«Liber IV» — Gaufridus Claraevallensis
0321 LIBER QUARTUS, AUCTORE GAUFRIDO MONACHO CLARAE-VALLENSI. CAPUT PRIMUM. De reditu ejus ab Urbe, et asportatis inde sanctorum reliquiis. Item de beneficiis diversis ejus merito, sed ipso inscio, in alios collatis.0321D
1. Sicut sermone super Cantica canticorum vicesimo quarto servus Domini Bernardus Clarae-Vallensis gratulatur, et gratias agit illi; tertio quidem reditum ab Urbe suum clementior e coelo respexit oculus, et serenior tandem vultus arrisit, quod quievisset rabies Leonina, accepisset finem malitia, recepisset Ecclesia pacem. Tanta vero exsultatione Ecclesia illum Gallicana recepit, ut non minorem videretur de suo reditu exhibere, quam de pace reddita nuntiare laetitiam. Unde etiam mirari ipse saepiusque causari, quod dum sibi post tam graves frequentias hominum et tumultus, velut ab exordio valefaciendum saeculo judicaret, et tanquam 0322C de novo adoriendum sacrae propositum conversationis; tunc potissimum uberioribus exciperetur 0322D gaudiis, obsequiis coleretur. Rediens autem Pater sanctus ab Urbe, ex sanctorum Apostolorum martyrumque corporibus xenia secum attulit pretiosa, haud modicum hunc sibi reputans fructum esse laboris. Inter quae beati Caesarii dentem quonam modo receperit, memorandum. Cum enim integrum ei praedicti martyris caput exhiberetur, ut tolleret inde quod vellet, dari petiit dentem unum. Frustra vero aliquandiu fratres qui cum eo venerant laborantes, concessum sibi trahere penitus non valebant. Fractis enim cultellis duobus aut tribus quos applicuerant, nihilominus adhuc dens immobilis permanebat. Tum ille: «Orandum nobis,» ait. «Nec enim habere possumus, nisi Martyr ipse concedat.» Facta denique oratione reverenter accedens, 0323A incredibili facilitate duobus tulit digitis, quod ferreis ante moveri non poterat instrumentis.
2. Fratres autem Jerosolymitani Templi, fidelis militiae professores, cum novam habere eo tempore domum in Urbe coepissent, redeunte praedicto Patre specialique patrono suo, tunicam ejus pro eximia benedictione servabant; apud quos eodem anno sacerdos quidam gravissima febre correptus desperabiliter aegrotabat. Ut autem omnino deficiens devenisse visus est ad extrema, portari sese in oratorium, et praedictam beati Viri tunicam supponi sibi fecit, in sola positus exspectatione exitus mortis: cum subito raptus in quemdam mentis excessum, ac veluti jam carne solutus, videre sibi visus est corpus suum eodem quo jacebat in loco exanime, 0323B jam circumdatum multitudine sacerdotum, apertos tenentium libros, et celebrantium exsequias ex more solemnes. 1131 Nec mora, in vultu habituque praedicti Patris sancti reverenda quaedam persona prodiens ex altari, manu illis innuit ut tacerent, voce pariter prohibens ne mortuum reputarent, cujus vitam Clarae-Vallensi Abbati donaverat Deus. Confestim denique ad se rediens, sanum se reperit, et quod viderat fratribus indicavit. Qui quidem, ut a fidelibus viris nuper accepimus, hodieque superstes et in partibus Aquitaniae degens, beneficium quod accepit sedulo confitetur, ipsius praeconio, cujus merito vivens. Si quis hoc minus miratur, animadvertat de beato Nicolao ex innumeris quibus est decoratus miraculis, in natalis ejus 0323C annua commemoratione tanquam eximium commendari, quod imperatorem Constantinum ab interitu quorumdam longe constitutus per visum deflexit.
3. Nec illud dissimile est quod annectimus. Abbas Gerardus de Moris, quod est monasterium proximum Clarae-Valli, testatus est nobis vidisse se eum aliquando psallentium fratrum circuire choros, et sicut frequenter agebat, excitare torpentes, ita ut affectiosius et virilius psalleretur quod reliquum fuit vigiliarum. Cumque die sequenti apud eum familiariter causaretur tardius illum quam oportuerat ea nocte visitasse psallentes: «Ego, ait, nocturnis horis corporeo occupabar incommodo: sed quo non potuit corpus, spiritus venit.» 0323D Expavit ille audiens non adfuisse in corpore, quem tamdiu ipse corporeo spectasset obtuitu, circumeuntem utrumque chorum, et dormitantes quosque, ut consueverat, excitantem, et manum singulis imponentem.
4. 0324A suis, audivitque eum illi ductori suo dicentem: «Custodi mihi istum.» Jamque misit etiam Dominus in cor ipsius infirmi quaedam verba, quae suae Clarae-Valli per illum mandavit. Facto ergo mane, resedit qui moriturus illico putabatur, mirantibusque omnibus, dominum Godefridum, tunc Priorem, nunc Lingonensem episcopum vocari fecit. Cui praesenti inter caetera dixit: «Mandat vobis Dominus, ut domos amplas faciatis, quae gentem possint capere, quam ipse multam missurus est vobis: fratribusque grangiarum mandate, ut honeste se habeant, formamque boni exempli hominibus saecularibus praebeant; quia vae ei per quem unus retro abierit.» Post dies ferme viginti, cum eadem adhuc valetudine desperabiliter laboraret, admirabilis 0324B Pater Bernardus corpore absens, sed spiritu praesens, Claram-Vallem advenit, languentem visitavit, matutinos hymnos circa eum cum ingenti fratrum multitudine decantavit, noctemque illam ibidem juxta illum fecit, et mane facto, idem frater sanus apparuit, modum etiam suae liberationis fratribus indicavit.>
5. Ad multorum aures famam credimus pervenisse viri venerabilis Guillelmi, qui olim Montis-Pessulani dominus, nunc verus Christi pauper et humilis monachus, degit in coenobio, quod Grandissilva vocatur. Ipsius relatione didicimus, quod dicturi sumus, sicut ab ejus ore, cui contigerat, se accepisse dicebat. In civitate Auxitanorum, quae metropolis est Vasconiae, miles quidam 0324C infirmabatur Cujus cum inferiores corporis partes a renibus et deorsum morbus saeviens occupasset, erat diebus multis lecto decubans, non modica parte praemortuus. Compunctus denique et confisus de misericordia Dei, ad Servum ejus, cujus circumquaque tam celebris sese virtutum fama diffuderat, quocumque labore se praecipit deportari. Jam per dies aliquot processerat, profeceratque non minus in fide et devotione, quam in itinere ipso; cum miseratus hominem Deus, mirabiliter satis et infirmitati ejus subvenire dignatus est, et parcere fatigationi. Occurrens enim quidam in via, quisnam esset, aut quo tenderet inquisivit. Acceptaque itineris ejus necessitate: «Ego, ait, ex parte 0324D illius Sancti praecipio tibi, ut revertaris, sciens quod ubi domum veneris, 1132 sanus eris.» Persuasit illi Deus ut crederet, cujus nimirum dispositione omnia gerebantur. Rediit, rediensque paulatim recepit eam, quae sibi promissa fuerat, misericordiam, ut non prius domum pertingeret, quam plenariae donum perciperet sospitatis.
6. 0325A tempus advenit, tam graviter est afflicta, ut tam ipsa, quam domus omnis, de vita ejus penitus desperarent: jamque omni reliqua supellectili pauperibus et ecclesiis delegata, vestis etiam regia pararetur in qua sepeliretur, tanquam protinus moritura. Tum subito recordata Hominis Dei, et nomen illius invocans plena fide, in ipsa protinus invocatione sine periculo partum edidit desperatum. Nec distulit legatum destinare fidelem, per quem gratias ageret celebri subventori, ipsum sic natum, non immerito natum ejus appellans>. Verum ille, quoties tale aliquid contigisset audire, non minus humiliter, quam jucunde refutans, dicere consueverat: «Hoc certe mihi sic est imputandum, sicut ei qui conscius omnino non fuit.»
0325B 7. In monasterio, cui nomen est Bella-Vallis, prope urbem Chrysopolim, homo quidam a daemone vexabatur, mira eo instigante faciens, mira loquens. Post multas igitur orationes fratrum, cum improbe persisteret illa nequitia spiritualis, recordatus est venerabilis abbas loci illius Pontius hodieque superstes, habere se stolam, qua beatus Pater aliquandiu usus fuerat in oblatione hostiae salutaris. Nec cunctatus tulit protinus arma potentia Deo, et fiducialiter aggressus est inimicum. Vix limen attigerat cellulae, in qua miser homo jacebat, cum subito ille malignus horrendis vocibus victum se profitens: «En, inquit, egredior, recedo protinus; manere ultra non possum.» Respondente autem Abbate, «Per nomen Domini, et ipsius beati Viri meritum, 0325C cujus haec stola fuit, tibi praecipio, exi citius; ne moreris:» continuo daemon fugatur ab homine, homo liberatur a daemone. Quis alter non periculose forsitan exsultasset, usque adeo sibi spiritus esse subjectos ut cederent et absenti? Verum ille Abbate ipso nuntiante nil motus magisque subsannans eos quod videbat magna super hoc admiratione moveri, haec eadem verba respondit: «Quidni facile nos duo praevaluissemus in unum? Leviter illum ejicere potuit Deus, praesertim cum ego, ut dicitis, ei socius datus sim et adjutor.» Hujusmodi nempe responsis in hujusmodi rebus saepius utebatur. Noverat siquidem verus et verax non ostentator, sed aemulator humilitatis, efficacius dissuaderi posse hominibus quod stupebant, obliqua quadam et artificiosa objectione, 0325D quam aperta excusatione, quae humilitatem magis praedicabilem praeferendo, existimationem non minueret hominum, sed augeret. Unde quodam loco ex propria loquens experientia: «Verus, inquit, humilis vilis vult reputari, non humilis praedicari .»
CAPUT II. De spiritu prophetiae, et revelatione futurorum, qua claruit.
8. Illud quoque notissimum fuit, quod adhuc in carne degens, apparens autem in spiritu, fratri cuidam obitus sui praenuntiaverit diem. Infirmabatur 0326A novitius quidam frater in Clara-Valle, bonae conversationis et bonae indolis adolescens. Nec longe aberat dies, qua post annuam ex more probationem, novum indueret hominem, si non prius hominem exuisset. Siquidem consummatus in brevi, explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius. Quinto igitur die ante ultimum diem suum, visitante se fratre quodam , idem novitius exhilaratus plurimum, inter alia spiritualis gratiae verba: «Ecce, inquit, quinta moriar die. Hodie enim mihi pater noster dominus Abbas apparuit cum multitudine monachorum, et blanda consolatione refovens, quinto die moriturum me esse dicebat.» Exiit sermo inter fratres, et antequam 1133 impleretur 0326B divulgatum est verbum. Exspectabatur ab omnibus dies illa, sed prae omnibus ille beatus in exspectatione sua fuit. Jam dies quinta inclinabatur ad vesperam, illius autem spiritus magis ac magis elevabatur ad Dominum. Demum circa undecimam horam in ipso mortis agone positus, obducto prorsus, ut assolet, lumine oculorum, et nemini jam intendens, ad exitum festinabat. Interim visitans eum Pater sanctus, velut ab alto somno revocat, et quasi retrahit commeantem, nec insalutatum abire permittit. Ad cujus vocem aperiens oculos, et mirum in modum facie serenata, aliquandiu intendebat in eum. Mirabamur omnes mortalem hominem, imo jam morientem eatenus triumphare de morte, ut in ipso mortis articulo exsultaret in gaudio, pulcherrime 0326C nobis exhibens illud poetae:
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem.
(VIRG., Bucol. ecl. 4.) Tum vero consolans eum Pater sanctus, nihil timere jubet, sed recto protinus cursu pertingere ad Dominum Jesum Christum, et offerre ei humilem pauperis suae familiae salutationem. Ad hanc vocemqua potuit capitis inclinatione et motu annuens labiorum, iterum clausit oculos, et eadem hora in pace quievit.
9. Multa quidem huic famulo Dei revelata per Spiritum, multa sine praecedenti revelatione mirabiliter ab eo praedicta cognovimus: ex quibus exempli gratia pauca subnectimus. Cum esset aliquando Pater sanctus in urbe Noviomensium in domo episcopi Simonis, adductus est ad eum Herveius de 0326D Baugenceio, puer admodum gratiosus, ortus ex regio sanguine, et ipsius episcopi nepos. De quo sequenti nocte famulo suo Christus ostendit, quod erat post tempora longa futurum: siquidem videbatur sibi tanquam in Missarum celebratione angelo cuidam pacis osculum dare, quod ad puerum deferretur. Nec dubius de revelatione eumdem Herveium renuntiaturum saeculo, et futurum aliquando devotum Christi famulum promittebat. Quae promissio tam celebris exstitit et vulgata, ut ipse quoque Herveius nobis postea fateretur, adolescenti sibi ad omnes arguentis conscientiae stimulos semper 0327A occurrere, impossibile esse ut post Viri sancti tale promissum, in saeculari habitu moreretur. Nec fraudatus est spe sua: siquidem venerabilis Walerannus Ursi-Campi coenobii primus abbas monachum illum fecit, et angelico functus officio, pacem quam ex ore Patris sancti ipse susceperat, communicavit Herveio. Cujus talis postmodum apparuit conversatio, ut tali dignus oraculo videretur. Nam et praedicto Waleranno in regimine monasterii Ursi-Campi ille successit; et novissime obitum suum imminentem sanus adhuc et incolumis, eodem Waleranno per revelationem sibi annuntiante, praescivit atque praedixit.
10. Et quod addimus, huic simile fuit. Patrem sanctum fines Parisiorum aliquando peragrantem, 0327B ut ad ipsam diverteret civitatem, episcopus Stephanus et caeteri omnes qui pariter aderant, obnixe rogantes non poterant obtinere. Magno siquidem zelo, nisi causa gravis urgeret, conventus publicos declinabat. Cumque vespere iter suum alias ordinasset, mane ubi primum locutus est fratribus, dicere jubet episcopo. «Quia Parisius ibimus, ut rogasti.» Conveniente igitur clero admodum copioso, sicut semper ab eo solebant expetere verbum Dei, continuo tres ex illis compuncti sunt, et conversi ab inanibus studiis ad verae sapientiae cultum, abrenuntiantes saeculo, et Dei famulo adhaerentes: quorum ille primum intuens, cum subito inter loquendum surgeret, peteretque vestigia ejus, inclinavit se modice, et fratri cuidam propius assidenti in aure locutus 0327C est, dicens: «Istum ego, sicut nunc video, venientem nocturna visione praevidi, propter quem etiam Dominus nos adduxit.» Qui nimirum novitius in multa postmodum puritate et devotione conversatus, plurimumque acceptus Deo et hominibus, in Clara-Valle post annos aliquot beato fine quievit. Apparuerunt aliquando Viro Dei in Trecensium urbe posito venerabiles ejus filii, jam quidem carne soluti, Galdricus et Gerardus: quorum etiam secundum carnem alter germanus, alter avunculus ejus exstiterat. Cumque velut accelerantes ocius pertransirent, revocanti 1134 et retinere volenti respondebant, eundum sibi pro fratre Gaufrido monacho, qui eorumdem a prima conversione socius, strenue satis in multis coenobiis exstruendis militaverat 0327D Deo. Continuo Pater sanctus excitatis fratribus accelerari jubet, et ad monasterium veniens, ipso die, sicut eis praedixerat, eumdem Gaufridum jam positum reperit in extremis.
11. 0328A tenerent vestigia, et nec sic gratiam obtinerent. Qua ex re Vir Dei religiosa animositate permotus, die altera Regem durius increpans, quod Domini sacerdotes sprevisset, libere quoque denuntiavit, quod eadem sibi nocte fuerat revelatum: «Haec, inquit, obstinatio primogeniti tui Philippi regis morte mulctabitur. Vidi enim te cum minore filio tuo Ludovico ad pedes episcoporum, quos heri contempseras, inclinatum: et protinus intellexi, Philippo celeriter facto de medio, pro Ludovici substitutione Ecclesiam, quam nunc opprimis, te rogaturum.» Quod quidem non longe post miserabilis casus implevit: et decedente Philippo, egit pater, ut is, qui feliciter hodie regnat, Ludovicus junior ungeretur.>
CAPUT III. De variis futuris eventibus spiritu prophetico ab eo praedictis0328B
12. Fidelissimum principem Theobaldum comitem, in magna tribulatione probatum, non minus mirabiliter quam misericorditer Dominus liberavit. Is nimirum potentissimus in regno, et secundus a rege, totus tamen eleemosynis deditus, et studio pietatis intentus, omniumque servorum Dei, sed specialiter Bernardi Clarae-Vallensis amator devotissimus erat. Quem eatenus impugnari et affligi passus est Deus, ut Rege pariter et vicinis potentibus fere cunctis adversus eum conjurantibus, usque adeo de ejus evasione desperaretur, ut publice quoque jam insultaretur religioni, pietati detraheretur, 0328C eleemosynis derogaretur. Monachi et Conversi, inutiles ejus milites et balistarii dicebantur. Nec modo apud extraneos, sed in ipsis quoque ejus civitatibus et castellis ejusmodi jam blasphemiae personabant. Denique congregatis aliquando episcopis pluribus, aliisque personis, praesente etiam Viro Dei, dum super his agerent et colloquerentur, episcopus quidam eo tempore, auctoritate et opinione prudentiae celeberrimus aiebat: «In manu Regis est comes Theobaldus, non est qui possit eum eruere.» Respondente alio quodam antistite, «Est qui possit liberare eum:» multum ille miratus quisnam crederetur posse, quaerebat. Demum audiens quia potest eum eripere qui omnia potest Deus; non parum substomachans: «Potest,» inquit, «si manifestus 0328D appareat, si clavam teneat, hinc inde percutiat; sed hactenus ista non fecit.» In tanta igitur desperatione, cum praedictum principem vehementer urgerent extranei, gravius tamen impugnarent qui ab eo defecerant universi pene potentes homines sui; nec minus illum affligerent pauci qui residui videbantur, ex aliorum defectu ipsi quoque suspecti: Lingonensis episcopus Godefridus frequenter et familiariter Dei hominem consulebat, quidnam sibi Dominus super his revelaret. Cui ille, cum jam saepius respondisset, nihil sibi apparere nisi tribulationem super tribulationem, demum aliquando 0329A sciscitanti, ait, quia quinto mense pax erit. Sane ultima die quinti mensis reformata est pax, ipso quidem et orante, et operante, ut non esset ambiguum ejus potissimum studio et merito piissimum illum principem a tam gravibus imminentibusque periculis liberatum.
13. 1135 inimicitiae graves. Causa erat, quod virum nobilem Gerardum de Monasteriolo, Rege prohibente, in munitissimo oppido suo Comes obsidens, comprehenderat cum uxore ac liberis et propinquis, ipsamque diruerat munitionem. Tractabat ergo Vir sanctus de reformanda pace, multis ad hoc ipsum episcopis et principibus congregatis: 0329B cum subito Comes ille amaritudinis felle commotus, insalutatos omnes relinquens, equo insiliit, et recessit. Confusis demque omnibus, jam conventus in desperatione pacis solvebatur, et praedictus Gerardus accedens ad Hominem Dei, licentiam postulabat, velut in mortem et carcerem rediturus. Sub obsidibus enim ad colloquium illuc erat adductus. Cumque Vir Domini consolaretur eum, gravius ille flens et ejulans: «Meam, inquit, minus doleo sortem: meos omnes lugeo pariter morituros.» Compassus itaque Vir beatus: «Ne timeas, ait. Certus esto quia Deus tibi tuisque subveniet, idque celerius quam valeas vel sperare.» Siquidem recordatus visionis, quam veniens ad id colloquium viderat, tanquam lecturum se Evangelium, a sancto 0329C episcopo Malachia petere benedictionem, confisus est pacem sine dubio proventuram. Necdum Gerardus ille limen domus attigerat a facie ejus egrediens, cum subito quidam occurrens, redire comitem nuntiavit. Mirati sunt omnes, tam celerem audientes promissionis effectum. Eadem etenim hora comes rediit, et pariter pax desiderata provenit. Erat autem idem comes pro eodem negotio ex mandato summi Pontificis anathematis vinculis innodatus; sed absolvendus humiliari, ut debuit, vel culpam super hoc fateri suam, penitus recusavit: magis autem, ut erat plurimum animosus, Deum sibi culpam hujusmodi nunquam remittere imprecabatur, innocentem se reputans et injuste ligatum. Quamobrem 0329D discessit Pater sanctus non parum tristis ab illo, dicens ei, siquidem litteras noverat, «In qua mensura mensus fueris, remetietur tibi (Matth. VII, 2).» Eadem autem die, causantibus super hac improbitate personis quibusdam, et principem illum graviter errasse dicentibus, accensus zelo Dei Famulus, aiebat: «Graviter satis haec temeritas punietur. Fieri omnino non potest, quin hoc eodem anno comes ipse aut moriatur, aut evidentem aliam divinae indignationis sentiat ultionem.» Hoc verbum et ex ipsis, et ex aliis audiere non pauci. Quod tam celeriter est impletum, ut comes idem infra diem quintum decimum moreretur.>
14. Ingressus aliquando Servus Christi Germaniae regnum, festinabat ad partes Moguntinorum, pacem 0330A reformaturus inter regem Lotharium, et praedecessoris ejus imperatoris Henrici nepotes; Conradum scilicet, qui Lothario postea successit in regnum, et Fridericum patrem hujus Friderici, qui post Conradum electus obtinet hodie principatum. Venerabilis autem metropolitanus Moguntinorum Albertus honorabilem quemdam clericum, nomine Mascelinum, Viro Dei obviam misit. Hic igitur Mascelinus cum a domino suo missum se esse diceret ad serviendum ei, paulisper intuitus illum Vir Dei: «Alius, inquit, Dominus ad sibi serviendum te misit.» Expavit Teutonicus, et miratus quid dicere vellet, firmius asserebat a domino suo Moguntino sese archiepiscopo destinatum. Econtra Servus Christi: «Falleris, ait, major Dominus est, qui misit te, 0330B Christus.» Tunc demum intelligens homo quorsum vellet vibrare sermonem: «Putas, inquit, quod monachus fieri velim? Absit a me; non cogitavi, nec ascendit super cor meum.» Nihilominus tamen renuente illo, Dei Famulus affirmabat omnimodis fieri oportere, non quod ipse de se cogitaverat, sed quod de eo disposuerat Deus. In eodem denique itinere conversus ad Dominum saeculo valefecit, et cum aliis pluribus litteratis honoratisque personis, quas collegit eo tempore Servus Christi, ipse quoque, sicut sibi praedictum fuerat, secutus est eum.
15. Henricum quoque germanum regis Francorum, qui Belvacensem hodie cathedram ornat, non dissimili Dominus conversione mutavit. Accidit enim ut veniens idem Henricus ad Hominem Dei super 0330C quodam saeculari negotio locuturus, conventum etiam fratrum visitans eorum sese orationibus commendaret. Cui Pater sanctus 1136 inter verba sanctae exhortationis: «Confido,» ait, «in Domino, nequaquam in eo te moriturum in quo nunc positus es; sed velociter experimento proprio probaturum, quantum tibi istorum prosit oratio quam expetisti.» Quod eodem postmodum die non absque multorum admiratione completum est, et de tanti juvenis conversione coenobium omni exsultatione repletum. Lugentibus autem sociis, et familia tota, ac si mortuum illum cernerent, ejulante, prae caeteris Andreas quidam Parisiensis Henricum ebrium, Henricum vociferabatur insanum, nec conviciis, nec 0330D blasphemiis parcens. Econtra sane, idem Henricus pro illius potissimum conversione Dei Hominem dare operam precabatur. Cui Vir sanctus audientibus multis: «Dimitte, ait, hominem; modo anima ejus in amaritudine est, nec pro eo multum sollicitus sis, quia tuus est ille.» Cumque amplius spe concepta Henricus instaret ut loqueretur Andreae, severius intuitus eum Vir Dei. «Quid hoc est, ait? nunquid non jam dixi tibi, Tuus est ille?» Audiens haec Andreas, astabat enim et ipse, sicut plurimum improbus erat, et a sacra conversatione vehementer abhorrens, talia secum, ut hodieque fatetur, tacita cogitatione volvebat: «In hoc nunc scio falsum te esse prophetam. Hoc enim certus sum quia locutus es verbum, et non fiet. Hoc tibi ego coram Rege et principibus, 0331A in celebri quocunque conventu improperare non parcam, ut tua omnibus falsitas innotescat.» Caeterum quam mirabilis Deus in consiliis super filios hominum, ridens eorum vana conamina, ut propositum suum quando, et quomodo ipse voluerit impleatur! Siquidem die altera ibat Andreas mala omnia imprecans monasterio, ubi dominum dimittebat, ipsam quoque desiderans vallem funditus subrui cum habitatoribus suis. Nec parum moti sunt et mirati, qui praedictum Viri sancti de ipso audierunt verbum, cum taliter videretur abire. Sed non diu pusillanimitatem eorum et fidem modicam tentari passus est Deus. Illa tantum die procedens et repellens quodammodo gratiam Dei, nocte proxima victus et quasi vinctus trahente se et vim faciente 0331B Spiritu Dei, diem exspectare non potuit; sed exsurgens ante diluculum, velociterque rediens ad monasterium, alterum nobis Saulum, vel magis de Saulo altero Paulum alterum exhibebat.
16. Inter caeteros quos de vana conversatione hujus saeculi per ministerium servi sui Christus eripuit, de partibus Flandriae multi aliquando nobiles, multi sapientes et litterati viri sub ipsius magisterio sacram professi sunt servitutem: quorum primus videbatur Gaufridus ille de Perona, qui postmodum in Clara-Valle Prioris officio functus est, et defunctus in eo. In quibus evidenter satis evangelicum illud impletum est: Multi dicent vobis, Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth. XXIV, 23). Plurimis enim persuasionibus actum est cum eis, ut aliam magis 0331C eligere professionem, et loca alia debuissent, donec occurrit Dei Famulus jam prope dispersis: et in verbis gratiae, quae procedebant de ore ejus, pristina omnis haesitatio facta de medio, et omnium pariter in ipsius consilio irrefragabiliter est firmata voluntas. Quod quidem non sine subita et penitus insperata quorumdam ex ipsis mutatione factum est animorum. Denique cum jam Dei Hominem ad monasterium sequeretur praedictus ille Gaufridus, gravissima coepit tentatione pulsari. Intuitus autem illum unus e fratribus: «Quid est, inquit, quod facies tua exterminata, et tristitiae quodam nubilo graviter obvoluta videtur?» Cui Gaufridus: «Scio, inquit, quod nunquam amplius laetus ero.» Quod verbum cum ad Dei Famulum idem frater satis anxius retulisset, 0331D videns ille sacram basilicam prope viam per quam gradiebantur, in eam divertit, et ingressus orabat. Caeteris autem deforis praestolantibus, Gaufridus ille gravatus taedio super lapidem obdormivit. Demum cum ambo pariter surrexissent, ille de oratione, iste de somno, apparuit idem Gaufridus tantum jucundior et hilarior caeteris, quantum tristior prius. Cumque ei praedictus frater verbum moestitiae quod locutus fuerat, amicabiliter improperaret: «Etsi tunc, inquit, dixi, Nunquam amplius laetus ero; sed nunc dico, Nunquam amplius tristis ero.»
1137 17. Idem quoque Gaufridus primo tempore tirocinii sui pro patre suo viro nobili et potenti, 0332A quem in saeculo reliquerat, filiali pietate sollicitus, Patrem sanctum pro ejus conversione rogare Dominum, affectuosius exorabat. Cui Vir Dei: «Ne timeas, inquit, ego illum probatum monachum manibus meis in hac Clara-Valle sepeliam.» Utrumque secutum est, et perfectus monachus factus est; et a Patre sancto, sicut ipse praedixerat, in Clara-Valle sepultus. Tanquam enim mori illo ahsente non posset, quinque mensibus infirmatus, et creberrimum, imo continuum responsum mortis in se ipso habens, sustinuit donec Pater sanctus rediret, qui, ut olim promiserat, eum traderet sepulturae.
18. 0332B quadam pace laborans, et Regina in contrarium nitebatur. Cumque eam moneret desistere coeptis, et Regi suggerere meliora, inter loquendum illa coepit conqueri super sterilitate sua, humiliter rogans, ut sibi partum obtineret a Deo. At ille: «Si feceris, inquit, quod moneo, ego quoque pro verbo quod postulas, Dominum exorabo.» Annuit illa, et pacis non tardavit effectus. Qua reformata, praedictus Rex, nam verbum ei Regina suggesserat, a Viro Dei promissum humiliter exigebat. Hoc autem tam celeriter est impletum, ut circa idem tempus anno altero eadem regina pepererit.>
19. Dominus abbas Rainardus Cisterciensis, quem ex Clara-Valle assumptum Pater sanctus et ut filium amplectebatur, et reverebatur ut patrem, ob quorumdam 0332C monasteriorum ordinationem Provinciae partes intravit. De quo Vir Dei in Clara-Valle consistens, dum fratri cuidam loqueretur, subita inspiratione permotus: «Dominus, ait, Cisterciensis, aut mortuus est, aut in proximo moriturus.» Nec parum ille frater miratus est audiens verbum: magis tamen obstupuit, cum ejusdem abbatis post dies paucos audiret obitum nuntiari
20. 0332D hoc loquebantur. At ille intuens in eos: «Hic, inquit, nulla unquam tentatione laborabit: iste vero, multa; sed tamen praevalebit.» Utrumque sicut audivimus, sic vidimus: adeo ut frequentius alteri objiceremus, cum aliquoties in tentatione pene deficeret, et inciperet jam abire, impossibile esse ut vinceretur, quem Vir sanctus dixerat nulla tentatione vincendum.> Pernoctabat aliquando Dei Famulus in oratione, in suo Clarae-Vallensi coenobio constitutus, et solita intentione Dominum deprecabatur. Contigit autem eadem hora pauperem quemdam, et vere pauperem spiritu, in cella hospitum mori, cujus animam cum vocibus canoris in coelum 0333A deferri Pater sanctus audivit: et interrogatis mane fratribus, qui adfuerant, illam fuisse horam obitus ejus comperit, qua praedictas audierat in sublime tendentium voces.
CAPUT IV. De mirabilibus et variis beneficiis ab eo, praesertim in regno Galliae, praestitis.
21. Cum beatus episcopus Malachias, cujus vitam virtutibus plenam Vir sanctus studiose descripsit, juxta desiderium cordis sui in Clara-Valle beatam coelo animam reddidisset; offerens pro ejus transitu venerabilis Abbas hostiam salutarem, gloriam ejus Domino revelante cognovit, et eodem inspirante, sacrificio jam expleto, formam mutavit 0333B orationis, et collectam intulit, quae ad sanctorum pontificum celebritates, non ad commendationes defunctorum pertinet, ita dicens: «Deus, qui beatum Malachiam pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti, tribue, quaesumus, ut qui pretiosae mortis ejus festa agimus, vitae quoque imitemur exempla.» 1138 Deinde reverenter accedens, sacra ejus vestigia devotissime osculabatur. Modum tamen et seriem visionis nec cuiquam aperire, nec in ejusdem episcopi Vita scribere acquievit: hoc tantum respondens, cum plurimum rogaretur, nimis ad propriam sui ipsius pertinuisse personam. 0333C cum ad tumulum reverendissimi viri Alberti episcopi Ostiensis, noviter ante defuncti, pro commendatione ejus sacrificium laudis offerret, collectam similiter in fine mutavit: de quo tamen quid vidisset, nec interrogatus est, nec confessus, cum sine certa revelatione id fecisse minime videatur.>
22. Super his quae ad gratiam pertinent sanitatum, tam multa insignia per hunc famulum suum operatus est Christus, ut in eo quoque videretur exhiberi, quod de ipso Joannes evangelista testatur: Si omnia scriberentur, ne ipsum quidem mundum capere eos, qui scribendi fuerant, libros (Joan. XXI, 25). Caeterum nos saltem pauca de pluribus exempli gratia proferamus. Castrum-Villanum accolae 0333D vocant, quod a Clara-Valle, ut aiunt, sex milliariis distat: ubi mulier praegnans tempus omne transierat pariendi, et aliquantis mensibus jam decursis, cum necdum pareret, amplius mirabatur. Cujus eo usque dilatus est partus, ut morbus potius videretur, nec jam crederetur esse praegnans, sed tumens. Quis enim credere posset infantulum anno integro intra viscera posse materna teneri? Desperata igitur mulier ad monasterium Viri Dei ducitur sic se habens. Sistitur ad portam misera, et portario fratri causa tam miserabilis intimatur. Rogatus ille, et inaudito compassus incommodo, supplex adiit Patrem 0334A sanctum, fideliter ei necessitatem indicans mulieris, fideliter explens negotium susceptae legationis. Et, o mira divinae virtutis operatio, mirabilius accelerantis quod mirabiliter tardabatur! Tanquam enim hoc solum tanto tempore nasciturus infans exspectaverit, hora eadem femina peperit, et praecurrente remedio, ad portam rediens frater ille incommodum quod nuntiaverat, non invenit.
23. Alio tempore in territorio Autissiodorensi, apud oppidum quod Cona vocatur, mulier quaedam periclitabatur multis diebus, quod venisset filius usque ad partum, et vires non haberet parturiens. Cumque supervenisset interim Servus Christi, postulanti benedictionem, aquam benedictam misit. Gustavit mulier, et confestim natus est puer: quem 0334B venerabilis episcopus Carnotensis Gaufridus baptizavit, Bernardi ei nomen imponens. In eodem itinere et in territorio eodem, dum febricitantium multitudo, sicut ubique solebant, a Dei Homine panem peterent benedictum, Girardus quidam clericus ex castro, cui nomen est Clamiceium, male sciolus et subsannans fidem populi blasphemabat. In ipsis autem verbis blasphemiae gravissima febre correptus, usque Autissiodorum abeuntem sequi coactus est Virum Dei: et poenitentiam agens apud eum, ipsam, cui detraxerat, multis obtinuit precibus benedictionem. Tam multis vero gustata ejusmodi benedictio reddidit sanitatem, ut solius Dei, cujus haec virtute fiebant, posset notitia comprehendi.
0334C 24. Vidimus in Meldensi territorio militem devotissimas referentem gratias Viro Dei, quod ad primum gustum panis ab eo benedicti, plenam receperit sospitatem a febre quartana, qua sic graviter laboraverat mensibus ferme decem et octo, ut in hora accessionis, quasi phreneticus, nec matrem agnosceret suam. Virum quoque venerabilem Gerardum, Lemovicensem episcopum, testantem audivimus, juvenem quemdam de familia sua lethaliter in capite saucium, cum jaceret spumans et impos mentis, immissa sibi in os buccellula panis, quem benedixerat Homo Dei, tam celerem sensisse virtutem, ut incolumis surgeret ipsa hora. Neque illud tacendum, quod ipsam quoque substantiam panis ab omni corruptionis injuria eadem benedictio vindicabat; 0334D adeo ut plures viderimus, qui per septennium et ultra eosdem servaverint panes, nec colore, nec sapore mutato. 1139 Ante hos paucos dies, venerabiles abbates, Girardus et Henricus, de Sueciae partibus venientes, dum super his conferremus, testati sunt nobis, panem ante annos undecim ejus benedictione signatum manere adhuc apud se penitus incorruptum. Nec dissimilem apud aliquos nostrum usque hodie novimus, et apud alios multos credimus esse repositum. Et nunc idoneum satis et evidens hujus rei testimonium proferamus.
25. Vir magnus et magnifice honorandus Danorum 0335A archiepiscopus Eskilus Patrem sanctum unico venerabatur affectu, unica devotione colebat. Nec contentus est in filiis eum videre, cum novum coenobium exstruxisset, et impetrasset ab eo desideratum sacrae congregationis examen. Praevaluit apud eum desiderium vehemens, ut homo tantae auctoritatis, et in insulis illis tam ecclesiastica quam saeculari auctoritate singulariter potens, expositis suis omnibus, etiam semetipsum periculis multis traderet et labori. Nam de expensis dicere non est magnum, quamvis eumdem audierimus protestantem, quod expenderit in itinere ipso argenti marcas amplius quam sexcentas. Venit ergo Claram-Vallem tam humilis et sublimis, quem a finibus terrae non curiositas audiendae sapientiae, 0335B sed fidei zelus et plenitudo devotionis attraxerat. Ubi quantum fleverit, qualem sese non modo erga eum, quem tam unice suspiciebat, sed etiam erga minimos quoslibet fratrum exhibuerit, non est facile dictu. Demum rediturus ad propria, ut benedictum a Dei Famulo panem referre possit, et diutius conservare, humano sensu praecipit ut in clibano recoquatur, sicut solent qui maria transeunt panem ferre biscoctum. Audiens autem Sanctus non est passus errare hominem tam devotum, sed amicabiliter arguens in hac parte fidem ejus modicam inveniri: «Itane, inquit, non poterit panem ipsum benedictio magis quam recoctio conservare?» Et non acquievit benedicere illum, sed communem sibi panem praecipiens exhiberi, benedixit, et dixit: 0335C «Ecce hunc tolle tecum, nihil deinceps de corruptione sollicitus.» Tulit, et ad suos rediens usque hodie gloriatur fidei suae defectum evidentissima rei veritate convinci. Nec enim passus est Patris sancti non visitare sepulcrum, nec minus erga eum nunc afficitur, nec minus quam olim in vivente confidit, nimirum quem verius vivere omnino non ambigit. Confessus est etiam nobis de pane quem retulit, quod nunc usque, cum jam tertius annus transierit, illaesum eum Beati viri fides et benedictio custodivit.
26. Narraverunt etiam nobis viri religiosi, qui cum eodem archiepiscopo venerant, miraculum dignum memoria nuper factum in coenobio, quod, ut supra meminimus, in terra sua ipse fundavit 0335D . Erat enim, inquit, in regione eadem adolescens nobilis, ipsius quoque archiepiscopi secundum carnem propinquus, sed ob multa sua flagitia minus charus. Correptus autem gravissima valetudine, visitationem ejus vix impetravit, et per manum ejus ad monasterium quod fundaverat, ille se contulit. Ubi et cum maxima cordis compunctione renuntians saeculo, per dies aliquot in humili et fidelissima confessione persistens, magis ac magis eadem aegritudine laborabat. Qua demum invalescente 0336A exitum sibi imminere cognoscens, abbatis et fratrum praesentiam miro amplectebatur affectu, mira eos devotione monebat, ut spiritualia arma corriperent, egressuram protinus animam sibi commendatam efficaciter protecturi, et exhibituri fideliter necessarium prorsus inter imminentium hostium crudelissima tela conductum. Cumque in hujusmodi supplicatione divinis jam Sacramentis munitus, et de eorumdem servorum Dei patrocinio, et Domini miseratione piissima devotione praesumens, ac proinde circumstantibus omnibus multam suae salutis relinquens fiduciam exspirasset, offerebant fratres pro commendatione animae ejus, quam devotissime poterant, Dominici corporis hostiam salutarem.
0336B 27. Tum subito inimicus humanae salutis, ex ejusdem, 1140 sicut indubitabile esse videtur, liberatione animae, quam ex multis diebus irreparabiliter sese occupasse credebat, iram magnam concipiens, et eamdem, permittente Deo, crudeliter satis exercens, unum e fratribus repentino furore pervasit. Clamabat igitur horrendis vocibus miserabilis homo, et vix multorum manibus tenebatur. Demum cum maximo quidem labore asportatus, et in lectulo religatus, tam sua quam astantium membra dentibus appetens, dirissime vexabatur. Nec illa quam prius nosset lingua, sed nova quadam, quam nec astantium quisquam noverat, loquebatur. Et cum nihil quod diceret intelligerent, tam libere tamen et sine offendiculo non inconcinnas eum 0336C audiebant edere voces, ut indubitanter crederent quod lingua aliqua loqueretur. Post aliquantas igitur horas, cum vehementer confusi fratres quid agere possent anxie cogitarent, et studiose conquirerent; unus ex eis salubre consilium Domino inspirante concipiens, sacra pignora ab ipso archiepiscopo eodem anno istic deposita, videlicet de capillis et barba, et dentem unum beati patris nostri Bernardi afferri monet, et ejus pectori superponi. Quod ut factum est, Germanica lingua per os ejus coepit horrendis vocibus nequam spiritus exclamare: «Tollite, tollite, amovete Bernardum.» Et dicebat: «Heu, quam ponderosus factus es, Bernarde! quam gravis, quam intolerabilis factus es mihi!» Cumque haec et similia 0336D aliquandiu clamitans loqueretur, factum est breve silentium, et subito frater idem Domino miserante purgatus, aperuit oculos, ac velut de gravi somno evigilans, circumstantes fratres et sua plurimum vincula mirabatur, verecunde satis quidnam sibi vellent haec, vel quid accidisset, interrogans. Ex ea igitur hora pristinam sanitatem mentis et corporis per beati Patris merita sancta recepit, nil penitus quod in illo tam gravi casu fecerit aut locutus fuerit, recordatus. Haec quidem a nobis de 0337A testimonio viri reverendissimi Eskili Danorum archiepiscopi ex occasione panis a Dei Homine benedicti, non sine quadam anticipatione sunt dicta.
28. Non modo autem hominibus, sed pecoribus etiam et armentis tam frequenter ejus benedictio profuit, ut monasterii sui cellerarium dure aliquando increparit, quod sibi non indicans, mori animalia permisisset, unde fuerant pauperes sustentandi. Dehinc ut solitus erat, benedixit sal, et animalibus jussit apponi, et protinus lues orta cessavit. Quod in aliis quoque monasteriis vidimus et cognovimus, ut audiens fratrum animalia mori, interdum etiam non rogatus, sed ipse prior admonens eos eodem remedio subveniret. Gaudum dicitur 0337B locus quidam Caziacensium monachorum, ubi Vir sanctus cum aliquando pernoctaret, exhibitum sibi juvenem claudum oratione et benedictione sanavit, ita ut post dies paucissimos per eumdem locum redeunti incolumis et devotus astaret. In eisdem partibus, vico cui nomen Algorrium, mulierem phreneticam populus obtulit transeunti: cui manus imponens et orans, sanam dimisit, et abiit. Hanc in eodem vico postea vidimus, Viro Dei cum gratiarum actionibus occurrentem.
29. In remotis etiam regionibus, quocunque eum Ecclesiae sanctae necessitas traxit, virtus est prosecuta signorum. Apud Viride-Folium (sic enim dicitur castrum territorii Tolosani, quod, ut superiore 0337C libro meminimus (cap. 6), aliquando Pater sanctus introiens, multis ibidem virtutibus claruit) puer mancus et claudus ex utero matris suae, ad cujusdam memoriam martyris, utriusque pedis et alterius manus receperat sospitatem. Hujus alteram manum adhuc invalidam, tanquam divinitus servatam sibi, Pater sanctus benedicendo sanavit, ut sanctorum innotesceret particeps esse virtutis. Caturcium dicitur civitas Aquitaniae, per quam Viro Dei ipso tempore transitus fuit. Ibi, praeter 1141 alia beneficia quae praestitit infirmantibus multis, unus de pueris episcopi civitatis ipsius, qui ex vulnere gravi alterius oculi lumen amiserat, sub manu ejus visum recepit. In pago quoque Engolismensi, loco cui nomen est Castellare, post oblationem hostiae 0337D salutaris, astantibus venerabilibus episcopis, Lamberto Engolismensi, et Gerardo Lemovicensi, puerum ex matris utero claudum et mancum, cujus in modum pilae cubiti cum genibus umbilico, pedes autem natibus adhaesissent, Dei Famulo offerebant. At ille singula membra, edito prius signo crucis, attrectans, mira facilitate extendit protinus et sanavit. Apprehendens denique manum ejus erexit illum, et dimisit libere gradientem. Populus autem pro tantis nimirum virtutibus, magnis vocibus Dominum collaudabat. Nam et die sequenti in pago Lemovicensi, in vico quem Sancti-Geniani al. Germani nomine vocant, signa per eum plurima claruerunt. Undique enim confluebant qui incommodis 0338A variis laborabant, et virtus erat Domini ad sanandum eos. Ubi inter caeteros puer ferme decennis, caecus ex utero matris suae, coram omni populo oblatus est Viro Dei. Qui in digitos suos exspuens, et liniens oculos ejus, brevem fecit orationem, et in nomine Christi aperuit oculos caeci nati.
CAPUT V De variis miraculis a beato Bernardo per Germaniam, Constantiae, Basileae, Francofurti, Treviris, etc., patratis.
30. Regnum quoque Germaniae cum introisset aliquando Vir beatus, tam excellenter enituit in gratia sanitatum, ut nec verbis exprimi, nec credi valeat si dicatur. Nam et testati sunt qui adfuere in territorio Constantiensi, circa vicum quem Doniguem 0338B nominant, ex iis qui diligentius vestigarunt et viderunt oculis suis, una die illuminatos ad ejus impositionem manus caecos undecim; sanatos etiam mancos decem, et claudos erectos decem et octo. Caeterum ne fecisse nos inopes copia videatur, ex innumera multitudine saltem pauca memoriae commendamus, quae in locis celebrioribus facta noscuntur. Cum venisset Constantiam Homo Dei, et undique se virtutum ejus fama diffunderet, abbas Augiensis (quod intra lacum Lemanum antiquum exstat et nobile monasterium) hominem, quem suis eleemosynis sustentabat, caecum misit ad eum, et confestim videntem illum recepit. Heytereseim dicitur locus ad ejusdem dioecesim pertinens civitatis, 0338C sed plurimum a civitate remotus. Ibi quoque, sicut et in caeteris illius provinciae per quae transiit locis, multis in Servo suo miraculis glorificatus est Deus: ubi etiam caecus natus sub manu ejus visum recepit. Item alteri a nativitate surdo et muto auditus redditus est et loquela. In civitate etiam Basilea cum ex more sermonem habuisset ad populum, ut impleretur in eo quod de sanctis Apostolis legitur, qui videlicet profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis (Marc. XVI, 20), oblata est ei femina muta, et confestim orante eo locuta est: oblatus est claudus, et ambulavit: oblatus est caecus, et vidit.
31. Apud Spirensium civitatem, praesente Romanorum rege Conrado, qui Dei Hominem ab ecclesia 0338D ad hospitium devotissime deducebat, offerebant puerum claudum, rogantes ut ei manum imponere dignaretur. Quem signatum protinus erigens, super pedes statuit, et libere gradiebatur, in Dei laudem acclamantibus universis. In capella episcopi civitatis ipsius, rege ipso vidente, visum reddidit caecae cuidam mulieri, et claudo nato gressum donavit. Multa quidem et alia in manu ejus ibidem Christus effecit, sed ad exemplum pauca sufficiant. Nonnullos etiam pauperculos pueros rex ipse devotus suis illi manibus offerens, de multorum curatione meruit gratulari. Nec modo apud praedictam Spirensium urbem, sed apud Francovadum Moguntinae dioecesis locum, innumeris virtutibus idem Dei servus 0339A effulsit. De tota siquidem regione quotquot patiebantur, afferebant ad eum, et tantus erat concursus, 1142 ut praedictus rex cum aliquando populum comprimentem coercere non posset, deposita chlamyde Virum sanctum in proprias ulnas suscipiens, de basilica exportarit. Inter plurimos sane qui ibi dem adepti sunt sanitatem, senex quidam paralyticus de vicinia illa, homo notus et honoratus, multis suorum precibus, non sine multo labore introductus est ad Hominem Dei: a quo post brevissimam, ut solebat, orationem erectus protinus et sanatus, non modo incolumis, sed et fortis apparuit, ut posses credere, si videres, non tam alteratum hominem esse, quam alterum. Jamque eo viriliter procedente parabant alii tollere lectum ejus in quo advectus 0339B erat, cum revocans eum unus ex circumstantibus Hugo Tullensis Ecclesiae archidiaconus, evangelici illius paralytici memor: «Non sic,» ait, «non sic vacuus reverteris, tolle grabatum tuum, et ambula (Joan. V, 8).» Et imponens in humeros ejus, dimisit eum libere procedentem: et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. Ibidem etiam puer surdus et mutus ex utero matris suae, sublevatus per scalam, et in fenestra accedens ad Virum Dei, sub manu ejus auditum recepit pariter et loquelam Sed et paralytica quaedam mulier de eadem regione, dives et honorata, ibidem recepit amissam ex multo tempore sospitatem. Dumque exsiliens ambularet, omnes quidem laetati sunt qui videbant, sed prae caeteris exsultavere milites qui attulerant 0339C et obtulerant eam. Nam et ipsius sibi particeps esse virtutis religiosa devotio videbatur. Per idem tempus transeunte Sancto prope vicum in littore Rheni positum, quem Bobardum vocant, et varios per universam provinciam curante languores, oblatus est paralyticus in grabato. Audita siquidem fama virtutum, a praedicto vico in occursum ejus se fecerat apportari. Cui in medio populi manus imponens, erexit hominem, incolumemque remisit ad propria.
32. Eodem anno ingredienti urbem Treverensium Servo Christi, ex more obviam ruit populus universus. Offerunt ei sorores duas. quae ab annis quatuor, amborum lumen amiserant oculorum. 0339D Quarum ille utrique imprimens signum crucis, visum reddidit lucis: et videntes Virum Dei cum caeteris sequebantur. In ejusdem basilica civitatis, cum ad altare beati Petri apostoli Vir apostolicae gratiae immortalem Hostiam immolasset, oblatus est ei claudus, et ambulavit: oblatus est caecus, et vidit, oblata est surda mulier, et audivit. Haec in somnis admonitam se esse dicebat, ut Dei Hominem peteret, cujus beneficio receptura esset auditum. Apud Confluentiam, Trevirensis dioecesis nobile castrum ad Mosellam fluvium, qui ibidem in Rhenum labitur, Dei Famulus pertransibat: cumque paululum processisset, oblatum sibi et signatum hominem claudum deponi jussit et ambulare, sed 0340A non fuit qui obediret. Nec mora, claudus idem retractum femoris nervum clamat sponte laxari, et dum nescit, extendi velut ab altero genu suum, quod quamlibet ante conatus, nullo modo potuisset. Mirantur omnes, probatur sub omni velocitate quod dicitur: deponitur illico, illico graditur, illico sanus et incolumis innotescit.
CAPUT VI. De variis et illustribus miraculis Coloniae, Aquisgrani, Leodii, Cameraci, el in Hispania factis.
33. Non est nobis Colonia transeunda. Magna est civitas: magna illic Dei Famulo virtus adfuit; magna illum devotio coluit populorum. Ostenditur usque hodie in claustro beati Petri, sicut a personis veridicis nuper accepimus, adolescens olim 0340B claudus, nunc libere gradiens, qui oblatus Viro Dei, ad impositionem manus ejus gressum recepit, unde etiam filius ejus publice cognominatur. Abbas Henricus de Suecia, cujus nos supra fecimus mentionem, nuper retulit nobis, feminam nobilem, germani sui olim uxorem, cum post obitum viri sui prae dolore phrenesim incurrisset, et multo tempore sic se habens, in vinculis teneretur, eidem Patri sancto in praefata urbe oblatam, et vix tenuiter in turba circumstrepente signatam, dum ex more ligata 1143 revehitur, mentem pristinam atque integram recepisse salutem. In eadem etiam civitate filiam surdam eidem Patri sancto parentes nobiles obtulerunt. Hanc aiebant a pueritia traditam sanctimonialium monasterio feminarum, ibidem 0340C amisisse prorsus auditum, et annos plures in eodem incommodo peregisse. Cujus aures signo crucis edito Pater sanctus attrectans, protinus et auditum ei, et parentibus eam reddidit audientem. Accedens inter haec mulier honorata, Coloniensis itidem civis, quae alterius oculi lumen amiserat, plurima jam per quinquennium inutiliter sese in medicos expendisse dicebat. Et ipsam quoque continuo per signum crucis illuminans Vir beatus, quod gratis acceperat, gratis dedit. Sed et matronam alteram in beati Petri basilica oblatam in lectulo, idem Christi servus erexit protinus, et incolumem suis pedibus abire praecepit. Hujus ex multo tempore nervi femorum fuerant sic retracti, ut nec erigi ullatenus posset, nec consistere pedibus suis. 0340D Nam ex personis aliis perhibebant, qui studiosius observarunt, ad ejusdem Viri sancti orationem et manus impositionem, in civitate praedicta, intra triduum quod ibi fecit, duodecim claudos erectos, mancos duos sanatos, quinque caecos illuminatos, loquelam redditam mutis tribus, et decem surdis auditum.
34. Aquisgrani sede regia, dum in illa famosissima toto Romanorum orbe capella Vir beatus Missarum solemnia celebraret, claudo homini gressum, et caecis quatuor visum sub manu ejusdem servi sui, Rex regum et Dominus dominantium reparavit, et potenti virtute restituit. Eodem etiam 0341A tempore intra Leodiensium fines, praeter innumera alia, quae brevitatis studio praeterimus, juxta oppidum quod Fontanas vocant, orante eo aperuit Dominus oculos caeci nati. Hujus non modo oculi caeci, sed etiam ipsae quoque palpebrae clausae et emortuae erant: quas sacratissimis digitis suis aperiens Vir beatus, divino munere et vigorem palpebris, et pupillis praestitit claritatem. Confestim denique idem puer lucem miratus ignotam. maxima eum exsultatione clamabat: «Video diem, video omnes homines, video capillatos.» Plaudens quoque manibus et tripudians: «Deus, inquit, ex hoc jam non offendam ad lapides pedes meos.» In urbe etiam Cameraco celebranti Missarum solemnia Viro Dei surdum et mutum a nativitate 0341B puerum offerebant. Quem audientem protinus et loquentem, qui propius aderant, super gradum ligneum statuere, ut de eo loco eminentiori novo sermone populum salutaret. Nec mirum quod mira plebis devotio, mira protinus vociferatio sit secuta. Et haec quidem super iis quae in regno Germaniae in manu Servi sui mirabiliter operatus est Deus, e pluribus pauca sufficiant.
35. Nam et in Hispaniis, ubi praesens ipse non fuit, sanctitatis ejus indicia claruerunt. Cum enim fidelis servus et prudens, et pretiosum dominicae crucis fructum undique colligeret, atque iterum propagaret ubique; contigit ut de filiis suis in Hispanias mitteret, in illis quoque sicut in caeteris gentibus fructum aliquem habere desiderans. De quorum 0341C numero Albertus quidam faber in loco, cui nomen est Superadum, gravissima valetudine occupatus, per multum jam tempus jacebat paralyticus in grabato. Interim per abbatem suum incommodum suum nuntiat Patri sancto, et ut sui misereatur exorat. Eadem autem die qua Vir beatus in Clara-Valle pro eodem paralytico ad petitionem sui illius abbatis oravit, currente velociter verbo virtutis, et virtute orationis, ille in Hispaniis repente convaluit, tanquam vas plenum aqua suo sentiens capiti superfundi. Regressus quidem abbas cum praedictum fratrem incolumem reperisset, diligenter sciscitatus ab eo modum et tempus suae liberationis, certissime comperit orante 0341D in Galliis Dei Famulo, illum in Hispaniis esse curatum.
36. Et quia semel ad Hispanias vertimus stylum, illud quoque quod contigit de Viro Dei reverendissimo Petro Asturiensi episcopo, prosequamur. Is quidem Petrus 1144 nobilis genere, monachus professione, pietate devotus, in coenobio quodam, quod eo tempore ipse regebat, tam vehementi dolore capitis laborabat, ut nec Regulam observare jejunii, nec sine pelliceis posset pileis stare. Audiens autem celeberrimam virtutum famam quae 0342A per Dei Hominem efficiebantur, per quemdam fratrem legationem mittit suae supplicationis, et opem flagitat suae intercessionis. Cui Vir sanctus laneum , quo ipse utebatur, pileum misit, et promisit aegro capiti de Domini virtute remedium. Suscepit ille missam sibi benedictionem maxima cum reverentia et devotione. Confitens enim quam sollicite potuit delicta sua, et stola sese induens sacerdotali, ita demum velut Christi fimbriam tangens, Servi Christi pileum sumpsit, et imposuit capiti suo. Nec tardavit fidei fructus, et benedictionis effectus; sed miratus et ipse est, celerem protinus sentiens medicinam, et extunc usque hodie ab hujusmodi languore sanus et incolumis annuntiat omnibus quam experiri meruerit ipse virtutem. 0342B Nam et episcopus factus xenia illa divisit, partem mediam suis secum in scriniis honorificentissime ferens, mediam in monasterio sub eadem veneratione deponens; nec locum scilicet unde vocatus, nec sedem cui praelatus est, volens tanta benedictione fraudari.
CAPUT VII. De miraculis in patria et vicinia Clarae-Vallis per beatum Bernardum factis.
37. Ex hoc nobis ad ea quoque quae mirabiliter egit in regione propria, redeundum. Nam in eo forte etiam plus quam propheta dici posse videtur, quod propheticus ei non defuerit honor, ne in patria sua quidem. 0342C multo jam tempore, misero penitus et miserabili quodam incommodo desperabiliter laborabat. Siquidem tanquam vivum aliquid et motabile intra praecordia sentiens, et ex magna parte phreneticus, nec consolari poterat, aut securus esse: nec quid timeret aut pateretur, agnoscere, nisi quod daemonium esse suspicabatur. Talis ad Dei Hominem de Bavaria Claram-Vallem usque perductus, ejus oratione perfectam meruit sospitatem. Cui etiam formam vitae et mandata, quae deinceps observaret, idem Sanctus imponens, incolumem remisit ad propria. Nam et usque in praesentem diem, sicut certa relatione didicimus, tam obediens perseverat, ut non modo suis contentus sit stipendiis, sed operibus 0342D etiam pietatis intentus: ita ut mirabilior ejus morum conversio, quam curatio videatur.> Musseium dicitur villa super Sequanam fluvium, paucis a Clara-Valle milliaribus distans. Ex hac virum hydropicum ad Dei Hominem adduxerunt. Cui manus imponens, et orans, proprio quoque cingulo tumentem enormiter uterum ejus accinxit, praecipiens ut incolumitate recepta, prestitutum sibi cingulum reportaret. Nec tardavit sanitas, sed paulatim tumor abscessit. Denique circa vicesimum diem gracilis incolumisque reversus, cingulum simul et 0343A gratias multas suo retulit curatori. Exeunti alio tempore monasterii claustra, senem paralyticum ex proximo viculo, qui Mundivilla dicitur, obtulerunt. Subsistens autem modice, et breviter orans, tetigit hominem, et incolumem suis precibus abire praecepit. Quo abeunte, populus multus qui in occursum Viri Dei confluxerat, non sine lacrymis Dominum collaudabat. Item redeunti aliquando de via, prae foribus monasterii oblatus est puer surdus et mutus. Exspuens igitur tetigit linguam ejus, et digitos immisit in aures. Protinus autem aurium ejus obstacula facta de medio, et solutum est vinculum oris ejus.
38. Malenvilla dicitur vicus, tribus circiter milliariis a monasterio distans. Hunc quandoque 0343B pertransiens Vir beatus, mancam puellam tetigit et curavit, quam nunc usque superstitem et incolumem esse nuper accepimus. 1145 Per idem tempus in finibus illis, apud castrum quod nominant Burdemontem, duo milites de beati Patris virtutibus conferebant: sed minus credulus alter, «Si hunc,» inquit, «sanaverit puerum, ex tunc firmius credam.» Dicebat autem surdum quemdam et mutum, qui apud eos nutritus, nec locutus fuisset aliquando, nec audisset. Post dies paucos transeunte propius Patre sancto, ambo pariter puerum tollunt, et offerunt ei. Imposita igitur manu puero, et signans os illius et aures, allocutus est eum, et loquentem protinus et audientem dimisit. Apud Risnelmum oppidum regionis ejusdem usque modo 0343C cernere est adolescentem, Simonem nomine, satis notum, qui praefato Dei famulo claudus oblatus est, et sub ejus manu gressum recepit. Barrum super Albam dicitur oppidum, tribus, ut aiunt, leucis distans a monasterio Clarae-Vallis. Ibi quoque saepius per hunc hominem Dei divinae virtutis opera claruerunt. Siquidem praeter ea quae minus diligenter curavimus vestigare, quod omnis nostra curiositas signorum multitudinem vinceretur, quatuor illic claudos ad ipsius orationem et manus impositionem diversis temporibus Christus erexit, caecos duos illuminavit, duobus aeque surdis et mutis auditum praestitit et loquelam. Sed et juxta alterum Barrum super Sequanam ad ejus tactum illuminatus 0343D est caecus, convaluit etiam paralyticus, gressum recepit puer claudus ex utero matris suae.
39. Cum reverendissimus papa noster Eugenius tertius, ex monacho Clarae-Vallensi et abbate Sancti-Anastasii in urbe Roma, ad apostolicam assumptus cathedram, Gallias introisset; ibat cum eo Vir sanctus, nec minus apostolica virtus in illo, quam in illo dignitas praeeminebat. Tantus enim ad beatum Virum concursus erat incommodis variis laborantium, ut cum aliquando summus Pontifex basilicam, ubi ille Missarum solemnia celebrabat, devotus intrasset; expleto sacrificio, ex more accedentibus eis qui curam desiderabant, paulo minus idem papa comprimeretur a turbis, et vix potuerit per 0344A ministrorum manus educi. E plurimis sane quae in ejusdem apostolici Viri facta sunt comitatu, duo scribimus quae nos oblivisci ipsa quam vidimus magnitudo laetitiae non permittit. Chaleta dicitur vicus inter Provignum castrum, et Sequanam fluvium constitutus, ubi puer ferme decennis ab anno priore paralyticus sic jacebat, ut nec ipsum caput flecteret, nisi ab altero moveretur. Quem afferentes in culcitra mater ejus caeterique propinqui offerebant Viro sancto, prope eumdem locum per stratam publicam transeunti. At ille signatum erigens statuit supra pedes suos, et ire praecepit. Nec mora, exsiliit puer, et ambulabat magnificans Deum: qui tamdiu Sanctum prosecutus est abeuntem, donec ille invitum licet et renitentem redire praecepit. Ubi non immerito 0344B quidem magna admodum facta est admiratio, magna exsultatio omnium qui videbant: sed prae caeteris frater junior in ipsius tanquam redivivi oscula ruens, multos eorum ad lacrymas usque permovit. Hunc quidem puerum et post annos quatuor in eodem vico beato Viro mater ejus offerens, sacros monebat osculari pedes: «Hic est,» inquiens. «qui tibi vitam reddidit, et te mihi.»
40. Eodem anno (an. 1148) apud Cistercium juxta morem abbatibus congregatis, praedictus papa venerabilis adfuit, non tam auctoritate apostolica praesidens, quam fraterna charitate residens inter eos, quasi unus ex eis. Ubi cum ad cellulam, in qua jacebat, facto vespere et conventu soluto, Dei Famulus divertisset, surdum ei puerum obtulerunt. 0344C Erat autem puer ille de vicinia eadem, et sicut postea didicimus, ex longo ante tempore vigilans in custodia gregis sui, subito terrore percussus, amiserat prorsus auditum. Orans itaque Pater sanctus, et, puero manus imponens, utrum audiat sciscitatur. At ille mira devotione proclamans, «Audio, domine, audio;» tam firmiter amplexatus est eum, ut vix ab eo posset avelli. Auditum est verbum, oblatus est puer summo pontifici aliisque personis, celeberrimumque hoc miraculum fuit. Venerat Pater sanctus ad monasterium in dioecesi Bisuntina, cui nomen est Charus-Locus, et erant cum eo ex abbatibus sui Ordinis multi, ubi matrona quaedam de 1146 finibus illis ex multo jam tempore clauda, 0344D in carro allata et oblata est ei. Orans vero breviter, et signans eam in nomine Domini erexit et sanavit, ut eadem hora incolumis remearet ad propria. Eodem tempore in monasterio Morimundo, quae est Cisterciensis ordinis abbatia una de primis, monachus quidam jacebat usque adeo paralysi dissolutus, ut omnibus pene membris officio proprio destitutis, non manum posset movere, non pedem. Interea superveniens Vir beatus paralyticum visitat, manum postulatus imponit, et continuo opem sensit aegrotus. Ut tamen gratius esset miraculum, velut gradatim prius alteram manum, secundo alteram recuperavit. Exinde profecturus palliolo suo operuit postulantem, et subito in brevi obtinuit 0345A etiam reliqui corporis sospitatem. In monasterio Albae Ripae monachus quidam adolescens usum vocis amiserat, ut nec psallere inter fratres, nec a quoquam, nisi multum proximo sibi, intelligi posset quid loqueretur. Cui Vir sanctus, dum idem monasterium visitaret, aquam cum vino benedicens potum dedit: et post paululum frigidus ex ejus pectore mira cum suavitate sudor erupit. Deinde ipsa die ab eodem incommodo liberatus, psallere coepit quasi unus de caeteris fratribus: et hoc illi beneficium usque hodie perseverat. 0345B gavisus est, quia patruo ejus singulari fuerat charitate devinctus, et consolatorias illi litteras misit. Contigit autem, ut eodem tempore idem juvenis febre correptus, graviter laboraret. Susceptam igitur debita veneratione epistolam, fideli devotione collo suo ob remedium salutis appendit, et usque modo gratulatur perfectam se protinus obtinuisse sospitatem.>
41. Cum venisset aliquando Pater sanctus ad monasterium Trium-Fontium, oblatus est ei clericus quidam ex his qui Regulares nominantur, homo grandaevus et caecus. Imposuit ei manum, et brevem ex more fecit orationem, et eadem hora videntem illum remisit ad ecclesiam suam. In Trecensium urbe multa per hunc Dei famulum miracula 0345C claruerunt: e quibus duo quae praesentibus episcopis Godefrido Lingonensi, et Henrico Trecensi facta sunt, memoramus. Puellam curvam, in praedicti Trecensis episcopi domo, propinqui et noti cum multis ei precibus offerebant. Tantus vero concursus erat, ut cum eam signatam Dei Famulus, ac si molle lutum intra sacras manus mirabiliter formans erexisset, et erectam incedere praecepisset, locus non potuerit inveniri. Demum super mensam magnam quae prope posita erat, statuerunt illam, et erecta libere gradiebatur, magnifice Dominum collaudantibus universis. Hanc quoque adhuc superstitem ab his qui eam novere, nuper audivimus. In eadem urbe filiam mutam Patri sancto obtulit mater, cui morbus epilepsiae loquendi ademerat facultatem. 0345D Nec mora, Servo Christi imponente ei manum, solutum est vinculum oris ejus, et loquebatur recte. In ejusdem urbis dioecesi loco, cui nomen Domnamant, cum Vir sanctus Missarum solemnia celebrasset, caecum illi filium obtulit pater. Exspuens autem in digitos suos, et palpebras ejus liniens, eadem hora videntem illum reddidit patri suo. Nec longe ab eodem vico, apud oppidum Argillerias, post Missarum similiter celebrationem feminam claudam, quae ibidem multo tempore mendica vivebat, cum basilicam egrederetur, signans et sanans, 0346A populum multum qui undique fuerat congregatus, admiratione et exsultatione replevit. In exitu quoque oppidi quod Rosnaium vocant, paralyticum hominem sic extenuatum corpore, ut solam circumferre videretur pallidae mortis imaginem, impositum plaustro transeunti Viro Dei offerunt. Is quoque ubi signatus est, deponi et incedere jussus, plaustrum suum suis pedibus incolumis sequebatur, vehementer stupentibus et in Dei laudem acclamantibus universis.
42. Alio tempore proximum castrum Brenam transiens, obvium habuit populum multum, sicut ubique semper et undique in ipsius occursum confluebat innumera 1147 multitudo. Ubi cernentibus cunctis, feminam claudam ex eodem oppido tetigit 0346B et erexit, quam et ibidem postea vidimus occurrentem ei cum caeteris, et prae caeteris gratias referentem. In pago Senonico apud castrum quod Triangulum vocant, inter Missarum sacra solemnia, femina cujus ibidem per annos decem caecitas omnibus innotuerat, sub manu Viri Dei, mirantibus omnibus, visum recepit. Apud Monasteriolum quoque, ubi Yona et Sequana confluunt, praesente piissimo principe comite Theobaldo, aliisque astantibus non paucis potentibus viris, offerenti divina sacrificia Viro Dei paralyticam feminam obtulerunt: quam expletis solemnibus tangens et erigens, ipsa hora sanam remisit ad propria, ita ut suis illa pedibus abeunte, grabatum in quo fuerat apportata, in eadem basilica vacuum videremus. Ejusdem quoque 0346C dioecesis castrum Joviniacum transeunti eidem famulo Christi, in strata publica caecam feminam offerebant: substitit, et breviter orans eidem feminae manus imposuit, et Dominus aperuit oculos ejus. Ut autem videre visa est, et exsultatio magna secuta est omnium qui aderant, et clamantes alter ad alterum, «Anna videt, Anna videt» (hoc enim eidem feminae nomen erat), copiosius undique confluebant.
43. Interea Vir sanctus accelerans declinabat turbas, et egrediebatur, cum juvenis quidam, altero oculo caecus ab utero matris suae, secutus est, et consecutus est eum. Qui quidem et ipse continuo ad ejus benedictionem visum recepit, et geminata 0346D est laetitia populi prosequentis. Chableia nomen est vico, qui insignem beati Martini basilicam habet. Nam et fundus ipse ad possessionem spectat 0347A ecclesiae Turonensis, ubi corpus jacet ejusdem gloriosissimi confessoris. Hunc vero vicum Dei Famulo transeunti claudum adolescentem populus offerebat: quem ad ejus orationem erectum protinus, et libere gradientem, ad praedictam beati Martini basilicam deduxerunt, magnifice Dominum collaudantes, qui Martini sui spiritum suscitaverat in Bernardo.
CAPUT VIII. De variis signis et miraculis promiscue editis, de quorum eventu prius in visu edoctus fuerat.
44. Nonnullas etiam sanitates, quas in manu fidelis Servi sui mirabiliter Christus effecit, per visum ei mirabilius praeostendit; multas ipse, cum fierent, animi virtute persensit: ad aliquas etiam 0347B spiritu suggerente non rogatus accessit. E quibus, ne videatur in immensum processisse narratio, exempla pauca subjicimus, illud etiam e regione monentes, ne quis forte tam breviter scribi opera tanta miretur: siquidem multa ex his in tam brevi fieri vidimus, ut tam celeriter ea proloqui nequeamus. Et cum dici soleat nihil esse facilius dicto; huic tamen Dei famulo per gratiam quam acceperat, signa facere magis facile videbatur, quam nobis facta narrare. Egredienti aliquando monasterium Patri sancto homo quidam de finibus illis occurrens, sanandum filium offerebat. Nam intra monasterium quidem infirmis imponere manum difficilius acquiescebat, ne videlicet, si concursus illuc hominum fieret, quies coenobii turbaretur, et disciplina periret. 0347C Erat autem praedictus puer ille fatuus et mentis inops, claudus quoque, et surdus. et mutus. Qui eadem hora per ipsius orationem et manus impositionem ab omni simul incommodo liberatus, audiebat, loquebatur, et ambulabat, et sanae mentis effectus, a priori penitus inquietudine et furore cessabat. Cumque eumdem jam incolumem filium pater devotus ad oratorium beatae Dei Genitricis cum gratiarum actione deduceret, loquebantur mutuo fratres, de tam multiplici 1148 unius incommodo pueri conquirentes.
45. Ad quos Pater sanctus: «Flagellum, inquit, Dei erat, et maligni spiritus dira vexatio. Vidi enim nocte praeterita hoc eodem in loco: erat autem 0347D juxta fluvium Albam, ubi sanatus est puer: hic, inquit, vidi oblatum mihi puerum talem, exeunte ab eo spiritu nequam, omnem protinus recipere sospitatem, usumque membrorum.» Addidit etiam Vir beatus de eadem scilicet visione: «Cumque paululum processissem in eodem itinere, quo nunc pergimus, juxta proximum vicum (dicebat autem de eo quem nominant Longum-Campum) offerebatur mihi puella clauda, et Dominus ei gressum reddebat.» Audierunt et mirati sunt fratres, futuri magis attoniti exspectatione miraculi, quam recordatione praeteriti. Quid enim unquam simile mundus audivit? Ventum est ad locum, inventa est ibi protinus puella clauda exspectans Dei Hominem transiturum, 0348A et a simul transeuntibus, juxta verbum quod ipse dixerat, exspectata. Oblata igitur ab eis qui attulerunt eam, signata ab Homine Dei, ex Dei munere gressum recepit, et ibat gratias agens.
46. Anno altero causa exstitit ut Vir sanctus Lingonas peteret; inter episcopum et clerum civitatis illius orta gravi admodum simultate. Ubi cum prima die inefficaciter laborasset, et mane facto pararet abire, dicebat fratribus, «Quia vidi per visum noctis introeunti mihi ecclesiam offerri claudam feminam. et sanari.» Post unam fere horam, cum iterum clerici convenissent, praeter spem omnium reformata pace multis precibus coegerunt illum beati Mammerti martyris intrare basilicam; et quia fames invaluerat. populum ad eleemosynam exhortari. 0348B Ubi inter loquendum (sicut praedixerat) oblata est ei clauda mulier. et erecta. mirantibus quidem omnibus, sed eis amplius, qui sicut videbant factum, ita sese recordabantur audisse futurum.
47. In pago Treverensi antiquum exstat coenobium, quod Rutinense vocatur: ubi celebrante aliquando Missarum solemnia Viro Dei, innumerabilis aderat multitudo. Interea Guntranus de Sura, quod est oppidum eidem proximum monasterio, claudam feminam fecit afferri. Haec ex multo jam tempore repens humi, erigi penitus non valebat; sed scabellula tenens manibus, renes emortuos post se trahere consueverat. Cum autem prae multitudine populi ad Dei Hominem introduci femina non valeret, in basilica media repente convaluit; et exsiliens 0348C ambulabat, non sine lacrymis agens gratias Deo: cujus scabellula populus jubilans tulit protinus ad altare, ut sisterent ea Domino, et Bernardo servo ejus. De cujus nobis curatione confessus est Pater sanctus, quod praecedenti nocte sibi praeostensa fuisset. Videbatur enim sibi in eadem basilica, in medio populi circumstantis, clandestinus et ignotus ejusmodi feminam tangere et transire, ac protinus eamdem videre sanatam, plurimum sibi ipse congratulans et exsultans, quod agnitus non fuisset. Eadem etiam die rutilavit Rutinae in beati Viri praesentia lux coelestis, cujus benedictio aliis quoque claudis duabus feminis gressum, visum reddidit caecis aeque duabus. Saepissime vero contigit, ut inter orandum 0348D indubitanter Dei Servus agnosceret virtutem adesse divinam. Cujus tamen modum cognitionis nullis se posse verbis exprimere fatebatur.
48. Nonnunquam vero cum signasset aliquos et transisset, sanatos esse dixit, et regressus aliquis ex his qui audierant, sicut dictum erat, invenit. Egressus aliquando Basileam urbem, surdum quemdam signaverat, et transierat. Cumque paululum processisset, vocans Alexandrum Coloniensem: «Revertere, ait, quaere utrum audiat homo.» Rediit ille, et illum reperit audientem. Similiter ipso die cum signasset alium caecum altero oculo et abiret: «Deus, inquit, aperuit oculum ejus.» Hoc etiam praedictus Alexander, cum ad inquirendum 0349A reflexisset iter, ita esse cognovit. Iste est Alexander, qui in eisdem diebus ad Viri Dei sacra monita, ostensionemque virtutum, cum aliis ferme triginta saeculo valefecit, et secutus est eum: a quo etiam post modicum tempus abbas est ordinatus in monasterio Tolosanae dioecesis, quod Grandis-Silva vocatur. In Constantiensi quoque dioecesi prope 1149 castrum Frieborg, cum homini caeco in via manum imposuisset, remisit qui videret eum, et inventus est videns. Quod de duobus aliis caecis in pago Coloniensi prope monasterium, quod Brumvillare dicitur, similiter fecit; et cum videre renuntiarentur, confessus est se quoque sensisse virtutem.
49. In territorio etiam Senonensi, in oppido quod 0349B Sancti-Florentini nomine vocant, oblata est Viro Dei mulier surda: cui manus imponens, per spiritum sensit virtutis effectum, cum illa adhuc stupida et tumultuosa (ut est genus istud), et, ut ipsa ante solebat, nihil se audire clamaret. Mane autem facto, cum nec illa rediret, nec alter aliquid indicaret de ea; sciens Sanctus divinam illi misericordiam adfuisse, accersiri feminam jubet. Inventa igitur auditum recepisse, venit glorificans Deum, et Dei Famulo gratias agens. Egrediebatur idem pater Metensium civitatem, et ex more devotus eum populus deducebat, cum episcopo eorum Stephano, et fratre ejus Rainaldo Barrensi comite, aliisque personis tam ex clericali, quam ex militari ordine multis. Interim causa exstitit ut rogaret nobilem virum Henricum 0349C de Salmis super verbo quodam, quod ipse ei episcopus et alii qui convenerant, suggerebant, ut videlicet Metensi civitati et populo pacem daret, cui graviter inimicabatur. Ille vero renuere penitus et abjurare, nec ullis precibus flecti. Inter haec supervenientes alii offerebant beato Viro hominem surdum, obsecrantes ut ei manum imponere dignaretur. At ille fidei zelo succensus, sicut interdum ob causas necessarias terror quidam et auctoritas supra hominem in ejus facie rutilabat, conversus ad militem: «Tu nos, inquit, audire contemnis, quos continuo coram te audiet surdus.» Et imponens manus homini, signavit eum, et in aures ejus digitos misit. Quo protinus audiente, pavens Henricus 0349D et tremens ruit ad pedes Hominis Dei, humiliter satisfaciens, et libere annuens quidquid fuerat postulatus
50. Transiens aliquando servus Christi Brenam oppidum, mendicantem in platea vidit feminam caecam. Quam aliquantisper intuitus, cum ex more a transeuntibus eleemosynam flagitaret: «Tu, inquit, petis argentum, et Deus tibi visum donabit.» Accedens ergo tetigit eam, et oculos ejus aperuit. Quae beneficium sentiens insperatum, non minus misericordiae magnitudinem, quam lucem insolitam mirabatur. Inter primas propagines, quas haec abundantissima 0350A vitis emisit, in Remorum paroecia monasterium Igniacense plantatum feliciter radicavit. Quod aliquando visitans idem Sanctus, vicum Maternae fluvio proximum, quem Rivolium nominant, pertransibat. 1150 Vir quoque magnificus, et devotissimus ejus amator, Samson Remorum archiepiscopus, comitabatur illum, solita veneratione deducens. Senex autem claudus ad mendicandum positus erat in via, cui unus e fratribus eleemosynam dedit. Secutus Abbas sanctus, cum jam hominem pertransisset, convertit se; et paulisper intendens in eum, quid patiatur interrogat circumstantes, et sibi illum praecipit exhiberi. Suspicati homines quod esset ei amplius aliquid ipse daturus: «Domine, inquiunt, claudus est, nec moveri 0350B potest; nos ad eum feremus quod volueris dare.» Quo respondente verbum et dicente, «Tollite eum, et afferte ad me;» primo quidem prae admiratione mutuo sese intuebantur, ignorantes quid esset facturus. Demum agnoscentes eum, clamabant ad invicem: «Abbas est Clarae-Vallis, et protinus illum sanabit.»
51. Nimirum solitus erat, quoties poterat, operam dare ne in vicis agnosceretur, et interdicere sociis ne cui ex occurrentibus manifestarent eum, aut de eo aliquid loquerentur; sed quaerentibus quis transiret, dicerent monachos esse, aut aliquem de personis simul euntibus nominarent. Igitur agnito Dei Famulo ruunt undique, et levantes hominem ferunt, et offerunt ei. Qui imponens utramque 0350C manum capiti ejus, et in coelum suspiciens ac breviter orans, deponi illum jubet, et ambulare. Excusante eo et dicente, «Non possum: Ego tibi, ait, in nomine Domini et ejus virtute praecipio, vade, et sanus esto jam ab hac hora.» Quid plura? Statim depositus, statim sanatus est, statim libere gradiebatur repletus stupore et exstasi in eo quod contigerat sibi. Sed et vicini ejus et noti pariter congratulantes Dominum collaudabant, qui miserabilis hominis et meritum simul et votum abundantia suae pietatis excessit. Unde etiam usque hodie locus ab incolis demonstratur, ubi signum tam evidens divinae virtutis effulsit, ubi senex claudus ex multis annis, tota inferiori corporis sui parte 0350D praemortuus, et a renibus deorsum omni prorsus membrorum destitutus officio, dum stipem postulat, sanitatem recepit. Hic fuit Viri sancti novissimus in Remorum partes ingressus: siquidem factum est hoc ante sacram ejus depositionem corporis anno uno. De qua felicium ejus actuum felicissima consummatione erit nobis jam, sed sub alia narratione dicendum. Nimis enim fallitur, si quis arbitratur hujus sanctissimi viri facta mirifica posse cuncta narrari: et tam necesse est multa sileri, quam impossibile omnia comprehendi.