«De vita et passione Domini seu Stimulus amoris» — Auctor incertus

0953 SERMO DE VITA ET PASSIONE DOMINI. NOTA.

650 Sancto Anselmo tribuitur a Trithemio, Bellarmino, et aliis, sub titulo, «Stimulus amoris.» Certe Bernardi stilum non sapit, nec reperitur in antiquis manuscriptis, nec in prima editione Lugdunensi sub nomine Bernardi.

0953D 1. Jesum Nazarenum, a Judaeis innocenter condemnatum, a Gentibus crucifixum, Christiani divinis 0954D honoremus obsequiis. Salvatoris infirma nos, qui Christiani sumus, reverenter venerari, amanter 0955A amplecti, fortiter imitari dignum est, salubre et honorificum. Haec enim sunt instrumenta fortissima, quibus omnipotens virtus et investigabilis sapientia Dei, restaurationem mundi potenter atque mirifice operata est, et usque modo operatur. Christus Dominus minoratus est ab Angelis, ut nos aequaret Angelis. Et quis propter Christum non se humiliet? Christus Dominus pro peccatis nostris crucifixus est, et crucem amaram suis amatoribus dulcoravit. Mortuus est, et mortem necavit, ut viveremus per illum. Et quis non amet Christum Dominum? quis non patiatur pro Christo? Christus per crucis ignominiam ad supernae claritatis gloriam transit, et data est ei pro sua reverentia a Deo Patre omnis potestas in coelo et in terra, ut adorent eum omnes 0955B Angeli Dei, et in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum.

2. Ubi est gloriatio tua, o christiane, nisi in nomine crucifixi Domini Dei tui, et in Christi nomine, quod est super omne nomen, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in coelis? Gloriamini in nomini Filii Redemptoris, et date honorem illi Salvatori nostro, qui magna fecit in nobis, et magnificate nomen ejus mecum, dicentes: Adoramus te, Christe rex Israel pariter et Gentium, princeps regum terrae, Domine Deus sabaoth, virtus omnipotentis Dei fortissima. Adoramus te pretiosum pretium redemptionis nostrae, hostiam pacificam, qui sola odoris tui suavitate inaestimabili Patrem, qui 0955C in altis habitat, ad respiciendum humilia inclinasti, et filiis ita placabilem reddidisti. Tuas, Christe, miserationes praedicamus, tuae suavitatis memoriam cum abundantia eructamus. Tibi, Christe, sacrificium laudis immolamus pro multitudine bonitatis tuae, quam ostendisti nobis, semini nequam, filiis sceleratis et perditis. Cum adhuc inimici tui essemus, Domine, et mors iniqua in omnem carnem exerceret dominium, cui omne semen Adam erat obnoxium lege primordialis culpae, recordatus es verbi misericordiae tuae, et prospexisti ex sublimi habitatione tua in hanc vallem plorationis nostrae et miseriae. Vidisti afflictionem populi tui, et tactus dulcore charitatis intrinsecus, apposuisti cogitare super nos cogitationes pacis et redemptionis.

0955D 3. Et quidem cum esses Filius Dei, Deus verus, Deo Patri, sanctoque Spiritui coaeternus, et consubstantialis, lucem habitans inaccessibilem, portansque omnia verbo virtutis tuae, non despexisti in hoc nostrae mortalitatis ergastulum altitudinem tuam inclinare, ubi nostram et gustares et absorberes miseriam, nosque reparares ad gloriam. Parum fuit charitati tuae ad consummandum opus nostrae salutis, Cherubim aut Seraphim, aut unum ex Angelis destinare: ipse venire ad nos dignatus es per mandatum Patris, cujus nimiam charitatem experti sumus in te. Venisti, inquam, non locum mutando, sed praesentiam tuam nobis per carnem exhibendo. Venisti a regali solio sublimis gloriae tuae in humilem et abjectam in oculis suis puellam, pio virginalis 0956A continentiae voto sigillatam, in cujus sacro utero sola Spiritus sancti inenarrabilis virtus te concipi fecit, et nasci in verae humilitatis natura: ita ut nec divinitatis in te majestatem, nec virginitatis integritatem in Matre violaret nativitatis occasio. O amanda, o admiranda dignatio! Deus immensae gloriae, vermis contemptibilis fieri non despexisti; Deus omnium, conservus servorum apparere voluisti. Parum tibi visum est Patrem te nobis esse et dominum: frater noster esse dignatus es. Et tu, Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, intra ipsa nativitatis tuae initia non abhorruisti abjectissimae paupertatis degustare incommoda. Ut enim ait Scriptura, tibi cum nascereris, non erat locus in diversorio (Luc. II, 7); neque cunabula, 0956B quae teneritudinem tuam exciperent, habuisti: sed in vili praesepio sordentis stabuli, tu qui terram palmo concludis, involutus panniculis reclinatus es. Et hoc ipsum a brutis animalibus Mater tua mutuo accepit. Consolamini, qui in sordibus paupertatis enutrimini, quia vobiscum Deus in paupertate. Non cubat in deliciis splendidi cubiculi, nec invenitur in terra suaviter viventium. Quid ultra gloriaris, o dives, in re lutea, in volutabro lecti picti et delicati, cum Rex regum recubitu suo pauperum stramento honestare maluerit? quid dura stramenta detestaris, cum tener infantulus in cujus manu sunt omnia, tuis sericis, tuis plumis duras jumentorum stipulas praeelegerit? Sed et tenella tua, Christe, infantia a 0956C persecutorum gladiis tuta non fuit. Adhuc enim inter dulcia Matris ubera sugens dependebas, quando apparuit angelus in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe Puerum et Matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi, usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat Puerum ad perdendum eum (Matth. II, 13). Jam extunc, bone Jesu, dura pati coepisti. Nec solum illam infantiae tuae vexationem in te ipso pertulisti, 651 sed mortem in pusillis tuis, quorum multa millia inter mammillas matrum pro te Herodis trucidavit immanitas.

4. Infantia vero teneriori decursa, humiliter veritatis nobis exemplum tribuisti. Non enim sedisti cum consilio vanitatum, sed in medio doctorum, interrogans et audiens illos, cum tamen Dominus 0956D scientiarum esses atque Sapientia Dei Patris. Sed et obedientiae nobis formam retribuisti, dum parentum imperio tu Imperator mundi humiliter subditus exstitisti. At ubi robustioris aetatis plenitudo advenit, missurus manus ad fortia, egressus es in salutem populi tui, ut gigas magnificus ad currendam viam totius nostrae miseriae. Et quidem ut per omnia te primum fratribus assimilares, servum tuum baptizantem peccatores in poenitentiam, tanquam peccator adisti: baptizari te postulasti, innocens Agne Dei, quem nulla peccati stilla unquam maculavit. Baptizatus autem non te in aquis, sed aquas in te sanctificas, ut per eas sanctificares nos. De baptismo in desertum in spiritu fortitudinis egressus es, ut vitae solitariae in te non deesset exemplum. 0957A Solitudinem ac jejunium quadraginta dierum, famis acerbitatem, tentamenta et illusiones spiritus aequanimiter tolerasti, ut haec omnia nobis tolerabilia efficeres. Demum venisti ad oves quae perierant domus Israel, divini verbi lampadem extollens palam ad illuminationem orbis terrae, et regnum Dei cunctis annuntians obtemperantibus verbo, sermonem sequentibus signis confirmasti, virtutem divinitatis in cunctis ostendisti, male habentibus, et omnia omnibus gentibus gratis exhibens, quae saluti peccatorum congruerent, ut omnes lucrifaceres. Sed obscuratum est insipiens cor eorum, Domine, et projecerunt sermones tuos retrorsum, neque attenderunt ad omnia mirabilia tua, Domine, quae operatus es in eis, exceptis perpaucis nobilibus athletis, 0957B quos inter infirma mundi elegisti et abjecta, ut per ipsos fortia et alta mirifice expugnares. Nec solum ingrati gratuitis beneficiis tuis exstitere, sed contumeliis affecerunt te, Domine dominantium, et fecerunt tibi quaecunque voluerunt. Te enim faciente opera Dei, quae nemo alius fecit, quid dixerunt? Non est hic homo a Deo: in principe daemoniorum ejicit daemonia; daemonium habet, seducit turbas; vorax est, potator vini, et amicus publicanorum et peccatorum. Quid fles, quid suspiras, o homo, dum sustines verborum injurias? Non audis quanta adversus Dominum Deum tuum ceciderunt opprobria propter te? Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Sed haec quidem et similia blasphemantes, et aliquoties te lapidibus 0957C impetentes, Jesu bone, patienter sustinuisti, et factus es coram eis sicut homo non audiens, et in ore non habens redargutiones.

5. Novissime justum sanguinem tuum a discipulo tuo, filio perditionis, traditum triginta argenteis appretiati sunt, ut praecipitarent animam tuam in mortem sine causa. Et te quidem perditissimi traditoris tui perfidia non latebat, quando in coena ablutionis etiam coram ipso genu flexo procumbens, maledictos pedes ejus, veloces ad effundendum sanguinem tuum, sanctissimis manibus tuis attrectare, lavare et extergere dignatus es. Cur autem adhuc extento collo ambulas, o terra et cinis? Adhuc te superbia elevat? adhuc te impatientia exagitat? 0957D Intuere humilitatis et mansuetudinis Dominum Jesum, universae creaturae factorem, tremendum judicem vivorum et mortuorum, ante pedes hominis et traditoris sua genua incurvantem. Disce quia mitis est et humilis corde, et confundere in superbia tua, et erubesce in impatientia tua. Hoc quoque erat mansuetudinis tuae, Domine, quod perfidum illum in coetu fratrum detegere et palam confundere noluisti, sed leniter admonitum accelerare jussisti quod parabat. In omnibus his non est aversus furor ejus a te, sed egressus foras satagebat circa frequens maleficium. Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? (Isa. XIV, 12.) In deliciis paradisi gloriosus apparuisti: civium coeli socius, et verbi divini conviva, quomodo reputatus es inter filios 0958A tenebrarum? qui nutriebaris in croceis, cur amplexatus es stercora? (Thren. IV, 5.) Tunc clarificata est familia tua, Christe, exeunte immundo de 652 coetu societatis angelicae. Tunc demum divini eloquii uberrima inundatione felix ille conventus potatus est; siquidem corruptus ille vere foras missus fuerat, quem hujus limpidissimi liquoris infusione sciebas indignum.

6. Dato autem charitatis et patientiae salutari mandato, et disposito fratribus regno Patris tui, ad locum proditori tuo notum cum illis divertisti, sciens omnia quae ventura erant super te. Ibi animae tuae tristitiam, quam ex imminente passione tua sponte assumpsit, sicut et caetera quae passus es, in auribus fratrum non erubuisti profiteri, dicens tunc: Tristis 0958B est anima mea usque ad mortem. Positis quoque in terra genibus procidisti in faciem, orans in agonia, et dicens: Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Et angustias quidem cordis tui certissime indicabat sudor ille sanguineus, qui orationis tempore de carne tua sanctissima guttatim decurrebat in terram. Dominator Domine Jesu, unde tua haec tam anxia supplicatio! Nonne voluntarie omnino Patri sacrificium obtulisti? Utique, Domine. Arbitramur autem quod hoc ad consolationem infirmorum membrorum tuorum assumpsisti, ne forte desperet quis, si caro infirma remurmurat, ubi ad passionem promptus est spiritus. Nimirum ut majoris erga te amoris et gratitudinis stimulos habeamus, 0958C naturalem carnis infirmitatem his indiciis in te expressisti, quibus doceremur quia vere languores nostros portasti, et non absque sensu doloris passionum sentes percurristi. Vox enim illa vox esse carnis videtur, non spiritus, ex eo quod subjunxisti: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

7. Quod promptus enim ad passionem fuerit spiritus, evidenter ostendisti, quando venientibus una cum proditore tuo viris sanguinum, et quaerentibus animam tuam cum laternis et facibus et armis per noctem, ultro occurristi, et ne quid acciperent a duce flagitii, te ipsum manifestasti. Nam accedentem ad osculum sanctissimi oris tui trucem bestiam aversatus non es, sed os in quo dolus inventus non est, 0958D ori quod abundavit malitia, dulciter applicuisti. Innocens Agne Dei, quid tibi et lupo illi? quae conventio tui ad Belial? Sed et hoc benignitatis tuae, Domine, fuit, ut omnia illa exhiberes quae pravi cordis pertinaciam emollire possent. Nam et veteris amicitiae non immemor illum commonuisti, dicens: Amice, ad quid venisti? (Matth. XXVI, 38, 39, 41, 50). Atque horrore sceleris sui cor impii ferire voluisti, cum dixisti: Juda, osculo Filium hominis tradis? (Luc. XXII, 48). Et ecce Philistaei super te, Samson. Non illos a te absterruit, quod in hora apprehensionis tuae omnipotenti brachio tuo terrae eos allisisti, non quidem defensionis causa, sed ut cognosceret humana praesumptio nihil se posse adversus te, nisi quantum permitteretur a te.

0959A 8. Et quis audiat sine gemitu, qualiter homicidas manus in illa hora in te injecerunt, et innocentes manus tuas, Jesu bone, vinculis astringentes, te Agnum mansuetissimum nihil loquentem ad instar latronis contumeliose traxerunt ad victimam? Sed nec tunc misericordiam tuam effundere super inimicos tuos, et distillare favum dulcedinis tuae, Christe, cessasti: nam mutilatam ab ipso discipulo tuo auriculam inimici tangens sanasti, et defensoris tui zelum a laesione trahentium te compescuisti. Maledictus furor eorum, quia pertinax, quem nec majestas miraculi, nec pietas beneficii potuit confringere. Concilio malignantium adversum te pontificum praesentatus es, et veritatem prout oportuit confessus, quasi de blasphemia adjudicatus es morti. 0959B Amantissime Domine, quanta illic indigna a propria gente pertulisti? Vultum tuum desiderabilem, in quem desiderant Angeli prospicere, qui omnes coelos adimplevit laetitia, quem deprecabuntur omnes divites plebis, polluti labii sui sputis inquinaverunt, sacrilegis manibus ceciderunt, velo in derisum operuerunt, et te Dominum universae creaturae tanquam servum contemptibilem colaphizaverunt.

9. Adhuc autem et animam tuam incircumciso cani deglutiendam tradiderunt. Vinctum siquidem ante faciem Pilati perduxerunt, postulantes crucis supplicio te interimi, qui peccatum non noveras; et virum homicidam dari sibi, agnum lupo, aurum luto 0959C postponentes. 653 O indignum et infelix commercium al., concambium>! Et quidem nec ignorabat impius ille per invidiam haec in te fieri: nec tamen abstinuit a te temerarias manus, sed replevit animam tuam amaritudine sine causa. Illudendum Herodi te misit, illusum recepit, nudum in conspectu illusorum astare te jussit, nec pepercit amarissimis verberibus virgineam carnem tuam divellere, plagis plagas, livores livoribus crudeliter infligens. O electe puer Domini Dei mei, quid tanta amaritudine, quid tanta confusione dignum commiseras? Prorsus nihil. Ego, ego homo perditus, totius contritionis, totius confusionis tuae tibi causa exstiti. Ego, Domine, uvam acerbam comedi, et dentes tui obstupuerunt; quia quae non rapuisti, tunc exsolvebas. In 0959D omnibus his non est satiata perfidorum Judaeorum impietas.

10. Novissime autem incircumcisorum militum manibus devolutus es, morte turpissima consumendus. Parum erat sacrilegis illis crucifigere te, nisi prius et ipsi illusionibus replevissent animam tuam. Quid enim ait de illis Scriptura? Et congregaverunt ad eum universam cohortem. Et exuentes eum vestimentis suis, induerunt tunicam purpuream, et chlamydem coccineam circumdederunt ei. Et plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo illudebant ei, dicentes: Ave, rex Judaeorum. Et dabant ei alapas, et exspuentes in eum, accipiebant arundinem, et percutiebant caput ejus. Et postquam illuserunt ei, induerunt 0960A eum vestimentis suis, ut crucifigerent bajulantem sibi crucem. Et perducunt eum in Golgotha: et vinum myrrhatum dabant ei bibere cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere. Tunc crucifixerunt eum, et cum eo duos latrones hinc et hinc, medium autem Jesum. Jesu autem dicebat: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt. Postea sciens Jesu quia consummata erant omnia. ut Scriptura impleretur, dixit: Sitio. Et currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Cum ergo accepisset acetum, dixit: Consummatum est. Et clamans voce magna, dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et inclinato capite emisit spiritum. Tunc unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis 0960B et aqua in redemptionem nostrae salutis (Matth. XXVII; Marc. XV; Luc. XXIII; Joan. XIX).

11. Expergiscere nunc, anima, excutere de pulvere, et contemplare virum hunc memorabilem, quem ecce in speculo evangelici sermonis quasi praesentem intueris. Attende, anima mea, quis est iste qui ingreditur habens imaginem quasi regis, et nihilominus servi despectissimi confusione repletus et coronatus incedit. Sed ipsa etiam ejus corona cruciatus est illi, et mille puncturis speciosum caput ejus divulnerat. Regali purpura induitur, sed potius in ea despicitur, quam honoretur. Sceptrum in manu gestat, sed eo ipso caput ejus reverendum feritur. Adorant coram ipso positis in terra genibus, et regem 0960C conclamant: et continuo ad conspuendum amabiles genas ejus subsiliunt, maxillas palmis concutiunt, et honorabile collum exhonorant. Vide, anima mea, qualiter vir iste per omnia conturbatur et spernitur. Sub crucis onere dorsum incurvare videtur, et suam ipsius portare ignominiam. Ad locum deductus supplicii, myrrha potatur et felle: in cruce sublevatur, et dicit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Qualis est hic, qui in omnibus pressuris suis nec semel aperuit os suum, ut aut querelae, aut excusationis, aut comminationis, aut maledictionis verbum adversus maledictos canes illos proferret; sed novissime verbum benedictionis super inimicos suos, quale a saeculo non est auditum, effudit? Quid hoc viro mansuetius, quid benignius, 0960D anima mea, vidisti? Adhuc autem attentius intuere, quam grandi admiratione, et tenerrima compassione dignus apparet. Vide nudum et verberibus laceratum, in medio latronum cruci ignominiosae ferreis clavis affixum, aceto in cruce potatum, et post mortem lancea in latere vulneratum, et copiosa sanguinis rivos ex quinque vulneribus manuum, pedum et lateris effundentem. Fletum deducite, oculi mei, et liquesce, anima mea, igne compassionis super contritione amabilis viri hujus, quem in tanta 654 amaritudine tot vides affectum doloribus.

12. Et jam quidem infirma ejus, anima mea, vidisti, et miserta es: nunc majestatem ejus attende, et miraberis. Quid enim ait Scriptura? A sexta autem 0961A hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est a summo usque deorsum; et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormiebant, surrexerunt (Matth. XXVII, 45, 51, 52; Luc. XXIII, 44, 45). Qualis est hic, quia et coelum et terra compatiuntur ei, cujus et mors mortuos vivificat? Cognosce, anima mea, cognosce: hic est Dominus Deus noster Jesus Christus, Salvator tuus, unigenitus Dei Filius, verus Deus, verus homo; qui solus sub sole sine macula inventus est. Et ecce cum sceleratis quomodo reputatus est, et quasi leprosus, novissimus virorum aestimatus: et tanquam abortivum quod projicitur a vulva, sic projectus est ab 0961B utero matris suae, infelicis Synagogae. Iste formosus prae filiis hominum, quam deformis factus est! Hic vulneratus propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra (Isa. LIII, 5), et factus in holocaustum suavissimi odoris in conspectu tuo, Pater aeternae gloriae, ut averteres indignationem tuam a nobis, et consedere nos tibi faceres in coelestibus.

13. Respice, Domine, sancte Pater, de sanctuario tuo, et de excelso coelorum habitaculo, et intuere hanc sacrosanctam hostiam, quam tibi offert magnus Pontifex noster, sanctus puer tuus Dominus Jesus, pro peccatis fratrum suorum, et esto placabilis super multitudine malitiae nostrae. Ecce vox sanguinis fratris nostri Jesu clamat ad te de cruce. Quid enim 0961C est, Domine, quod pendet in ea? Pendet, inquam, quia praeterita tanquam praesentia coram te sunt. Cognosce, Pater, tunicam veri filii tui Joseph. Heu! fera pessima devoravit eum (Gen. XXXVII, 33), et conculcavit in furore suo vestimentum ejus, omnem decorem ejus reliquiis cruoris inquinavit. Ecce quinque scissuras lamentabiles in ea reliquit. Vide, Domine, pallium quod in manu adulterae generationis, id est, Aegyptiae meretricis, innocens puer tuus dereliquit, meliorem aestimans jacturam vestimenti, quam pudicitiae; magisque eligens, spoliatus carnis pallio in carcerem mortis descendere, quam pro mundi gloria adulterinae voci acquiescere (Gen. XXXIX, 7, 20): Illi, inquam, voci quam dictum est, Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me (Matth. 0961D IV, 9). Quod utique esset, si dormiret cum adultera.

14. Et nunc, Domine Pater, scimus quia ipse Filius tuus vivit, et dominatur in tota terra Aegypti, et in omni loco dominationis tuae. Eductus enim ad imperium tuum de carcere mortis et infernorum, et attonsus in immortalitatis coronam, mutata veste carnis, immortalitatis decore refforuit, et cum gloria suscepisti eum. Subjugavit enim sibi Pharaonis imperium, et cum triumpho nobili, virtute propria coelos penetravit. Et ecce gloria et honore coronatus, in dextra majestatis tuae assistit vultui tuo pro nobis. Caro enim et frater noster est. Respice, Domine, in faciem Christi tui, qui tibi usque ad mortem obediens factus est; nec recedant ab oculis tuis cicatrices 0962A ejus in perpetuum, ut memineris quantam ab eo pro peccatis nostris satisfactionem receperis. Utinam, Domine, appendas in statera peccata quibus iram meruimus, et calamitatem, quam pro nobis passus est innocens Filius tuus: certe, Domine, haec gravior apparebit, et magis digna, ut propter ipsam effundas super nos misericordiam tuam, quam fuit illa, ut pro peccatis nostris contineas in ira misericordias tuas. Gratias tibi, Domine Pater, referat omnis lingua pro superabundantia bonitatis tuae, qui unico Filio cordis tui non pepercisti; sed pro nobis omnibus illum tradidisti in mortem, ut eum tanquam fidelem advocatum haberemus coram te in coelis.

15. Et tibi, Domine Jesu, fortissime zelotes, quid 0962B gratiarum retribuam, quid retributionis digne retribuam ego homo, pulvis et cinis, et vile figmentum? Quid enim pro mea salute facere debuisti, et non fecisti? Ab imo pedis usque ad summum verticis te totum in aquas passionum demersisti, ut me totum extraheres de illis, et intraverunt usque ad animam tuam. Nam et animam tuam in mortem perdidisti, ut meam perditam mihi redderes. Et ecce me duplici debito obligasti. Nam et pro eo quod 655 dedisti, et pro eo quod mei causa perdidisti, debitor tibi sum. Et pro ea quidem anima bis a te mihi data, semel in creatione, et semel in redemptione, quid magis juste tibi reddam quam ipsam, non habeo: pro tua autem pretiosa anima ita contribulata quid ab homine digne rependi possit, non invenio. Nam, 0962C etsi coelum, et terram, et omnem ornatum corum pro ea possem rependere, certe nec sic usque ad mensuram debiti ullatenus attingere possem. Ut autem ipsum et quod debeo, et mihi possibile est, tibi, Domine, retribuam, tui muneris est. Diligendus mihi es toto corde, tota anima, tota virtute; et tua mihi sequenda vestigia, qui pro me mori dignatus es. Et quomodo fiet istud in me nisi per te? Adhaereat anima mea post te, quia tota virtus ejus pendet ex te. Et nunc, Domine redemptor meus, te ut verum Deum adoro, in te confido, in te spero, et quibus possum desideriis ad te suspiro; adjuva imperfectionem meam. Ad tuae passionis gloriosa insignia, in quibus salutem meam operatus es, totum me inclino. 0962D Tuae victoriosae crucis regale vexillum in nomine tuo, Christe, adoro. Tuum spineum diadema, tuos rubentes sanguine clavos, tuo sacro lateri immersam lanceam, tua vulnera, tuum sanguinem, tuam mortem, tuam sepulturam, tuam gloriosam et victoriosam resurrectionem et glorificationem, Christe, supplex adoro et glorifico. Odor enim vitae spirat mihi in omnibus his. Horum vivifico odore spiritum meum, Domine, a peccati morte resuscita; horum virtute ab astutiis Satanae me custodi, ac me conforta, ut jugum mandatorum tuorum suave mihi fiat, et onus crucis, quod post te bajulare me jubes, humeris animae meae leve sit atque portabile. Quae est enim fortitudo mea, ut juxta praeceptum tuum mundi pressuras tam multiplices invicto animo 0963A sustineam? Numquid pedes mei tanquam cervorum, ut velocem cursorem per spinas et confragosa passionum consequi valeam?

16. Sed audi vocem meam, et inclina super servum tuum suavem crucem illam, quae lignum vitae est iis qui apprehendunt eam; ut et spiritu curram alacriter. Portabo infatigabiliter eam, quae ab inimicis est, crucem post te. Illam, inquam, divinissimam crucem humeris meis impone, cujus latitudo est charitas, cujus longitudo est aeternitas, cujus sublimitas est omnipotentia, cujus profundum est inscrutabilis sapientia. Confige illi manus meas et pedes meos; et totum passioni tuae conforma servum tuum Domine. Da, obsecro, mihi continere ab operibus carnis quae odisti, et facere justitiam quam 0963B dilexisti, et in utroque tuam quaerere gloriam: et sinistram quidem meam clavo temperantiae, dexteram vero clavo justitiae in illa sublimi cruce confixam arbitror. Da menti meae jugiter meditari in lege tua, et omnem cogitatum meum jactare in te, et dextrum pedem meum eidem ligno vitae clavo prudentiae affige. Da ut ministram spiritus mei sensualitatem nec enervet labentis al. praesentis> vitae infelix felicitas, nec conturbet perennis vitae praemia felix infelicitas: et sinister quoque pes meus fortitudinis clavo in cruce tenebitur.

17. Ut autem et spinarum capitis tui aliqua in me similitudo appareat, detur, obsecro, menti meae et salutaris poenitentiae compunctio, et alienae miseriae compassio, et stimulus zeli aemulantis quod rectum 0963C est coram te, et ad te convertar in aerumna mea, dum triplex configitur spina. Libet ut et spongiam per arundiuem ori meo porrigas, et aceti amaritudinem gustui meo adhibeas. Libet ut per Scripturas tuas rationi meae conferas gustare et videre quomodo florens hic mundus tanquam spongia inanis est, et omnis concupiscentia ejus aceto amarior. Ita, Pater, in me fiat, ut calix iste Babylonis aureus inebrians omnem terram, nec inani me splendore seducat, nec falsa dulcedine inebriet, quemadmodum eos qui tenebras lucem, et lucem tenebras, amarum dulce, et dulce amarum arbitrantur. Vinum myrrhatum cum felle mixtum suspectum mihi est, pro eo quod tu ex eo bibere noluisti: forte quia nimiam acerbitatem 0963D invidiae et nequitiae crucifixorum tuorum indicabat. Tuae quoque vivificae morti famulum tuum configura, faciens in me ut moriar quidem peccato secundum carnem, vivam 656 autem justitiae secundum spiritum.

18. Ut autem integram Crncifixi imaginem me portare glorier, illud quoque quod post mortem tuam insatiabilis malitia Judaeorum impiorum in te exercuit, hanc in me similitudinem exprime. Vulneret cor meum vivus et efficax sermo tuus, penetrabilior omni lancea acutissima, pertingens usque ad divisionem animae meae; et producat ex ea tanquam de dextero latere meo, vice sanguinis et 0964A aquae, amorem tuum, Domine, et fratrum meorum. Postremo et munda sindone primae stolae spiritum meum involve, in qua requiescam egrediens et ingrediens in locum tabernaculi admirabilis, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus. Die autem tertio post diem laboris, post diem supplicii, mane prima sabbati perpetuo inter filios tuos me indignum resuscita, ut in carne mea videam claritatem tuam, et adimplear laetitia vultus tui. O Salvator meus et Deus meus, veniat, veniat, oro, tempus, ut quod nunc credo, oculis tandem revelatis aspiciam: quod nuuc spero et a longe saluto, apprehendam: quod nunc pro viribus meis desidero, ulnis animae meae amplectar et deosculer, et in amoris tui abysso totus absorbear, o Salvator meus, et Deus meus!

0964B Sed nunc interim benedic, anima mea, Salvatorem tuum, et magnifica nomen ejus, quod est sanctum et sanctissimis deliciis plenum. O quam bonus, quam suavis es, Domine Jesu, animae quaerenti te! Jesu redemptor captivorum, salvator perditorum, spes exsulum, fortitudo laborantium, anxiati spiritus latitudo, animae lacrymosae et post te in sudore currentis dulce solatium et suave refrigerium, corona triumphantium, unica merces et laetitia omnium supernorum civium, uberrime fons omnium gratiarum, inclyta proles summi Dei! Summe Deus, te benedicunt omnia quae in coelo sunt sursum, et quae in terra deorsum; quia magnus es tu, et magnum nomen tuum. O immarcessibilis decor Dei excelsi, et purissima claritas lucis 0964C aeternae, vita omnem vitam vivificans, lux omne lumen illuminans, et conservans in perpetuo splendore mille millena millia luminum fulgentia ante thronum divinitatis tuae a primaevo diluculo! O aeternum et incessabile, clarum et dulce profluvium fontis absconditi ab oculis omnium mortalium, cujus unda sine ortu, cujus profundum sine fundo, cujus altum sine termino, cujus amplitudo incircumscrutabilis, cujus puritas imperturbabilis! Eructavit te cor Dei altissimi de sua impenetrabili abysso, vita vitam, lux lucem, Deus Deum, aeternus aeternum, immensus, immensum, ac per omnia sibi coaequalem: et de plenitudine tua nos omnes accepimus.

0964D 20. Tu enim, largissime fons omnis boni, septemplicis gratiae pretiosum flumen de thesauris tuis emittis, cujus suavi dulcore hujus nostri maris, id est nostrae infirmitatis, salsuginem mitigare dignaris. Flumen olei laetitiae, flumen vini meracissimi, torrens ignei vigoris. Spiritus paracletus a te et Patre, par utrique, in orbem terrae perfunditur, omnia replens, omnia continens: Spiritus a te, Spiritus a Patre, unus ex ambobus, uniens ambos, utpote amborum individua connexio, unificum gluten, complexus indissolubilis, et pax omnem sensum exsuperans. Hic est torrens voluptatis tuae, Domine, qua delicatam illam et gloriosam civitatem Jerusalem, 0965A quae sursum est, jugiter potas, laetabunda ebrietate facis aestuare, ut tibi jubilent hymnum incessabilem lucida illa et flammea organa in voce exsultationis et sono epulantis; cujusque desiderabilibus guttis refocillari sitibundae fauces exsulis populi tui jugiter a te exspectant, Domine. Sinito, Pater, ut catelli bibant de stillis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum illum, Domine, quem aestuare fecisti. Inclytas 0966A primitias populi tui, insigne solemnitatis nostrae illo, quaesumus, igneo stillicidio purga, innova, illumina, inflamma, exhilara et confirma, et uni cor credentium tibi, ut unum sint, unum sapiant, unum unanimiter requirant, ut apprehendant et videant, et benedicant te Deum deorum in Sion. Sit individuae Trinitati gloria, gratiarum actio, honor, et imperium in saecula saeculorum. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *