«In festo B. Stephani» — Nicolaus Claraevallensis

0845 NICOLAI CLARAE-VALLENSIS SERMO IN FESTO BEATI STEPHANI PROTOMARTYRIS. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine (Act. VI, 8.)

0845C 1. Adhuc Filium Virginis habemus in manibus, et obsecutoria definitione vagientis Dei honoramus infantiam. Ducit nos Virgo ad veneranda cunabula, et speciosa prae filiabus hominum, ad speciosum forma prae filiis hominum, benedicta inter mulieres ad benedictum inter homines nos conducit. Submurmurat nobis in aurem, si forte domus exasperans audiat et quiescat, revelata esse velamina Prophetarum, et completum consilium Dei. Videte miraculum Matris Domini, quia creatura creat, et Creator creatur. Scintillat sidus, Magus adorat, exsultat polus, tellus resultat, gloriantur Angeli, pastores aggaudent, Virgo parit, nascitur Deus, et coelorum luminaria clariori lumine lumen exortum in tenebris prosequuntur. In istis bonis versamur: 0845D beatus vir qui impleverit desiderium suum ex ipsis. Scio quia dulce nobis est, In principio erat Verbum: dulcius, Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 14); dulcissimum Verbum in cruce suspensum. A tanto puerperio quis insanus oculos nostros amovere, nedum avellere praesumat, nisi ipse jubeat qui dicit: Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt? (Cantic. VI, 4.) Ecce dum osculatur nos osculo oris sui, dum tantis miraculis et stupidos nos facit et attentos, Stephanus plenus gratia et fortitudine facit 0846C prodigia et signa magna in populo. Nunquid aequum est derelinquere regem, et ad milites oculos detorquere? Nequaquam, ni imperaverit Imperator. Surgit ipse Rex Filius Regis, sed lapidantium aciem interrumpens, triumphatoris certamini non sine dolore cordis assistit. Videt opprimi primum et primicerium purpuratae cohortis grandinaria lapidum densitate, fontes sanguinis de corpore Protomartyris ebullire. Videt quia universa debacchatio redundat in ipsum, et ipsi soli improperia exprobrantium cumulantur. Ubi pietas et misericordia tua, Domine, si non compateris patienti? ubi aequitas et justitia, si non judicas et vindicas de populo lapidante? Curramus ad spectaculum ad quod currit, qui exsultat ut gigas ad currendam viam, et videamus 0846D quibus armis armatus vexillifer martyrum in campum pugnaturus descendit. Et ut diligentius elucescat singularis martyrii praerogativa, revocemus ad memoriam apostolicorum Actuum descriptionem, in quibus historicis et figuralibus dictis conversio et passio belligeri militis continetur.

2. Stephanus, inquiunt, plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. Non parvum latet hic mysterium, nec vilipendenda simplicioris scripturae manifesta positio. Ad virginem 0847A quippe loquens angelus, verba de coelestibus scriniis sumpta, nec alterius nisi ipsius Dei spiritu fabricata, nova salutatione perorat al. portat>. Nulli dubium quin omnium verborum excellant altitudine, utpote de melioribus disciplinis sancti Spiritus evoluta: quorum annuntiatione confoederandum erat illud unicum sacramentum Verbi et hominis; divinitatis et carnis. Ave, inquit Fortitudo Domini, plena gratia (Luc. I, 28). Quid autem de Stephano? Stephanus plenus gratia et fortitudine. Nonne Lucas eisdem pene litteris de utrisque eloquitur? Sed licet longe excellentior modus in Virgine praedicetur, secundario tamen laudatur in Martyre. Habet igitur gratiam Stephanus sublimiori genere, quam reliqua martyrum multitudo: plenus gratia 0847B refertur scilicet et cumulatus, quod raro in Scripturis canonicis subtilis inquisitor inveniet. Jungitur gratiae fortitudo, 575 infuso spiritu libertatis. Ignitus animus in vocem veritatis erumpit, nec patitur ullo pacto rigorem justitiae submitti aliquando, vel dimitti. Sic loricatus gratia, et hasta fortitudinis sapienter infrendens, faciebat prodigia et signa magna in populo. Ille potest prodigia et signa facere, in quo gratia et fortitudo sedem firmissimam statuerunt. Sic Stephanus ad homicidas, ad legis adulteros, ad crucifixores Filii Dei Patris loquitur, genti peccatrici in Aegypto, populo gravi iniquitate in deserto, semini nequam in terra promissionis, filiis sceleratis in morte Salvatoris. Dura, inquit, cervice 0847C et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitisis.

3. Surrexerunt quidam de synagoga: synagoga utique Satanae, et utique conglobantur, vel ad convincendum, vel ad occidendum. Faciunt impietatis parietem unum; squama squamae conjungitur (Job XLI, 6). Sibilant sibi serpentes ad invicem, convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Velit, nolit, cedit impietas pietati, veritati error, stultitia sapientiae, Spiritui sancto praesumptio et vanitas spiritus humani. Non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur. Non dixit, Non volebant, quod rationabilium et perfectorum est; sed non poterant, ubi menti malae facultas tollitur, non voluntas mutatur. Redarguebantur, ait, 0847D ab eo cum omni fiducia. Fiducialiter agit, nec mutat, nec mutatur mens imperterrita, quae magis justitiam quam vitam, fidem quam sanguinem, mortem quam justitiae taciturnitatem elegit. Concurrentes rapiunt eum, adducunt in concilium, et gaudent eum intra sua retiacula reclusisse: sed frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Tunc vox liberior, et ex eorum codicibus sermo exacuitur veritatis, totumque martyrem rapit sibi Spiritus Dei, et ex ejus ore sonantiori organo modulatur. Apparet ei una facies Scripturarum, et veteris instrumenti dispendia in compendiosam redigit brevitatem. Replicat promissiones et beneficia Dei, murmurationes et maleficia populi; bona praestita, reddita mala; ad extremum divini sanguinis exprobrat effusionem, 0848A refractarios spiritus, duros cervice, incircumcisos corde et auribus, et sublimi voce homicidas, et proditores appellat. Non veretur conventicula congregata de sanguinibus, et inter manus quaerentium animam ejus, de liberiori justitia cacumen veritatis ascendit. Dissecantur cordibus, et strident dentibus in eum, concipiunt dolorem, et prope est ut parturiant iniquitatem. Mirum quod non revocantur insueti novitate miraculi, quod luminosa Protomartyris facies non refrenat insanos. Videbant, inquit, faciem ejus tanquam vultum angeli stantis inter illos. Quid est, o insensati? lumine vultus Dei insignitur gloriosus Levita, et vibranti splendore Stephanus serenatur, et reverberantur oculi vestri, et tamen invidiae magnitudo visionis majestatem occludit? 0848B Respondeant in divinorum voluminum evolutione, ubi repererunt hominem in terris positum per (sic) vultum angelicum induisse: et cum in utrisque legibus vel raro, vel nunquam invenerint, obstupeant gloriam triumphantis. Sequitur:

4. Cum autem esset plenus Spiritu sancto, intendens in coelum vidit gloriam Dei, etc. Mirum dictu, et totius supergressio creaturae! Intendit in coelum, videt jam non coelum, sed coelos apertos, videt gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris virtutis Dei. Movet me haec intentio, quae de cordis puritate refusa vim facit coelis, et ad ipsius divinitatis consistorium penetrat et attingit. Coeli aperiuntur, gloria Dei videtur: Jesus conspicitur stans non solum a dextris Dei, sed a dextris virtutis Dei. Hanc intentionem 0848C fecerat abjectio mundi, contemptus sui, cordis munditia, dilectio Dei, proximi amor, veritatis defensio, desiderium Christi. Retorquenda essent haec omnia ad communes flosculos moralitatis, nisi esset excellentia Martyris commendanda. Felices oculi, subtilis visus, visio gloriosa. Signanter recollige positionem verborum. Plenus est Spiritu, et sic intendit in coelum, quia in Spiritu afflatur; conculcatis terrestribus, coelestibus inhiat et aeternis. Post haec aperiuntur coeli, nullaque praevalet firmatio vel clausura, quam non transvolet aut irrumpat mens illi summae menti affectanter inhaerens. 576 Aperiuntur ergo coeli, et puto quod omnes coeli; eorumque apertionem sequitur visio gloriae Dei, et 0848D videtur Dominus Deus stans a dextris virtutis Dei, ne Patre minor esse putetur. Stat cum stante, cum bellante bellat; quia lapidatur in lapidato.

5. Non mediocris stupor involvit me, utrum primitivus flos martyrum oculis corporeis an incorporeis ista perspexerit. Grande quidem miraculum si mentali intuitu stellantibus se immersit arcanis, si mundicordes oculi tam solemnem inspexerint visionem. Quod si corporalibus, certum est hunc omne hominum genus disparilitate gratiae praevolasse, et pennis fidei et virtutum incorporea corporeis, et si non comprehendisse, apprehendisse tamen. Nihil audeo temere definire, vel ex abrupto praecipitare sententiam, cum finitivam super hujusmodi regulam me legisse non meminerim. Securius tamen sequor 0849A Apostolum, imo Spiritum Dei in Apostolo, qui cum summa verborum libertate magis securae ambiguitati, quam periculosae definitioni ista committit: Sive in corpore, inquit, sive extra corpus, nescio, Deus scit (II Cor. XII, 2, 3). Exclamant statim clamore horribili, continent aures suas, et eas obstruunt veritati, impetum faciunt unanimiter in eum, facti amici in morte illius: et ejicientes eum extra civitatem lapidabant. Ejicitur martyr extra civitatem sanguinum, in qua prius justitia habitavit, nunc autem homicidia: de qua dicit sanctus, Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Haec est civitas, quam die ac nocte circumdat iniquitas, et labor in medio ejus et injustitia (Psal. LIV, 10, 11). Civitas castellum despective vocata, quod contra apostolos et apostolorum 0849B Dominum durissimis infidelitatis vectibus est munitum. Extra portam civitatis hujus passus est Dominus, extra eam lapidatur servus exiens ad eum extra castra, et portans similitudinem improperii ejus. Deponuntur vestimenta martyris ad pedes persecutoris, qui attactu sacrarum vestium, et orationibus lapidandi fuerat convertendus.

6. Et lapidabant, inquit, Stephanum invocantem et dicentem: Domine Jesu, accipe spiritum meum. Currunt illi ad lapides, et ille ad preces. Lapides lapidem percutiunt, sed lapidem mollio em, de quo fluit oleum charitatis, et tinnitus redditur pietatis. Domine Jesu, inquit, ne statuas illis hoc peccatum. Rogat suscipere spiritum suum, spiritum utique, et 0849C sanctum: illum quem signanter quasi quoddam signaculum Apostolus in homine praecipit conservari. Ut integer, inquit, anima et spiritus et corpus in die Domini sine querela servetur (I Thess. V, 23). O quanta pietas, quantus affectus, et ardentissimae charitatis integritas! Recte martyrii florem iste sibi praevindicat, in quo similitudo Domini pendentis in cruce mirabilibus formulis est impressa. In ligno enim spinis coronatus, lancea confossus; cruci affixus, dissimulat illum unicum dolorem, et obliviscitur 0850A mortis vicinae: novum introducturus exemplum, aperit latitudinem charitatis, et apertiori campo terminos traditae legis amplificat, jam non solum amicus amicis, sed velint, nolint, amicus pariter inimicis. Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Non potuit esse inefficax oratio morientis; unde et inimicorum numerositas ad numerum amicorum transivit.

7. Vide quam recto cursu Stephanus etsi non aequat, sequitur tamen Redemptorem. Volat saxorum imber, et fortissimis invidorum manibus loca vulnerum duplicantur: sed patienter patitur coronatus noster, de corona nominis ad coronam regiminis transferendus. Nescit affectum carnis, et mortis horam ignorat. Et vide quid deliberet faciendum. 0850B Positis, ait, genibus clamavit voce magna: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Clamat voce magna, quia magna utique charitate. Positis genibus, quia vera et humili simplicitate pro se orans stat et erigitur; pro lapidantibus flectit genua. Quis audivit unquam tale? et quis vidit huic simile? Plus dolet persequentium peccatum, quam sua vulnera: illorum iniquitatem, quam suam mortem. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Felix somnus cum requie, requies cum voluptate, voluptas cum satietate, satietas cum securitate, securitas cum aeternitate. Obdormirit, inquit, in Domino, absorptus in claritatis abyssum, et inter Dei sui brachia requiescens. Sedebat a dextris Dei Dominus Jesus, sed 0850C primo martyri martyrum caput. Recolitis quod illa Ecclesiae lingua (Augustinum loquor) de hoc martyre senserit, quem post mortem septem mortuos asserit suscitasse. Eia vos, qui levitali ordine praefulgetis, cantate huic canticum novum, et tantae festivitati festivis vocibus inclamate. Fortassis concinentibus etiam suggeret de vobis Domino suo Judici vestro, ne statuat illis aliquid ad peccatum, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *