«In assumptione B. Virginis Mariae» — Auctor incertus
1001 682 IN ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS. SERMO. NOTA.
Hic sermo, antehac quintus inter Bernardi Sermones de Assumptione Deiparae Virginis, in hunc locum rejiciendus visus est; utpote qui in manuscriptis non exstat inter genuinos sancti Patris Sermones. sic vero in editione Lugdunensi anni 1514, in qua tamen inter notas denuo reperitur. Tertium Bernardi de Ecclesiae Dedicatione sermonem fere imitatur.
In Evangelium Lucae, «Intravit Jesus in quoddam castellum,» etc. (Cap. X, vers. 38-42.)1001C
1. Quod Dominus ac Salvator noster semel et in uno loco visibiliter tunc temporis dignatus est operari; hoc etiam nunc ubique terrarum in cordibus electorum operatur quotidie invisibiliter. Ecce enim Evangelio loquente audivimus, quod in quoddam castellum intravit Jesus, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum: et reliqua. Quod est autem hoc castellum, nisi cor humanum, quod prius quam Dominus ad illud veniat, cupiditatis fossa vallatur, muroque obstinationis clauditur, atque in interiori latitudine sua, Babylonica turre erigitur? Tria certe in omni oppido sunt maxime necessaria: victualia, quibus sustententur; munitio, qua protegantur; 1001D arma, quibus hostibus resistant. Sic ergo et hujus castelli incolae victum habent, voluptatem corporis, et saeculi vanitatem, quibus pascuntur. Habent et qua teguntur, proprii cordis duritiam; ut verbi Dei sagittis potentibus vix, aut nunquam penetrari valeant. Accincti sunt armis, carnalis scilicet sapientiae argumentis, quibus contra hostes repugnant. Unde scriptum est: Filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sunt (Luc. XVI, 8).
1002C 2. At vero Christo visitante et intrante, castellum hoc evertitur, et pro eo novum aliud pulchrum ac spirituale construitur, impleturque quod dicitur: Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Sublata quippe cupiditate, expanditur ingens sinus desiderii, ut ad ejus adventum multo magis 683 anhelet mens ad coelestia, quam prius terrenis incubuerat. Jam ponitur murus continentiae, antemurale patientiae. Surgit autem hoc opus a fundamento fidei, et crescit per dilectionem proximi usque ad charitatem Dei, quae est in superiori tabulatu, et in propugnaculis ejusdem muri: quia nimirum tunc perfecta est virtus continentiae, quando in unitate fidei cum proximis communiter viventes, non supplicii 1002D metu, vel humanae laudis appetitu, sed solo divini amoris obtentu a peccatis nos continemus. Vel certe ideo charitas Dei, qua scilicet nos diligit, super murum esse videtur, ut pro continenti suo pugnare significetur: et quia continentia crebris validisque tentatoris ictibus resistere non possit, nisi ejus gratia protegatur. Idcirco enim antemurale patientiae ponitur, ne ad impugnandam continentiam facilis diabolo pateat accessus. Qui ergo protegente 1003A patientia continenter vivunt, ipsi bene cum Apostolo protestantur et dicunt: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Vides quam solidus sit continentium murus, quos neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque potestates, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura aliqua potest separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 35, 38, 39).
3. Sed jam pulsemus ad ejus portas, portas scilicet justitiae, ut aperiantur nobis, ingressique per eas videamus intus magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Ibi enim operante ipso construitur, 1003B tanquam in monte Sion, evangelica illa turris, per quam humiliato corde ascendunt in coelum sancti de convalle plorationis. Ascendunt, inquam, non virtute sua, sed auxilio et gratia Dei, sicut ait Spiritus sanctus per prophetam David: Beatus vir cujus est auxilium abs te; ascensiones in corde suo disposuit. Quaeris ubi? In convalle plorationis, hoc est, in humilitate vitae praesentis. Et eamdem ipsam gratiam replicat, dicens: Etenim benedictionem dabit legislator. Quo autem pertingat ascensus, vel ad quem fructum perducat ascendentes ipsa gratia, protinus subjungit: Ibunt, inquit, de virtute in virtutem; videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 6-8). Haec est merces, et hic est finis et fructus nostri laboris, visio scilicet Dei. Quis non 1003C hunc tantum fructum rebus omnibus visibilibus et invisibilibus incomparabiliter praeferat? Quis est, cujus vel gelidum pectus hoc desiderium non accendat? Haec est enim illa gratia, quam nobis commendat beatus Joannes evangelista, dicens: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia (Joan. I, 16).
4. Ex quibus scilicet verbis innuitur, quod triplicem gratiam divinitus accepimus: unam, qua convertimur; aliam, qua in tentationibus adjuramur; tertiam, qua probati remuneramur. Prima nos initiat, per quam vocamur: secunda provehit, qua justificamur: tertia consummat, qua glorificamur. Et prima quidem beneplacitum est: secunda, 1003D meritum: tertia, praemium. De prima dictum est: Et de plenitudine ejus omnes accepimus. De duabus reliquis dictum est: Et gratiam pro gratia, id est munera gloriae aeternae pro merito temporalis militiae. Sit ergo prima gratia in muro continentiae, ad quam vocamur: sit secunda in ascensu turris, quam ascendimus: sit tertia in ejus culmine, quo pervenimus. Hic itaque, id est in hoc culmine, cum ad illud perveniunt qui bene proficiunt, fiunt jam locus et sedes Domino, de qualibus scriptum est: Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini: quia illic sederunt sedes in judicio (Psal. CXXI, 4, 5). Et quidem dum adhuc erant in muro continentiae, et in acie stabant, impugnari poterant, et primo tanquam adjutor 1004A notus erat in Judaea Deus: cum vero jam in ista statione consistunt, ubi Dominum speculantur, in Israel magnum nomen ejus, et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Ibi confregit potentias arcuum, scutum, et gladium, et bellum: quia ibi nullus motus carnis resistit, sed omnimodis subjecta est spiritui. Hunc locum ardenter desiderabat Propheta, cum diceret: Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus 684 meis, donec inveniam locum Domino (Psal. CXXXI, 4). Huc etiam volare cupiens, Quis, inquit, dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV, 7.)
5. Jam vero si quaeratur de castelli hujus habitatoribus, quis cibus ad sustentandum, quod munimen 1004B ad protegendum, quaeve arma suppetant ad repugnandum; possumus satis rationabiliter respondere, quod quemadmodum carnalibus carnis opera fuerunt victus, ita his multo melior cibus sit fructus spiritus. Cibus etiam eorum est ut faciant voluntatem Patris omnipotentis. Cibus eorum est verbum Dei, quo pascuntur omnes sancti, tam homines, quam Angeli. Unde scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Deut. VIII, 3, et Matth. IV, 4). Munimentum eorum est, sicut dictum est, murus continentiae, et antemurale patientiae. Habent contra hostes arma, quae describit Apostolus, loricam justitiae, scutum fidei, galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 13-17). Nec quemquam moveat, 1004C quod idem verbum dixerim esse et cibum et gladium; quasi impossibile vel absurdum sit. In rebus quidem materialibus aliud hoc, aliud est illud: et alibi quaeritur hoc, alibi illud. In rebus vero spiritualibus non aliud hoc est, quam illud; nec alibi quaeritur hoc, alibi illud: sed omnia sunt nobis in Deo, et est Deus omnia in omnibus. Ecce enim in natura rerum quid tam diversum, quam panis et lapis? et tamen si ad intellectum mysticum referas, utrumque idem significat. Nam idem Christus est dictus et panis, et lapis: panis scilicet vivus (Joan. VI, 35), et lapis quem reprobaverunt aedificantes (Act. IV, 11). Utrumque quidem est per significationem, licet neutrum sit per proprietatem.
6. Sed jam revertamur ad propositum. Intrante 1004D Jesu in hoc castellum, duae sorores Martha et Maria, id est Operatio et Intellectus, excipiunt illum. Excipiunt dixerim, an excipiuntur? Sed sive hoc, sive illud dicatur, utrumque prodest illis, non Jesu. Et Jesus quidem cum ad illas venit, duo confert eis congruentia singulis, virtutem et sapientiam; virtutem operationi, sapientiam intellectui. Unde etiam ab Apostolo praedicatur Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I. 24). Sed quid est, quod intrantem eum Martha excipit, discurrit, ministrat; Maria vero secus pedes sedens ingressi, in ejus verbum cor suspendit; nisi quod prius est actio, postea vero contemplatio? Quisquis enim ad intelligentiam pervenire desiderat, profecto necesse est ut prius per 1005A opera bona sese diligenter exerceat, sicut scriptum est: Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam; et Deus praebebit illam tibi (Eccli. I, 33); et alibi A mandatis tuis intellexi (Psal. CXVIII, 104); et: Fide purgans corda eorum (Act. XV, 9). Qua fide? Fide per dilectionem operante. Habet Martha, dum agit, formam bene operantis: Maria vero speciem exprimit contemplationis, dum sedet, dum tacet, dum interpellata non respondet; sed tantum in Dei verbum toto mentis studio intendit, ac solam quam diligit gratiam divinae cognitionis, caetera respuens, medullitus haurit; forisque velut insensibilis redditur, dum intus ad contemplanda Domini sui gaudia felicissima rapitur. Sine dubio talis est illa, quae in Canticis loquitur: Ego dormio, et cor meum vigilat 1005B (Cantic. V, 2).
7. Duobus autem modis Martha excipit Dominum, et duplex ei convivium parat, quia duobus modis excluserat eum. Duo quippe sunt in operatione, quae nobis Deum auferunt, flagitia scilicet et facinora. Flagitia dicimus scilicet quae in nobis, facinora quae in proximos peccando committimus. Item sunt duo quae Deum reddunt, continentia et benevolentia: ut scilicet ex contrariis contraria curentur. Hinc enim scriptum est: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita et nunc exhibete ea servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Dum ergo parandis talibus epulis occupatur Martha, multum satagens pro parte sua; vult etiam Mariam, id est intellectum, et omnia 1005C interiora sua actioni insistere, operique suo perficiendo operam dare. Itaque conqueritur de sorore quod ab ea non adjuvetur, non tamen ad ipsam, sed potius ad Dominum querelam dirigens: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adjuvet. Ubi sane advertenda est delatio quaedam, et honoris obsequium 685 erga Dominum: quod scilicet ipso praesente non sit ausa Martha evocare Mariam, quinimo et apud ipsum querelam deposuerit, ipsamque Dominum vocaverit, in cujus potestate sit imperare sorori quidquid necesse fuerit. Non ergo miremur, si quempiam laborantem et bene operantem adversum fratrem vacantem murmurare videamus; quia hoc in Evangelio legimus Martham fecisse adversus 1005D Mariam. Quod autem Maria quandoque murmuraverit adversus Martham, eo quod ejus actionibus implicari vellet, nusquam omnino reperitur. Neque enim utrumque simul agere competenter sufficeret, et curis scilicet exterioribus deservire, et internis sapientiae desideriis vacare. De ipsa quippe sapientia scriptum est: Et qui minoratur actu, percipiet illam (Eccli. XXXVIII, 25). Propterea Maria sedet, immotaque manet, nec vult interrumpere silentii quietem, ne jucundam amittat contemplationis dulcedinem: praesertim cum intus ipsum audiat Dominum dicentem, Vacate, et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11).
