit in responsione illius; et magis congratulabatur ei super obedientiae virtutem, et super ipsius animi puritatem, quam si vidisset eum signis et prodigiis coruscantem.

1217 CAPUT XXVII. De conventu fratrum in Sueciam per sanctum Bernardum misso, qui et uni eorum promisit, fore ut in Clara-Valle moreretur, et sepeliretur.0444B

52. Postquam aquila illa grandis magnarum alarum, multarumque plumarum, magnus videlicet pater Bernardus, magnus meritis, sublimis sanctae contemplationis alis, ornatus varietate virtutum, medullam cedri, id est perfectionem religionis, quam de summitate Libani, id est de altitudine divinae gratiae, acceperat, in solitudine Vallis absinthialis plantavit, quatenus eadem Vallis mediante amaritudine poenitentiae verteretur in Claram-Vallem: coepit jam religio ipsa transplantari super aquas multas, id est, diversarum nationum cervicosas ac tumidas voluntates, tanquam coeruleos undarum vortices, ad verae pietatis cultum inclinare. 0444C Volens autem idem venerabilis Pater, in populis aquilonarium partium, sicut et in gentibus caeteris, aliquem fructum habere, petente religiosa femina regina Sueciae conventum fratrum ad illas partes direxit. Cumque monachi et conversi, qui ad hoc denominati fuerant, ut hominibus rudibus et indomitis formam religionis et disciplinae traderent, nimio moerore consternati, precibus quibus valebant, agerent, ne tanti Patris praesentia carituri ad exteras et barbaras mitterentur regiones, sanctus Abbas respondit: «Quid est hoc, dilectissimi fratres, quod facitis? u quid irrationalibus fletibus et precibus affligitis animam meam? Aut nunquid voluntatem meam, et non potius voluntatem Dei, cui omnes 0444D obtemperare debemus, sequor in hoc negotio?» Erant autem coram eo posita vestimenta et vasa sacra caeteraque utensilia, ad ministerium divini officii pertinentia, quae iidem fratres, qui mittendi erant, secum ferre debebant. Volens itaque certos eos reddere, quoniam a Domino egressus esset sermo, elevavit pelvim, quae ad recipiendam aquam sacerdotis manibus fundendam deputata erat, et digitum fundo ejus imprimens dixit: «Ecce hoc vobis erit signum, quod Spiritus Domini miserit vos.» Mirum in modum rigor et inflexibilitas aeris teneritudini digiti ejus cedere visa est, adeo ut cujus quantitatis sacer articulus fuit, usque hodie liquido valeat dignosci: quantum autem intus cessisse, tantum foris aequalitatem excessisse videtur. In 0445A testimonium enim tanti miraculi, eadem pelvis in secretario domus, quam tunc Pater sanctus ordinavit, summa cum reverentia servatur. Porro praedicti fratres videntes perspicuam divinae gratiae praesentiam adesse, stimulos edacis tristitiae reprimentes, gavisi sunt: et licet remotissimas, et in ultimo climate aquilonaris brumae abstrusas nationes, non sine quodam horrore spiritus adire possent, tamen eamdem gratiam Dei, meritis et precibus sancti Patris nostri intervenientibus, se comitaturam pia confidentia praesumebant

53. Erat vero inter caeteros adolescens quidam honestae indolis, et columbinae simplicitatis, Gerardus nomine, oriundus de provincia Germaniae secundae, civitate Trajecto; qui impatientius aliis 0445B dolens, cum lacrymis dixit ad Virum Dei: «Beatissime pater, ego miserabilis juvenculus relicta domo paterna, spretisque omnibus quae mihi in hoc saeculo desiderabilia et amabilia esse poterant, religionis amore Paternitatem tuam adii, sperans me tua dulcissima praesentia debere perfrui, tuis doctrinis et exemplis informari, tuis meritis et precibus adjuvari, subque sanctae hujus multitudinis umbraculo, a turbine tentationum, et ab aestu juvenilium desideriorum tutari; quodque votis omnibus exopto, inter sacra corpora fratrum nostrorum in hoc coemeterio quiescentium diem exspectare novissimum. Et ecce ejicis me hodie a facie tua, sacrique collegii hujus consortium perdo; et insuper desiderata 0445C mihi sepultura privabor. Hinc prorsus, hinc vehementer doleo, quia cor meum conturbatum est in me.»

54. Compassus adolescenti Vir beatus, afflictam moerore animam affatu blando mulcere curavit, et quae post annos quinquaginta futura erant spiritu prophetico praevidens, ait ad eum: «Vade, fili charissime, quo te Spiritus sanctus 1218 mittere dignatur, et in agro dominico tanquam strenuus operator labora. Ego tibi in nomine Domini polliceor, et securum te facio, quia, sicut desideras, in Clara-Valle morieris, et coelestis Sponsi gloriosum adventum una nobiscum praestolaberis.» Hanc ergo tam beatam pii Patris sponsionem, velut arrham sui desiderii, frater ille suscipiens, gavisus est 0445D valde, sciens utique nec falli posse, nec fallere velle hominem, quem sapientiae et veritatis secretarium esse manifesta signorum et prodigiorum declarabant indicia. Ivit itaque, et in domo quam cum caeteris fratribus initiare mittebatur, Prioris et cellerarii administrationes strenue percurrens, divina largiente gratia nomen pariter et officium abbatis sortitus est. Cujus dignitatis apicem licet invitus conscenderet, malens in humili loco salvari, quam in sublimi periclitari, susceptum tamen religiosissimae conversationis nitore decoravit. Quia vero propter paucitatem clericorum vix aliquis de terra convertebatur, Dominus fideli servo suo de partibus Germaniae et Angliae litteratas et discretas personas mittebat, per quas disciplina monasticae religionis 0446A in regno illo fundata crescebat, et fructificabat competenter in populis, qui monachi quidem nomen audierant, sed monachum antea non viderant. Ipse etiam dominus abbas cellerario suo, Abraham nomine, viro prudenti, universa domus ordinatione in temporalibus cunctisque negotiis exterioribus commissis, totum se spiritualibus studiis mancipavit: animabus lucrandis intendere, in servitio Dei vigil et sollicitus inveniri, frequens esse in labore, dum alias vacaret, frequens etiam in lectione, corporale subsidium de communi quaerere, et per omnia formam pietatis, et religionis fratribus suis studens exhibere.

55. Tanta quoque mansuetudinis et patientiae gratia pollebat, ut cum quadam vice monachus 0446B quidam, quem pro culpa castigarat, maligno spiritu afflatus, descendentem eum per gradus dormitorii pugno tam valide percussisset, ut dolor non modicus ictui succederet; tantae perversitatis hominem non solum non ejiceret, seu gravi culpae subjiceret, sed e contrario seorsim eum trahens veniam coram ipso peteret, supplicans ut rancorem quem adversus se habebat, propter Deum dimitteret. Caeterum quidquid virtus, quidquid religionis, tam in se, quam in subditis suis deprehendebat, non hoc suae industriae, sed gratiae Dei, meritisque sanctissimi patris sui Bernardi tribuebat.

56. Jam vero si forte agendorum causa negotiorum certa necessitas eum de monasterio progredi 0446C postulasset, tantum se ac talem in omni disciplina et continentia saecularibus exhibebat, ut tam rex, quam principes terrae illius, sicut revera hominem Dei ipsum venerarentur et colerent, et audito eo multa facerent, et libenter eum audirent. Dux etiam terrae illius, vir strenuus et potens, se ad reverentiam beati viri submittebat, fastigiumque principatus sui celsitudini sanctitatis ipsius adeo humiliabat, ut aliquoties familiaribus suis diceret: «Quacumque hora abbatem Gerardum me videre considero, tanto timore concutior, ac si omnia secreta et abstrusa pectoris mei pateant oculis ejus.»

57. Cum autem jam senuisset, et usque ad decrepitam aetatem pervenisset, quadragesimum in praelatione complens annum, variis quoque infirmitatibus 0446D corpus ejus quateretur, coeperunt eum fratres rogare, quatenus sicut communiter multo tempore cum eis vixerat, ita etiam sepulturae locum apud ipsos sortiri dignaretur. Quibus vir Domini respondit: «Ne, quaeso, loquamini ita, filii mei: oportet modis omnibus ut in Clara-Valle moriar, et secundum sponsionem Deo dilecti Patris mei, cum sanctis qui ibi pausant in pace, in id ipsum dormiam et requiescam.» Causantibus illis, et dicentibus, «Quomodo te, Pater, illuc reducere poterimus, cum praeter veteranae senectutis incommoda tot et tantis infirmitatibus quassatus et debilitatus sis, ut vix ad proximos terminos Danorum spirantem te pervenire posse putemus?» cum multa fiducia respondit: «Verbum Dei validum et forte, vivum 0447A et efficax, quod per os reverendissimi Viri auribus meis infusum, penetralibus cordis mei arrham bonae spei hujus qua 1219 feror, indidit, prosperos in hoc itinere successus praestabit; vos tantum quod praecipio, implere curate.» Itaque gestario inter duos equos composito, in eo collocatur, et non sine grandi miraculo a finibus orbis per tanta terrarum spatia, per tot maris et fluminum pericula Claram-Vallem pervenit, ibique in infirmitorio aliquandiu recubans, in bona confessione spiritum exhalavit. Accepit vero desideratae sepulturae locum juxta beatae memoriae domni benedicti Humberti tumbam, qui eum familiariter in vita sua dilexerat. Cujus decessum cum rex Sueciae comperisset, cum gemitu protestatus est 0447B regnum et terram suam dignam non fuisse, ut in ea tanti viri sacra ossa requiescere debuissent.

CAPUT XXVIII. De felicissima morte sancti patris Bernardi, et operatione miraculorum eidem per abbatem Cisterciensem inhibita.

58. Dilectus Deo et hominibus venerabilis pater Bernardus, dum in Clara-Valle sua feliciter consummasset dies suos, plenus dierum, sed plenior virtutum, requievit in pace: ad cujus exitum episcopi et abbates, aliique religiosi viri multi convenere. Cumque biduum exsequiae celebrarentur, tanta multitudo hominum convenit, ut pene nulla episcopis, nulla fratribus reverentia haberetur. Nam gratia sanitatum quae affuerat vivo, nunquam recessit a defuncto. 0447C Cum enim sanctum corpus sacerdotalibus indumentis decenter ornatum, revelata facie, manibus quoque discoopertis in medio positum esset, frater quidam diuturno et gravi morbo epilepsiae detritus, reverenter et humiliter accedens, Patrem sanctum, tanquam adhuc viventem, lacrymosis precibus, ut sui misereretur, orare coepit. Nec poterat pius Pater adhuc in medio filiorum positus, tam gravem filii sui calamitatem dissimulare; sed tanquam diceret, «Fiii, ego dormio, et cor meum vigilat;» continuo quod petebatur, per gratiam Dei concessit. Nam ex illa hora frater idem perfecte convaluit, et Abbatem sanctum vivere post mortem felici experientia didicit. Pridie etiam quam reconderetur 0447D pretiosissimus ille thesaurus, puer quidam de proximo viculo advenit, prae siccitate nervorum aridum habens brachium et manum contractam: cujus aetati et debilitati, qui praesentes aderant, compassi, tanto hunc fiducialius ad sacri corporis tactum invitavere post horam orationis nonam, quanto id minus innocens aetas per se praesumere audebat. Ubi vero brachium aridum brachio sancto, et manus contracta manui benedictae applicata est, repente vigore naturae redeunte, brachium convaluit, et manus libere extendens, et reflectens digitos sub oculis totius multitudinis, quae sacrum funus quaquaversum circumdederat, perfectae sanitati restituta est. In cujus curatione tantus illico factus est clamor omnium qui aderant, vociferantium in 0448A laude Dei, ut vix eum potuerit fratrum disciplina reprimere. Superveniente nocte allatus est alius toto corpore debilis, procubuit loculo, et coram psallentibus erectus est, et deductus ad altare.

59. Enimvero dominus Cisterciensis, qui cum pluribus aliis abbatibus sui Ordinis ad exsequias Viri Dei venerat, considerans tantam importunitatem tumultuantis populi, et ex praesentibus futura conjiciens, vehementer timere coepit, ne, si, crebrescentibus signis, tam intolerabilis turba populorum concurreret, eorum improbitate disciplina periret Ordinis, et sanctae religionis fervor in eodem loco tepesceret. Quapropter habita super hoc deliberatione, reverenter accedens, per virtutem obedientiae, ne signa ulterius faceret, inhibuit. Sed 0448B cum dicat Apostolus de Domino nostro Jesu Christo, quia factus est obediens Patri usque ad mortem (Philip. II, 8); et ipsius exemplo Legislator noster sanctus Benedictus obedientiam nobis usque ad mortem in regula proponat (Cap. 7): sancta et vere humilis anima Patris nostri, mortali homini etiam post mortem carnis obediens fuit. Nam signa quae tunc jam radiare coeperant, ita cessavere, ut ex illa die et deinceps nunquam publica miracula facere visus sit, 1220 licet quibusdam fidelibus, praecipue sui Ordinis fratribus, pro variis incommoditatibus ad se clamitantibus usque hodie deesse non possit. Namque sola illa signa, quae disciplinam Ordinis per turbas concurrentium populorum minuerent, domnum Cisterciensem fieri noluisse, 0448C manifestum est.

60. Evolutis dehinc post transitum beati Viri pluribus annis, erat in partibus Italiae matrona quaedam, quam correptam spiritus malignus atrociter vexare coepit. Quo tam lamentabili casu propinqui et amici ejus vehementer consternati, si quid remedii foret, sedula meditatione pensare coeperunt. Erat autem in vicinia eorum coenobium quoddam Ordinis Cisterciensis: et sicut mentibus in angustia constitutis spes undecumque concepta solet parare fiduciam, ad eamdem domum daemoniacam illam causa curationis ducere communi consilio decreverunt. Quod et factum est. Sistitur misera ad portam, et aliqui ex simul comitantibus, qui tantum 0448D malum abbati et fratribus nuntiarent, opemque flagitarent, mittuntur. Abbas vero quosdam de senioribus, quos magis noverat spirituales, assumens, cum cruce dominica et sanctorum reliquiis egreditur ad patientem. Cumque malignus ille spiritus per Domini crucem et sacra sanctorum pignora conjuratus non moveretur, recordatus est abbas se habere venerandas reliquias de capillis et barba sancti Bernardi, quos eodem, ni fallor, anno ad capitulum vadens, in Clara-Valle pro benedictione acceperat, et ad tutelam continue secum ferebat: et nihil dicens, manus sub cuculla silenter misit, quatenus extractis his reliquiis daemonem per has urgeret. Quod pestifer ille lynceis oculis deprehendens, coepit continuo scabellum pedibus tenere, 0449A sputa jacere, totius quoque corporis indecenti motu, quid intus pateretur, prodebat invitus; et erumpens in vocem: «Eia, inquit, abbatule, quid vis facere? quid modo mali contra me sub illa veste tua machinaris? Frustra niteris, incassum laboras: serva Bernardum tuum, nec enim proficies quidquam.» Dicente vero abbate, «Per Domini gratiam, et hujus sanctissimi Viri merita modo egredieris;» ille respondit: «Quid? an excidit tibi quod prohibitum est ei signa facere? Hoc ergo sciens, securus in hoc meo domicilio requiesco.» Audiens ergo abbas et fratres, qui cum eo erant, haec verba, valde mirati sunt, quod scilicet spiritus nequam interdictum illud in scutum suae defensionis tam celeriter invenerit. Haec nos de virtutibus beati Bernardi 0449B abbatis breviter perstrinximus, Domini misericordiam postulantes, quatenus dulcissimi Patris meritis et precibus nos ab omni malo custodiat, et post tanti patroni sacra vestigia divinae gratiae spicas legentes, aeternae vitae participio non fraudari concedat.

CAPUT XXIX. Epilogus librorum de vita et gestis sancti patris Bernardi.

61. Fortissimorum athletarum Christi, virorum in Ordine Cisterciensi illustrium, dux et signifer exstitit beatae memoriae dominus Stephanus, qui decimo anno instituti Ordinis Cisterciensis, pastoralis curae officium in eadem domo suscipiens, et propagandae religionis desiderio fervens, cum per continuos 0449C quatuordecim annos paucitatis suae taedio tam ipse, quam fratres ejus vehementer afflicti fuissent; quinto decimo demum anno, divina desuper aspirante gratia, nostris temporis apostolum beatissimum Bernardum cum turba fratrum et sociorum ejus ad tirocinii spiritualis probationem suscipere meruit, Domino ad dilatandum Cisterciensem Ordinem per universas occidui orbis plagas, ex die illa et deinceps, copiosissimam dante benedictionem. Iste reverendissimus pater Stephanus post aliquantos annos fratres beati Bernardi ad aedificandum domum Clarae-Vallis mittens, ipsum venerabilem virum sanctum Bernardum, in juvenili adhuc aetate constitutum, sed sapientiae et religionis maturitate 0449D multos canos transcendentem, ideoque reverendum, illis abeuntibus praefecit abbatem; jam tunc, ut credimus, Spiritu revelante praenoscens, quantae proceritatis, quantaeque pulchritudinis cedrus illa futura esset in 1221 paradiso Ecclesiae Dei, quantae etiam multitudinis coetus, ex diversis mundi partibus collectus, sub umbra condensarum frondium, id est multiplicium meritorum ejus, ab aestu carnalium illecebrarum foret refrigerandus.

62. Sed quis aestimare sufficiat, quam grandis multitudinis fuerit beatorum ille coetus, vel ex quam diversis provinciis et insulis coadunatus? Nempe, ut de mediterraneis Italiae, Germaniae, Galliaeqne provinciis taceam, ipsae extremae insulae Hiberniae, 0450A Britanniae, Daciae et Sueciae, quae finem orbis faciunt, ad hunc coetum perficiendum crebras personas mittebant; et propter Abbatem sanctum etiam locum sanctum celebri devotione venerabantur. Ut etiam de Conversis taceam, quorum longe copiosior erat numerus, quam monachorum; post decessum beati Viri simul in uno loco reperti libelli professionum octingenti octoginta octo, exceptis quampluribus aliis, qui negligentia et longinquitate temporis dilapsi, non poterant inveniri. Ubi vero aliqui de hoc sacro coetu, disciplinae vomere exculti, virtutumque seminibus receptis adeo profecissent, ut jam fructificare, aliisque prodesse posse sperarentur; sicut ex diversis regionibns colligebantur, ita etiam mox ad diversas regiones causa aedificandorum 0450B coenobiorum emittebantur. Sicque fiebat, ut licet persaepe nonagenarium, nonnunquam vero centenarium numerum excederent Novitii; nunquam tamen sacer ille conventus nimiae multitudinis angustias pateretur

63. Sanctae recordationis dominus Henricus, Vitae-Scholae, quod est coenobium in Dacia de linea Clarae-Vallis, primus abbas, referre solebat, quia cum esset Novitius in Clara-Valle, et nonaginta tirones in cella probatoria sub disciplina beati Bernardi instituerentur; quadam vice discumbentibus eis intravit ad visitandos filios suos idem piissimus Pater, quem sequebatur. Conversus cum sporta inciso caseo plena: et accedens ad praefatum Henricum, qui tunc Prior Novitiorum erat, dulcissima 0450C manu sua frustum casei posuit ante eum, commonitorium hoc verbum dicens: «Frater, comede; grandis enim tibi restat via.» Dehinc fidelis minister magni illius Patrisfamilias, qui faciet servos suos discumbere, et transiens ministrabit illis, per ante universos Novitios transiens, ac singulis pitantiam charitatis porrigens, eumdemque sermonem per singulos repetens, et corpora eorum jucunde refecit, et mentes ad sollicitudinem arctae et angustae viae, quam terere coeperant, excitavit. Licet vero frequenter viri virtutum de sacro collegio Clarae-Vallis, ad propagandam Cisterciensis Ordinis disciplinam, per distincta orbis climata emitterentur; nunquam tamen aut Iberici aestus, aut Scythici frigoris horror, 0450D seu altera quaelibet inclementia coeli, animos eorum inclinare poterat, ut non formam Ordinis, quam in Clara-Valle didicerant, in habitu et victu, caeterisque corporis necessariis virili constantia retinerent, pulchre Horatianum illud sibi vindicantes:

Constantes animi, quos non locus alterat alter.

64. Nec solum diversarum provinciarum episcopi et magnates coenobia de disciplina Viri Dei in suis regionibus fundari postulabant, sed etiam superbarum urbium populi ex discipulis ejus archiepiscopos et episcopos sibi eligebant: felices se arbitrantes, si de tantae perfectionis fonte, pastores animabus suis providere potuissent: cum tamen perfectae 0451A ejusdem multitudinis perfectissimus institutor hanc apud Deum et homines specialem gratiam obtinuisset, ut cum dignissimus esset cogi, et aliquoties in archiepiscopum vel episcopum electus fuisset, minime tamen de amica sibi paupertate raptus, dignitatis hujus apice contra voluntatem suam insigniri cogeretur. Sed quare nos ista de caeteris urbibus replicamus, cum ipsum caput mundi, ipsa quae est caeterarum omnium Ecclesiarum mater, sancta Romana Ecclesia, de hac humili societate, de hac beati Bernardi disciplina, summum Pontificem in plenitudinem potestatis assumpserit, et ipsa apostolica curia cardinales aliquos in partem sollicitudinis adsciverit? Tua sunt haec, Christe Domine, opera, qui glorificantes te, et mandatis tuis obsecundantes, 0451B ita glorificas, ut servi tui, qui secundum praeceptum Apostoli, subjiciunt se omni humanae creaturae propter te (I Petr. II, 13), pleno pietatis judicio super omnem mortalem naturam, exaltentur a te.

1222 65. Caeterum postquam Clara illa Vallis primum et clarissimum Abbatem suum post unum et triginta annos ad superni Imperatoris transmisit palatium, ut jure tanto esset potentior ad subveniendum, quanto summae Majestatis faciem vicinius contemplaretur; per sanctos successores ejus, sanctae religionis vigor conservatus, in eadem gloriosa domo illibatus, duravit, sicut in temporibus venerabilis ac Deo digni viri domini Petri ejusque successoris domini Garnerii, postea Lingonensis episcopi, divina favente gratia nobis probare concessum 0451C est. Testis enim nobis est Dominus, quia cum in Clara-Valle disciplinis claustralibus et sacri Ordinis observantiis subditi essemus, tantum ibi religionis et gravitatis, tantumque puritatis et honestatis vidimus, ut saepius in gratia Dei exsultantes diceremus in cordibus nostris, quia si ipse legislator noster beatissimus Benedictus, cujus Regulam professi sumus, in carne viveret, et per seipsum sanctum illum conventum regeret, districtius sacri Ordinis instituta in illo loco observari non potuissent, Incuria nempe vel levitas seu dissolutio, quae est ruina Ordinis, locum ibi penitus non habebant; sed vernantium virtutum, fraternaeque charitatis aemulatio ibi sancta vigebat: quodque magis mirum est, 0451D adhuc singulos austeriori aliqua castigatione cogere praelatis opus non erat, quia quasi haereditaria successione ad se transmissum tenebat sancta illa congregatio, vitia declinare, et virtutibus operam dare. Vidimus ibi etiam ex discipulis beati Bernardi seniores, morum gravitate, religionis integritate, prudentia et simplicitate reverendos; beatae memoriae domnum Gerardum Priorem, domnum Gaufridum ejusdem sancti Viri notarium, plurimumque ab eo dilectum dominum Hugonem de Monte-Felici, dominum Petrum Catalaunensem, caeterosque tam monachos, quam conversos, qui a temporibus beati Viri, usque ad nostram aetatem durantes, et exemplum devotionis et fervoris reliquo corpori sanctae 0452A illius fraternitatis effecti, facile in sua amabili conversatione monstrabant, quantae perfectionis plenitudo in Clara-Valle primis diebus effulserat; quandoquidem paucorum seniorum strenuum in sacri Ordinis observantiis exercitium, paucorum admodum devotio potuerit imitari.

66. Sed ecce dum de puritate religionis, quae non solum in Clara-Valle, sed etiam in Cistercio, caeterisque bene ordinatis domibus Cisterciensis Ordinis multos ad culmen perfectionis primis diebus provexit, loquimur; quid a praefato venerabili viro domno Gerardo Priore in capitulo Clarae-Vallis aliquando audivimus, non sine multo timore et tremore reminiscimur. Is namque dum quadam vice ad morum gravitatem, disciplinaeque custodiam, melliflua 0452B nos admonitione adhortaretur, asserebat anteriori tempore animas fratrum defunctorum cuidam spirituali viro, ejusdem coenobii monacho, visibiliter apparuisse, seque poenalibus locis deputatos, miserabili querimonia prodidisse: non quia gravius aliquod peccatum commisissent, sed quia quotidianas negligentias vitare minore sollicitudine, quam oportuerat, curassent. Si ergo beatis illis temporibus, quibus negligentia vix per rimulas intrabat, rubiginem culpae, districti Judicis animadversio poenalis, nimiumque molesta rasura abradebat: quid de nostrorum temporum miseria sentiendum, et quando negligentia non jam per rimulas, sed per rimas, vel potius per rupturas tepiditatis irrumpit? Quapropter, ne forte post negligentiam et torporis incuriam 0452C mors malitiae et iniquitatis intret per fenestras nostras, quoniam tempus, quod omnia consumit, etiam religionem enervat, cum procliviores sint homines ad sectanda vitia potius quam virtutes; discussa totis viribus ignavia, vestigiis praecedentium patrum viriliter inhaerere satagamus, eorum memoriam in cordibus nostris versando, eorumque sacros actus frequenter et libenter relegendo: quatenus per rectitudinem operis ipsorum nobis fortitudo operis, quasi de speculo lucidissimo appareat; sicque salubri verecundia confusi, discamus bona etiam quae agimus, omnino imperfecta reputare, atque ad ampliorem justiciae perfectionem semper anhelare. Si quis vero multum proficere volens, sed non valens, 0452D ideoque taedio affectus remissius agere coeperit, audiat quid sanctus pater Bernardus 1223 dicat: «Nolo,» inquit, «repente fieri summus: paulatim proficere volo.» Si ergo in studio proficiendi non continuo sequitur effectus, est tamen omni proficere volenti quodam prodire tenus, si non datur ultra: solumque nolle proficere, totius negligentiae et dissolutionis, atque ad extremum mortis et damnationis occasio est.

67. Obsecro itaque eos qui ista lecturi sunt, per Dominum nostrum Jesum Christum, ne sola haec curiositate legisse velint, sed diligenti consideratione pensent, quid in suis moribus a norma justitiae, quae in sanctis patribus insigniter refulsit, exorbitet et 0453A quidquid in se a tramite verae religionis alienum repererint, totum hoc in quotidiano vitiorum et virtutum conflictu ad lineam veritatis corrigere festinent. Nam sicut jure omnium hominum stolidissimus censetur, qui ad arborem viriditate foliorum atque ubertate fructus pulcherrimam veniens, foliorum inanitate ventrem farciret, et ab utilitate fructus jejunus remaneret: eadem rationis aequitate stultissimus reputatur, qui venustissimam et fecundissimam seriem strenuae conversationis patrum sanctorum relegens, velut chronica tantum, vel annales regum, ad solam curiosam notitiam rerum eam transcurrit, et nihil ex his quae legit, ad accendendum in se compunctionis fervorem, ad detergendam conscientiae suae rubiginem, et ad librandam morum 0453B suorum inaequalitatem manu sanctae devotionis decerpit. Neque enim propterea patrum praecedentium laudabilia gesta describuntur, ut vanae et inquietae curiositati serviatur: sed, ut per ea rudes instruantur, infirmi confortentur, lascivi gravitatem sectentur, duri corde compungantur, devoti ad perfectionem informentur, et ut per aedificationem et consolationem legentium 1224 sancta Ecclesia roboretur, et laus Dei, cujus dona sunt bona nostra, per gratiarum actionem amplificetur.

68. Caeterum in hac sola parte veniam a studiosis lectoribus petimus, quod aliquibus in locis sensum, vel summam verborum quae dicta sunt, retinentes, eamdem summam competenti formula orationis 0454A vestire curavimus: nam de rebus ipsis absit, ut, quantum in nobis fuit, minimum saltem articulum aliter, quam rei eventus fuit, mentiendi libidine laesa conscientia poneremus. Ipse autem aeternus Deus, aeterni Dei Filius, Dominus noster Jesus Christus, qui in diebus humilitatis suae sacramentum perfectae poenitentiae sanciens, et fundamentum verae religionis jaciens ait: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; (Matth. XVI, 24); quique extremis diebus istis, quando senescente jam mundo, fides fluctuat, spes titubat, charitas frigescit, incentivum sancti amoris sui per Cisterciensis Ordinis puritatem multorum cordibus infudit, et ejusdem sacri Ordinis splendidissimam columnam, reverendissimum scilicet patrem 0454B nostrum sanctum Bernardum in Clara-Valle erexit: ipse, inquam, Dominus ac Deus noster per merita et intercessionem sanctorum patrum, de quorum vita et moribus ad aedificationem posterorum aliqua conscripsimus, donet nobis ita vestigiis eorum inhaerere, ita simplicitatis et innocentiae sensum retinere, ita per continentiam carnis in humilitate vera roborari; ut ad illam aeternae beatitudinis gloriam, ad quam eosdem patres indubitanter credimus pervenisse, etiam nos, cooperante gratia Dei, quandoque pervenire mereamur, praestante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per immortalia saecula saeculorum. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *