«In Dominica Palmarum» — Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis?)

0869 SERMO IN DOMINICA PALMARUM. Christi in Jerusalem ingressus mysticae expositiones (Matth. XXI, 1-9.) NOTA.

Hunc sermonem, ex abbatia Marchianensi erutum, Guilielmus Estius censuit tam stylo et conditione, quam pietate Bernardum referre: quamvis (ne quid de stylo dicamus) in serie sermonum de tempore in manuscriptis omnibus desideretur.

0869B 1. Redemptor noster, fratres charissimi, Dominus noster Jesus, quem Pater ad salutarem victimam misit in mundum, cum tempus instaret quando moreretur, praesentem, ut scitis, exhibere se voluit in loco ubi moreretur; sicut autem venit ut moreretur, sic praevidit ubi, et quando, et quo mortis genere moreretur, praescriptum coram se habens ab aeterno mortis suae genus, locum et tempus. Haec autem tria erant, Jerosolyma, Pascha, et Crux. Nam si de loco quaeris, in Jerosolyma mortuus est: si degenere, morte crucis: si vero de tempore, instante tempore paschalis solemnitatis. Ut autem vos satis legendo et audiendo didicistis, iniqui eum Judaei, aliquando et aliter, et alibi, et antea perimere voluerunt. Nam quando eum duxerunt ut praeeipitarent, ubi et transiens per medium 0869C illorum ibat, nec ad Jerusalem venerunt, nec Pascha exspectaverunt, nec crucem quaesierunt, sed in perimendo eum nequaquam vel modum, vel locum mutare, nequaquam tempus praeoccupare seu differre valuerunt. Venit itaque hodierna die Jerosolymam, ante quinque videlicet dies Paschae, illo se insinuans agno praefigurato, qui decima quarta die mensis verni ad vesperam immolandus, decima quidem ejusdem mensis die tolli, et usque ad praedictum terminum jubebatur servari (Exod. XII).

2. De hoc autem adventu ejus ad Jerusalem multi ante nos multa dixerunt: quae quia nos vera atque catholica esse cognoscimus, dignum est ut nostro ea silentio approbemus. Et communis quidem sensus est, quod ejus in Jerusalem ingressus, ipsius est ad Ecclesiam adventus: duo discipuli asinam 0870B solventes et pullum, atque ad Jesum ducentes, duo sunt praedicatorum ordines, quorum unus in circumcisionem, alter in praeputium est missus, utrumque populum et peccatorum funibus absolventes, et ad agnitionem verae fidei perducentes. Vestimenta jumento imposita, sacramenta sunt fidei populo christiano commissa, super quod sedet Jesus, quia per fidem in 591 cordibus eorum habitat Christus. Plurima autem turba, quae sternebat vestimenta sua in via, multitudo est martyrum sanctorum, corpora sua ad imitationem Christi opponentium ad supplicia. Ramos de arboribus caedentes, doctores sunt, catholicas ex Libris sanctis sententias extrahentes. Qui praeibant et qui sequebantur, clamabant, Hosanna; qui unam eamdem confitentur fidem christianam, 0870C et populus Judaicus in eadem fide praecedens, et gentilis subsequens. Et quidem sensus hic per omnia approbandus est, quia sanus, et plene catholicus est. Verum nos istum approbantes, alium, non autem alienum in hoc sancto Evangelio perquiramus, et sensus in eo moralis medullam perscrutantes, ad aedificationem morum ministerium linguae nostrae convertamus.

3. Ego puto quod quotidie Dominus appropinquat Jerusalem veniens Bethphage, et Bethaniae ad montem Oliveti, mittens in castellum quod contra eos est duos discipulos, qui ad eum perducant, super quod sedeat, jumentum, sed spiritualiter. Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (II Cor. V, 16). Proinde quaerendus 0871A est adventus ejus ad Jerusalem spiritualis, et quod hodierna die appropinquante tempore sacrosanctae passionis suae fecit in adventu suo in Jerusalem, qualiter id adhuc quotidie actitare dignatur in nobis. Appropinquavit, ut ait Evangelista, Jerosolymis. Ipsius appropinquare ad Jerosolymam, ejus est appropinquare ad animam. Non solum autem, sed ut suum appropinquare ad nos, nostrum est appropinquare ad ipsum. Nam cum longe ab eo peccando simus, quando ei bene vivendo appropinquaverimus, nisi primitus ipse appropinquaret nobis? Sicut enim dicit Joannes, quod haec est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10): sic et nos dicere possumus et debemus, quod haec est gratia, 0871B non qua nos appropinquavimus Deo, sed quoniam ipse prior appropinquavit ad nos. Appropinquans itaque Jerusalem venit Bethphage, et Bethaniae ad montem Oliveti: innuens nobis, ut arbitror, in hoc sancto itinere suo non posse nos ad veram pertingere pacem, nisi simus et per confessionem pure nos detegentes, et in praeceptis prompte et humiliter obedientes, et aliorum necessitatibus per misericordiam pie compatientes.

4. Nam, ut scitis, Jerusalem Visio pacis dicitur. Ad quam tunc recta et regia via pergimus, si per confessionis puritatem, per obedientiae humilitatem, et per misericordiae sublimitatem incedimus. Ecce tres virtutes eximiae, quarum primam impendere nobis debemus, secundam praelatis, tertiam vero proximis 0871C nostris. Nam confessionem debes tibi ipsi, ut qui peccando te inquinasti, per confessionem te mundes. Secundam praelato tuo, ut obedias et subjaceas ei, qui pervigilat quasi rationem redditurus pro anima tua (Hebr. XIII, 17). Tertiam vero proximis tuis, ut eorum necessitatibus juxta vires occurras, sed prodesse etiam supra vires exoptes. Primam designat Bethphage, quae Domum buccae sonat. Secundam Bethania, quae Domus obedientiae dicitur. Tertiam quoque mons Oliveti, quia oleum in Scripturis, ut scitis, misericordiam exprimere solet. Fratres, unde bella et lites in nobis? Nonne ex imperfectione propria, qui reddere nolumus quae debemus nobis ipsis, quod praelatis, quod consortibus 0871D nostris? Nam si vellemus ire a Bethphage ad Jerusalem, intra nos pervenire possemus; quia nunquam plenam habere pacem poterimus, quandiu occultantes intra nos reatum nostrum, per puram et humilem confessionem non detegimus. Nunquid inexpertis loquor? Semper pene et ubique remordet conscientia, occultum jugiter vulnus mentis oculis subjiciens, eamque super ipsius latebris anxie et dure reprehendens. O vermis, qui quandiu vivit, nunquam interiora cordis comedere et depascere omittit, qui nunquam vivere, et per hoc nunquam rodere desinit, nisi eum mucrone puritatis suae humilis confessio jugulaverit!

5. Si autem vellemus ire ad Bethaniam, pertingere possemus ad Jerusalem, et in praelatis nostris; 0872A quia tunc ab eis perniciose discordamus, cum eorum, quae secundum Deum sunt, praeceptis superbe contraimus. Quod si 592 montem Oliveti conscenderemus, procul dubio tunc cito ad Jerusalem veniremus. Prope enim est mons Oliveti Jerusalem, quia et obsequium parit amicos, et construeremus cam in sociis nostris: quia tunc plena pace perfruimur, cum pie pro invicem solliciti, mutuis necessitatibus misericorditer condescendendo, et diligenter pro posse subveniendo compatimur. Videtis ergo non esse ab re, quod iturus Dominus Jerusalem, per Bethphage et per Bethaniam atque per montem Oliveti voluit transire: intimans nobis pacis nobis esse occasionem et causam, et erga nos quidem confessionis puritatem, et erga praelatos 0872B nostros obedientiae alacritatem, et erga contubernales nostros misericordiae compassionem.

6. Mittit duos discipulos, ut eant in castellum quod contra eos est. Castellum quod contra discipulos Christi est, anima est peccatrix, quae per obstinationem et elationem internis et spiritualibus Redemptoris nostri virtutibus contraria est. Talis anima turrim elationis, et murum habet obstinationis, per terram pertinaciae clausa, et per eminentiam superbiae erecta. Hanc turrim facere aggressi sunt quondam illi filii Adam, de quibus ait Scriptura, quod proficiscentes de Oriente, campum invenerunt latissimum in terra Sennaar (Gen. XI, 2). Qui sunt hi, nisi reprobi, inanis gloriae cupidi, tumore superbiae inflati? qui ab eo corde et opere discedentes, 0872C de quo propheta dicit, Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12), in contagiis fetidae conversationis per viam latam incedunt, quae ducit ad perditionem: quia Sennaar Fetor eorum dicitur. Aedificemus, inquiunt, turrim, et celebremus nostrum nomen. Hi sunt qui vocant nomina sua in terris suis, et altitudinem in se construentes fort. construunt> elationis, amantes primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi (Matth. XXIII, 6, 7). Et unde ruinosam hanc turrim erigunt? Habuerunt. inquit verax historia, lateres pro saxis, et bitumen pro caemento (Gen. XI, 4, 3). Saxa robur exprimunt bonae operationis, lateres igne concoquuntur et indurantur. Reprobi flamma libidinis exuruntur, et 0872D pertinaces efficiuntur: invidia bitumen est, concordia caementum. Aiunt enim bitumen nasci de terra fulminata: et scimus in mente oriri invidiam, tumore superbiae percussa. Caemento simul junguntur lapides in aedificio. Et quae est alia virtus quam concordia, qua in charitatis aedificio conglutinantur lapides vivi, ex quibus coelestis Jerusalem quotidie construitur? Habent itaque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento: quia fortitudinem deserentes bonae actionis, luto se inquinant sordidae libidinis; et abjicientes glutinum concordiae, pertinaciam amplectuntur invidiae.

7. Enormis quidem haec turris admodum: sed ne facile possit prosterni, obsistit non modo sui ipsius 0873A altitudo, sed et muri includentis eam fortitudo. Et hoc est quod nostros conatus saepe effringit, cum contra castellum illud pugnamus: quia facile machinis et arietibus sanctae praedicationis tumorem in anima dejiceremus elationis, nisi tam invincibiliter nobis, ut sic dixerim, in ea resisteret pertinacia obstinationis. Quid enim erga eam poteris proficere, quam insensibili quadam duritie adamantinam effectam nec praeceptis vales flectere, nec consiliis attrahere, nec blanditiis mulcere, nec comminationibus terrere, nec emendare denique flagellis, nec emollire beneficiis? Nonne de ea dicas, pene esse impossibile ut curetur? Verumtamen etsi apud homines impossibile est, sed apud Deum omnia possibilia sunt. Mittit namque misericors Dominus et 0873B eloquium suum terrae, inspirationem scilicet hujusmodi infundens animae, ad quam velociter currit sermo ejus, non reversurus ad eum vacuus; sed faciet quaecumque vult, et prosperabitur in his ad quae misit illud. Unde et hic mittit discipulos suos in castellum hoc, quod contra eos est. Et ad quid? Ut asinam quam in eo reperiunt alligatam, et pullum cum ea, solvant, et adducant ad eum. Qui jussa perficientes, non solum solvunt et ad eum adducunt, sed ut prosperetur verbum de ore egrediens in his ad quae mittit illud, vestimenta sua imponunt, et eum desuper sedere faciunt. Ad hoc spectare videtur, quod qui emittit eloquium suum terrae, dat nivem sicut lanam, induens eos per justitiam, 593 qui primitus frigidi erant per culpam: 0873C nebulam sicut cinerem spargit, infusa illis, qui obscuri erant per ignorantiam, notitia corruptionis suae, concutit al. concutiens> eos per poenitentiam. Mittit crystallum suam sicut buccellas, illos sibi incorporans per mansuetudinem, qui obdurati erant per obstinationem. Sed qualiter opus illud salutis peragit? Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit spiritus ejus, et fluent aquae (Psal. CXLVII, 15-18); ut euntibus duobus discipulis in castellum quod contra eos est, faciant de asina et pullo, quod modo breviter tetigimus.

8. Sed qui sunt duo discipuli isti? Fortassis duae illae eximiae virtutes sunt timor et amor. Ille tristia comminando et aspera, per austeritatem deterret: 0873D iste vero laeta pollicendo et lenia, per suavitatem demulcet. Ille initium sapientiae, hic autem consummatio est. Ille tibi aufert quod malum est, ut emunderis a culpa: iste vero confert quod bonum, ut exorneris in justitia. Ille ab anima exhaurit iniquitatem, hic autem infundit ei sanctitatem. Hi duo angeli sunt, et de loco perditionis Loth educunt (Gen. XIX), dum animam, quam eligit Deus, a vitiis eripiunt. Hi duo spirituales Levitae sunt, qui in commotione castrorum ad ostium stant tabernaculi, clangentes argenteis tubis (Num. X, 2-10): quia ad ipsum mentis aditum silentibus quibusdam mentis clamoribus timor et amor insonant, quibus interna illa cogitationum collegia, et ad malum deserendum, et ad bonum exercendum incitant. Quasi tuba exaltat 0874A ille vocem suam, et dicit: Quiescite perverse agere: iste vero: Discite benefacere (Isai. I, 16, 17). Ille: Evelle et destrue, et disperde et dissipa; hic autem: Aedifica et planta (Jerem. I, 10). Ille denique: Diverte a malo; iste quoque, Fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Isti duo viri sunt, qui botrum ad filios Israel de terra repromissionis afferunt (Num. XIII, 24), dum internis nostris meditationibus, quis sit coelestis patriae fructus innotescunt. Hi duo nuntii sunt, qui Raab de destructione Jericho eripiunt (Josue VI, 23), dum animam quam suis Deus muneribus dilatat, ab hujusmodi perditione abstrahunt. Hi et duo isti, de quibus modo agimus, discipuli sunt, qui in hoc castellum missi, alligatam asinam et pullum solvunt, et ad Christum 0874B adducunt.

9. De quo bene dicitur, quod contra eos est. Quid enim magis contrarium divino amori, quam tumor elationis? Quid magis timori, quam pertinacia elationis et obstinationis? Est enim superbia, ut aliqui dicunt, amor propriae excellentiae. Et quomodo, quamdiu inanis gloriae cupidus propriam amas excellentiam, illius perfecte honorem affectas et gloriam, de quo Paulus: Soli, inquit, Deo honor et gloria (I Tim. I, 17). Sed et obstinatio, ut aiunt, insensibilis quaedam est pertinacia mentis, nolens aliquando acquiescere, magis autem parata semper repugnare: quod quidem mortiferum malum, dum animam plene possidet, timoris nimirum divini stimulis 0874C insensibilem reddit. Sed castellum quod contra hos discipulos est, dum extra illud sunt, jam cum illis est, dum illud ingressi aliquandiu intra illud sunt. Illud quippe sibi potenter subjiciunt, quia amor dum coelestem et aeternam, ac per hoc longe meliorem, quam ibi haberi potest, alibi habendam esse celsitudinem asserit, nimirum turrim elationis prosternit. Timor vero, dum his qui attrita fronte indomabili corde sunt, aeternum gehennae supplicium comminans promittit, murum profecto obstinatione confringit. Et hoc modo castellum hoc, dum ipsis extra illud degentibus contra eos est, ipsis intra illud commorantibus jam cum eis est. Unde fit ut, juxta quod vaticinatur Isaias, civitas quae dudum meretrix dicebatur, cujus habitatores 0874D homicidae fuerunt, jam digne vocari possit civitas justi, urbs fidelis (Isai. I, 21-26).

10. Sed jam necesse est ut de solvenda asina alligata et pullo, et adducendis ad Jesum, duo hi se discipuli intromittant. Duae sunt, fratres, virtutes homini valde necessariae, humilis videlicet simplicitas, et agilis libertas. Illam asina, hanc autem pullus exprimere potest. Asina enim jugo supponitur, pullus vero propria adhuc sua libertate potitur. Unde ad mansuetudinem nos invitans humilitatis Dominus Jesus, suum nobis offert jugum tollendum: Tollite, inquiens, jugum meum super vos. Mox autem quid sit jugum ejus tollere, innuit, dum subjungit: Et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Per pullum 594 vero libertatem esse accipiendam 0875A censuit, qui de viro vano in superbiam erecto ait, quod quasi pullum onagri natum se liberum putat (Job XI, 12). Quod licet de quadam prava libertate accepit, de qua Paulus: Cum, inquit, servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae (Rom. VI, 20), pro eo quod necdum jugo supprimitur pullus, libertatem nimirum, cujus agilitatem quodlibet obstaculum non impedit, per eum exprimi posse demonstravit. In castello autem duo haec alligantur animalia, asina videlicet et pullus, dum in anima peccatrice, qualem superius per castellum illud accipiendum esse docuimus, hae duae virtutes, simplicitas scilicet et libertas, cum forte habentur ad intellectum, nequaquam tamen exercentur ad fructum.

0875B 11. Vincula vero quibus alligantur si quaeritis quae sunt, accipite confusionem pudoris, et inertiam timoris. Pravus siquidem in homine itidem pravo et simplicitatem pudor, et libertatem impedit timor, ne veram in se videlicet illa humilitatem ostendere audeat, vel ista puritatem exercere praesumat. Plerumque enim quod maxima sit virtus humilis simplicitas, seu, si ita congruentius dicitur, simplex humilitas, nonnulli evidenter agnoscunt: sed dum a praesentis vitae gloria necdum exutum habentes animum viles haberi refugiunt, eam in opere nullatenus apprehendunt. Alii vero quam sit sublime quid puritas libertatis intelligunt: sed dum trepidi pavent vel optant, quod non est stabilis vel sui juris, vel prava spe acquirendi illecti, vel inerti 0875C timore dimittendi concussi, nec voce eam nec opere exercere praesumunt. Nonne etsi istis simplicitatem atque libertatem, quantum quidem ad intellectum, inesse consideras, utramque tamen apud eos quantum ad exercitium, alligatam esse ignoras?

12. Caeterum electos suos Spiritus sanctus, qui in columba apparuit (Matth. III, 16) et igne (Act. II, 3, 4), et in humilitate reddit simplices, ne per elationem superbiant; et in puritate audaces, ne per inertiam torpescant. Revocate in memoriam duos illos virtutis viros, dico autem prophetam David, et apostolum Paulum: et videte si non utrumque habuerunt apud se animal istud, tam asinam simplicitatis, quam pullum libertatis; neutrum utique ligatum, 0875D sed utrumque solutum. Ait enim sanctus David: Ludam coram Domino, et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis (II Reg. VI, 22). Merito dicit de eo Spiritus sanctus, quod erat quasi tener ligni vermiculus (II Reg. XXIII, 8). Unde et Dominum alloquens, in hanc vocem prorupit: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX, 1). En asina in castello sancti David. Sed videte et pullum: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam eos, et inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 21, 22). Pullus quoque parvulus est Paulus juxta nomen suum, et modicus in medio discipulorum suorum: et cum undique tormentis 0876A affligatur, verbum Dei non est apud eum alligatum. Qui etiam cum suos obsecret discipulos per mansuetudinem et modestiam Christi, asserens se facie quidem humilem esse inter eos (II Cor. X, 1), ipsi quoque Cephae in faciem apud Antiochiam resistit, quia eum esse reprehensibilem cernit (Galat. II, 11). Mirare itaque eum et ibi per humilitatem submissum, et hic per libertatem erectum. Sanctus quidem Moyses, ut his aliquandiu immoremur, et superbientem Pharaonem ex auctoritate premit (Exod. VII-XIV), et consulenti Jethro ex humilitate obedit (Exod. XVIII, 13-26). Vir Domini Samuel peccatum se perpetrare existimat, si pro populo qui eum de principatu dejicit orat (I Reg. XII, 23): et Agag pinguissimum in frusta conscindere non formidat (I Reg. XV, 0876B 33). Quomodo satis sanctissimum admirabimur Eliam, videntes eum modo tanta humilitate submissum, ut vilis in oculis suis et contemptor sui accinctus lumbis humiliter currat ante Achab; modo vero tanta auctoritate erectum, ut zelo zelans pro Domino exercituum, et super idololatras tabescens, ipsos vita privare non formidet? (III Reg. XVII-XIX.) Ejus quoque libertatem simplicem et simplicitatem liberam sequens discipulus suus sanctus Elisaeus a muliercula tangi non dedignatur (IV Reg. IV), et ad Naaman principem non egreditur (ibid. 9-11), et regem Israel nec attenderet quidem, nec respiceret, si non vultum Josaphat regis 595 Judae erubesceret (IV Reg. III, 14). Hos itaque caeterosque ejusmodi viros solutam habuisse dixerim asinam humilitatis 0876C et pullum libertatis: qui ut in omnibus semetipsos humilient, simplices et mansueti sunt; et ut viriliter quidquid contra Deum est, persequantur, recti et liberi sunt.

13. Sed si est in vobis aliquis, qui haec duo animalia apud se habet quidem, sed alligata, necesse est ut dissolvendis eis se supra nominati discipuli intromittant. Qui sint autem discipuli hi, jam audistis; quaeve animalia haec, quae etiam vincula quibus alligantur. Et quis est qui haec apud se animalia habet, sed alligata? cum videris aliquem sub humilitatis habitu superbientem, magis quae circa se sunt ornantem ad nitorem elationis, quam componentem ad decorem honestatis; scito hunc asinam 0876D habere, sed alligatam. Bene instructus et edoctus est, ut perfecte sciat quam humiliter exhibere se debeat in incessu, in statu, in gestu et habitu, in vultu et affectu, in omnibus denique moribus suis: sed dum se talem in veritate ostendere confunditur, habet quidem apud se asinam simplicitatis, sed alligatam vinculo pudoris. Item cum deprehenderis aliquem ad instar pravi speculatoris videre gladium, et non insonare buccina (Ezech. XXXIII, 6); ad instar mercenarii videre lupum venientem, et fugere (Joan. X, 12); ad instar pigri et negligentis coloni, scire spinas et vepres in horto Domini et caetera quaeque inutilia ac nociva ascendere, et ad eradicandum, seu etiam, quod minus est, ad succidendum manum non apponere: agnosce apud hunc esse pullum, sed 0877A alligatum. Prava quippe cernit, et eis licet forte consentire nolit: redarguere tamen ea pro persona et re, pro loco et tempore non praesumit, et est alligatus apud hunc pullus vinculo timoris.

14. Sed videant discipuli, et solvant asinam: solvant et pullum, ut amor ordinatus pravum expellat pudorem, quatenus praevaleat simplicitas; timor nihilominus ordinatus inertem eliminet pavorem, ut vigeat libertas. Jam itaque animus ex non pio pius effectus, ita amet veritatem, ut odio habeat vanitatem: ita timeat incurrere quod poenale est, ut timeat pro posse non persequi quod culpabile est. Si sic fieri contigerit in castello quod antea contra discipulos erat, soluta est asina, solutus est pullus: quia in anima quae dudum et per timorem elationis 0877B amori, et per pertinaciam obstinationis contraria erat timori, praevalet vigetque tam simplicitas, quae omnem in eo fastum deprimat, quam libertas, quae pium erga alios zelum exerceat.

15. Solvite, inquit, et adducite mihi. Quid est a discipulis solvi asinam, solvi et pullum, nisi interveniente amore a pravo liberari pudore simplicitatem, et mediante timore bono ab inerti liberari timore libertatem? Soluta vero haec duo animalia adducuntur ad Jesum; cum intentione pura hae duae exercentur virtutes ad fructum verae salutis obtinendum. Nam quasi quis illa habet soluta, sed ad Jesum non adducta, qui has quidem viriliter exercet, sed pro eis vel favorem humanum, vel commodum aliquod terrenum, non autem praemium verae salutis 0877C quaerit. Vides ergo quia non sufficit, quod asina in castello tuo et pullus solvuntur, nisi et soluta ad Jesum adducantur: quia, secundum Pauli sententiam, reddit Deus unicuique secundum opera sua, his quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem, sed quaerentibus vitam aeternam (Rom. II, 6, 7). In eo itaque quod gloriam et honorem et incorruptionem his redditurum Deum ait, qui secundum patientiam sunt boni operis, asinam solutam esse et pullum intellige. In eo vero quod audis haec illis redditurum, qui quaerunt vitam aeternam, adductam ad Jesum et asinam et pullum agnosce.

16. Sed haec alta et profunda sunt, solisque perfectis 0877D conveniunt, quae etiam sunt quae perfectos faciunt. Perfectum namque te dixerim, cum te video instantia jugi, et te ipsum in cunctis motibus tuis districto judicio reprehendere, et erga proximos tuos pio zelo fervere. Ideo si ad perfectionis hujus cupis fastigia conscendere, cum tibi tua resistit pusillanimitas, ne haec audeas exercere, scito 596 te sine his perfectum esse non posse. Unde et istis Dominus discipulis: Si quis, inquit, vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet. Quis enim discipulis asinam solventibus et pullum aliquid dicit, nisi cogitatus in nobis fatuus, qui dum tumidus est, amori quidem in nobis, ne puritatem simplicitatis, et dum timidus est, timori, ne liberet vigorem libertatis, contradicit? Sed Dominus his opus 0878A habet, quia qui ad spirituale sanctae perfectionis dominium pertingere cupit, haec exercere necesse habet. Spirituali namque Domino duo valde necessaria sunt, potestas et ausus, ut videlicet nequaquam te esse Dominum agnoscas; nisi et te semper illicitum quid committentem humiliter judicare queas, et alios prave agentes, ut superius dictum est, pro re, pro tempore, pro persona et loco redarguere succensus audeas.

17. Et adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Vestimenta discipulorum ornamenta sunt virtutum. Et quid est, eorum vestimenta imponi, nisi quaecunque ad amorem et timorem Dei excitare possunt, conferri? Ipse etiam Jesus desuper sedet, dum 0878B in his omnibus verae salutis supereminet appetitus. Primo asina et pullus a discipulis solvuntur; secundo ad Jesum adducuntur; tertio eorum vestimenta imponuntur; novissime vero desuper ipse sedet Jesus. Et ad quid ista? Utique ut primo sancta quaeque faciamus, operantes bonum ad omnes; secundo, ut soli Deo in his omnibus placere appetamus, quaerentes vitam aeternam; tertio vero, ut in bono semper magis ac magis proficere studeamus, ad interiora nos extendentes, et sic venire cupiamus, et apparere ante faciem Dei, desiderium habentes dissolvi, et esse cum Christo. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; pro eo quod bona sua internae in nobis cogitationes deponunt in imo. Alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant 0878C in via; quia non solum in bonis operibus se humiliant, quae ad corporalem pertinent exercitationem, quae ad modicum, juxta Apostolum, utilis est, sed et ipsos spiritualium sensuum ramos, quos de sublimibus contemplationum arboribus caedunt, in imis dejiciunt, quos ad pietatem spectare dubium non est, quae ad omnia utilis est (I Tim. IV, 8).

18. Non solum autem in cunctis bonis exterioribus corporis, et in universis interioribus fructibus spiritus se humiliant, sed et inter omnes quas habent virtutes seu per naturam insertas, seu per gratiam superadditas, precibus insistunt devotis pro salute aeterna: quia, qui praeibant et qui sequebantur clamabant, Hosanna. Festinanter ista percurrimus, 0878D quia ad finem sermonis properamus. Sunt in nobis affectus boni quidam per naturam, quidam per gratiam. Et illi quidem praeeunt, isti autem sequuntur. Quaedam nobis bona inseruit natura: sed quia ad salutem non erant sufficientia, quod minus contulit ipsa, superaddidit gratia. Sciendum tamen, quod, sicut ex gratia sunt bona conscientiae, sic ex gratia bona sunt naturae; sed illa ex gratia creatrice sunt, haec autem ex salvatrice. Ex illa habent bona naturae ut inchoentur, ex ista ut augeantur, et aucta ut perficiantur. Sed in piis cogitationibus et circa salutem suam sollicite vigilantibus, tam praeeuntia naturae quam subsequentia gratiae clamant. Hosanna: ut ad obtinendam salvationem aeternam, non tam de meritorum fidant qualitate et quantitate, quam de orationum 0879A pura assiduitate et assidua puritate. Hosi namque, ut dicitur, Salvifica interpretatur. Quod autem subauditur al. subditur> Anna, affectuosum orantis exprimit motum. Humiliemus itaque nos, fratres, in omnibus bonis nostris tam internis quam externis: et inter multas virtutes tam ex natura nobis insertas, quam ex gratia nobis superadditas, totis 0880A medullis cordis clamemus, Hosanna. Igitur, non solum injustum, sed et si habuerimus quidpiam justum, non respondeamus ei; sed nostrum cum bono Job judicem deprecemur (Job IX, 15), quem dominationes adorant, tremunt potestates, Deum omnipotentem, viventem, et regnantem in omnia saecula saeculorum. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *