«Bernardus de contemptu mundi» — Auctor incertus
1315 IDEM BERNARDUS.
1315 Dic, homo, cur abuteris
Discretionis gratia?
Cur vitae viam deseris,
Et tendis ad supplicia?
Saluti praefers otia,
Et pretiosis vilia.
Nec metu poenae flecteris,
Nec spe salutis traheris,
Ut summa quaeras gaudia.
Dic, homo, cur abuteris
Discretionis gratia?
Quid valet mundi gloria,
Vide, quam sic amplecteris?
Multa vides indicia
Quod scienter deciperis:
Mundum qui fugit sequeris,
Et cum labente laberis
Sequendo transitoria.
Sic bona permanentia
Sub aure surda praeteris.
Dic, homo, cur abuteris
Discretionis gratia?
Certe, non excusaberis
Dissimulando talia.
Nam si sic subterfugeris,
Post restat conscientia,
Quae non tacet latentia:
Et divina judicia
Declinare non poteris;
Sed si convictus fueris,
Patet mortis sententia.
Dic, homo, cur abuteris
Discretionis gratia?
Non confidas de venia
Si sero poenitueris.
Dies est peremptoria;
Quam nisi tu praeveneris
Fructu condigni operis,
Et reatum purgaveris;
1315 Erit tibi miseria
Absque misericordia,
In aeternum cum miseris.
Dic, homo, cur abuteris
Discretionis gratia?
Ergo, vide, cum veneris
In Judicis praesentia,
Qui tibi, prout egeris,
Reddet ipse stipendia:
Ne gloriosa patria
Tua te privent vitia.
Nam si mundus occurreris,
Cum justis sociaberis
In aeterna laetitia.
Dic, homo, cur abuteris
Discretionis gratia?
O Christi longanimitas
Et longa exspectatio!
O mira Christi bonitas,
O quanta miseratio!
O cordis induratio
Et mortis festinatio!
Quid differs? cur non cogitas,
Homo, quae vitae brevitas?
Cernat hoc meditatio,
Quid nos primo fuerimus.
O vanitatum vanitas,
Curarum occupatio!
O, cur ambitur dignitas?
Cur opum cumulatio?
Quo tendit congregatio?
Aut quid valet cupiditas?
Est in sepulcro foeditas,
Et extra dealbatio.
Cernat hoc meditatio,
Quid nos primo fuerimus
O quae mortis acerbitas!
Et quanta trepidatio!
Cum jam cogit mortalitas,
1316 Ut fiat separatio.
Quid prodest delectatio?
Quid festiva jucunditas?
Quid nunc pro vita flagitas?
O sera recordatio!
Cernat hoc meditatio,
Quid nos primo fuerimus.
O servitus, quid cogitas,
Apparens in judicio?
O arguens crudelitas
Hostis, et accusatio!
O dolor et confusio!
O horror, o obscuritas!
O poenarum aeternitas,
Et ignis conflagratio!
Cernat hoc meditatio,
Quid nos primo fuerimus.
O homo, cur nos festinas
Ut detur tibi mansio,
Qua felix immortalitas,
Et nulla trepidatio:
Sed perpes exsultatio,
Et sanctorum societas,
Ac permanet felicitas
Et laeta Dei visio?
Cernat hoc meditatio,
Quid nos primo fuerimus.
Cum sit omnis homo fenum,
Et post fenum fiat coenum,
Utquid, homo, extolleris?
Cerne quid es, et quid eris,
Modo flos es, et verteris
In favillam cineris.
Per aetatum incrementa,
Imo magis detrimenta,
Ad non esse traheris.
Velut umbra, cum declinat
Vita surgit, et festinat;
Claudit meta funeris.
1317 Homo dictus es ab humo;
Cito transis, quia fumo
Similis efficeris.
Nunquam in eodem statu
Permanes, dum sub rotatu
Hujus vitae volveris.
O sors gravis! o sors dura!
O lex dira, quam natura
1317 Promulgavit miseris!
Homo nascens cum moerore,
Vitam ducis cum labore,
Et cum metu moreris.
Ergo si scis qualitatem
Tuae sortis, voluptatem
Carnis quare sequeris?
Memento te moriturum,
1318 Et post mortem id messurum,
Quod hic seminaveris.
Terram teris, terram geris,
Et in terram reverteris,
Qui de terra sumeris.
Cerne quid es, et quid eris,
Modo flos es, et verteris
In favillam cineris.