8. Hic sane considerandum est tria esse quae impediunt 1006A contemplationem. Equidem animae nostrae oculus, intelligentia est. Sicut enim oculo corporis lux corporea et caetera quaeque corporalia videntur: ita Deus, qui est lumen incircumscriptum, et ejus invisibilia utcunque intellectu percipiuntur. Differunt autem in hoc exterior et interior oculus, quod exteriori quidem corporea lux extrinsecus, ut videat, admovetur; interiori vero Creatoris lumen intrinsecus, ut discernat, infunditur. Utrumque vero oculum tria sunt quae ad videndum impediunt. Primum ergo de exteriori atque visibili disserat ratio nostra, ut de rebus visibilibus ordine disputandi facilius assurgat ad intelligibilia. Potest sane fieri, ut ille sanus sit et pateat; sed quoniam lux exterior ei desit, nil videat. E contrario fit aliquando ut praesens 1006B quidem ei lux sit; sed forte sanguine seu quolibet humore concreto turbatus, cernere minime possit. Iterum solet plerumque contingere, ut neutrum desit ei, nec lux, nec salus; sed tamen aliqua pulveris injectione laedatur, quo fit ut ejus acies retundatur. Sunt ergo tria ista quae hunc oculum impediunt; tenebrae, humor concretus, pulvis injectus. Haec ipsa sunt etiam, quibus interior oculus impeditur: sed alia nomina sortiuntur. Nam quod hic tenebrae, ibi peccata dicuntur. Ipsa vero peccata confluunt in memoriam, quasi in quamdam sentinam: et hic est ille humor concretus. Quod autem hic pulvis dicitur, hoc ibi cura terrenorum actuum nuncupatur. Haec igitur tria sunt quae oculum intelligentiae confundunt, atque a contemplatione 1006C veri luminis excludunt: tenebrae scilicet peccatorum, recordatio eorumdem peccatorum, cura terrenorum actuum. Primo illo morbo turbatum se plangebat Propheta, cum diceret: Dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum (Psal. XXXVII, 11). Cum enim luce justitiae destituimur, nil aliud quam peccatorum nostrorum tenebras invenimus. Item secundo se gravari sentiebat, cum dicebat: Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina (Psal. XXXI, 4): peccatorum scilicet recordatio. Tertio occupari se conqueritur, cum dicit: Quia cinerem tanquam panem manducabam (Psal. CI, 10): cinerem scilicet actionis pro pane comtemplationis. Quicunque ergo mentis oculum 1006D divinae contemplationi vult intendere, profacto necesse est ut eum prius ab hoc triplici impedimento studeat purgare. Quod si quis facere contendat, noverit contra triplicem morbum triplex quoque fore remedium. Nam primus quidem per confessionem, secundus per orationem, tertius curatur per quietem. Hoc tertio, id est cura actionis poterat ab intentione sua praepediri Maria. Ideoque, ministrante Martha sedet ipsa manetque quieta.
9. Illa igitur conquerente, et ista tacente, audiamus quid Dominus pro Maria responderit. Martha, Martha, inquit, sollicita es, et turbaris erga plurima. Erga plurima quidem turbaris, dum et tibi continentiam, et proximis paras necessitatis impensam. 1007A Nam ut continentiam habeas, sollicita es vigilare, jejunare, corpus tuum castigare: ut caeteris praestes, instas operi, ut habeas unde tribuas necessitatem patienti. Porro erga haec plurima turbaris, sed unum est necessarium. Nisi enim opus tuum 686 in unitate feceris, Deo qui unus est, acceptum profecto non erit. Scriptum quippe est: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). Hinc est quod in illa piscina movebatur aqua, et sanabatur unus (Joan. V, 4). Hinc est quod decem leprosis mundatis, unus regressus est cum magna voce magnificans Deum. Cui etiam Dominus caeteris reprobatis, testimonium laudis ascribit, dicens: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic 1007B alienigena (Luc. XVII, 15-18). Paulus quoque ait: Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium (I Cor. IX, 24). His itaque et aliis quamplurimis Scripturarum eloquiis perspicue docemur, quam unitas probabilis sit, maxime autem ex praesenti loco, ubi Dominus ait: Porro unum est necessarium.
10. Sed sciendum quod alia est unitas sanctorum, quam ex Scripturis jam commendavimus: alia est facinorosorum, quae nihilominus ex eisdem Scripturis ostenditur, et improbatur, de hac enim scriptum est: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 2). De hac iterum evangelista: Abeuntes Pharisaei consilium inierunt, ut caperent Jesum in sermone (Matth. XXII, 15); et iterum: 1007C Collegerunt pontifices et Pharisaei concilium. Utquid hoc? Sicut Joannes testatur, ut interficerent Jesum (Joan. XI, 47, 53). Quam vero pertinax sit ista reproborum unitas, docet ipse Dominus, qui de corpore diaboli ad beatum Job loquitur, dicens: Corpus illius quasi scuta fusilia, et compacta squamis se prementibus. Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur (Job XLI, 6-8). Talis unitas, imo vero perversitas solet esse aliquorum fratrum tepide ac remisse conversantium: quibus si quid honestatis, aut insigne cujusquam bonae consuetudinis persuadere velis, promptiores sunt majori dispendio, ac difficultate graviori resistere, 1007D quam facili compendio assequi velle, quod rectum esse constiterit. Perversa et exsecranda talis unitas.
11. Hac ergo a cordibus et sermonibus nostris exclusa, illam quae bona est et tantum bonorum est, prosequamur. Et ipsa quidem gemina est. Alia est enim quae justificat, alia quae glorificat. Illa meritum, ista praemium est. Denique de illa scriptum est: Multitudinis credentium erat cor unum et una anima (Act. IV, 32). De hac autem: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Et quoniam in futuro magis speranda est (res est enim futuri temporis magis quam praesentis), eam interim omittamus, et a Deo speremus potius quam tractemus. Illam vero quae justificat, quae etiam nunc potissimum necessaria est in usum nostri 1008A operis assumamus. Ipsa est enim decus suavitatis, quam dulcedine sacra insonat Psalmista: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! Cujus unitatis cum descripsisset sermo propheticus pulchritudinem, ejus etiam non tacuit utilitatem, Quoniam illic, inquiens, mandavit Dominus benedictionem et vitam (Psal. CXXXII, 1, 3): hic scilicet benedictionem, et in futuro saeculo vitam aeternam. Ipsa est, inquam, unitas, quam summa diligentia observandam tradidit Apostolus, dicens: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3).
12. Servatur autem hoc unitatis bonum duobus modis ab his qui curam gerunt servandi. Debet quisque perfectus unitatem habere ad se ipsum, 1008B debet et ad proximum. Ad se ipsum, per integritatem; ad proximum, per conformitatem. Omnis quippe creatura, et maxime rationalis, debet suum principium imitari. Si ergo Deus noster unus est, dicente Moyse: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4); sed et ille cum sit unus et idem atque in se ipso perfectus, nec ullo indigens, inest ei tamen benignitas erga nos, et amor ex benevolentia in nos veniens: debemus et nos quisque sibi unus esse per integritatem virtutis, et unum cum proximis per vinculum dilectionis. Hanc imitationem, loquens de charitate, commendat nobis apostolus Joannes, dicens: Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo (I Joan. IV, 17). Sed hanc unitatem, quam quemque sibi ipsi diximus habere debere, 1008C tria sunt quae solent impedire: nimietas, pusillanimitas, levitas. Et nimii quidem sunt, qui putant se posse quod non possunt; et quod non acceperunt, praesumunt. Quorum speciem tenebat Petrus in passione Domini, cum diceret — Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire (Luc. XXII, 33). Pusillanimes contrarii sunt nimiis. Et horum quoque tenuit imaginem Petrus, cum diceret: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine, (Luc. V, 8). Leves sunt et inconstantes, qui circumferuntur omni vento doctrinae: quibus quod paulo ante placuit, nunc displicet; et quod nunc eligunt, post paululum reprobant. Sed quid prodest haec vitia enumerasse, nisi etiam doceamus quibus remediis 1008D ea possit quisque in semetipso curare? persequamur unitatis inimicos, nec convertamur donec deficiant. Igitur contra nimietatem opponenda est consideratio propriae fragilitatis. Ipsa enim est quae odiosam praesumptionem potissimum dejicit. Contra pusillanimitatem habenda est divinae fiducia potestatis, ut quod tuis viribus non posse putas, ex illius adjutorio possis, et cum Apostolo dicas: Omnia possum in eo qui me confortat, Domino Jesu Christo (Philipp. IV, 13). Contra levitatem adhibenda est consultatio senioris: scilicet ne doctrinis variis et peregrinis adducaris; sed facias quod lex divina praecipit, interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7).
13. Diximus de illa unitate, quam habet quisque 1009A ad se ipsum: dicamus et de illa, quam habet ad proximum. Sed illa duobus modis habetur; dum et nos per dilectionem tendimus in alterum, et alterius quoque vicissim in nobis recipimus affectum. Et haec etiam duobus modis impeditur, obstinatione et suspicione. Obstinatio non permittit nos ad alterius cor ingredi, nec suspicio patitur credere nos ab aliis amari. Ita fit ut, dum nec nos alium obstinati diligimus, 1010A nec nos ab aliis diligi suspiciosi putamus, unitas, quae cum proximis habenda est, impediatur. Verum huic duplici morbo duplex charitas medetur: illa scilicet quae non sua quaerit; et iterum, illa quae omnia credit. Habeat obstinatus charitatem non quaerentem quae sua sunt, et alios diligat: habeat suspiciosus charitatem omnia credentem, et ab aliis se diligi sine dubio credat.