«De ordine vitae» — Auctor incertus

0559 TRACTATUS DE ORDINE VITAE ET MORUM INSTITUTIONE. NOTA.

374 Hic Tractatus quamvis Bernardi non sit, est tamen cujusdam Benedictini, ut ex cap. 5, n. 16, apparet, ex Patrum, maxime ex Ambrosii sententiis contextus. Dividitur in quatuor partes: quarum prima, cap. 1-5, de virtutibus adolescentium; secunda, cap. 6, de virtutibus proficientium: tertia, cap. 7, 8, de virtutibus perfectorum; quarta, cap. 9-12, de vitiis.

CAPUT PRIMUM. Bonam institutionem primae aetatis permagni esse momenti.0561A

1. Hortatur quidem timidam mentis meae imperitiam fraterna charitas, ut de vitae ordine, et morum institutione breviter loqui debeam. Sed quia tempus est, ut ipso qui inspiravit opitulante, opus aggrediar, exordium sumere necessarium duxi ab illa laudabili virtute, quae dicitur verecundia. Quae cum sit omnibus aetatibus, personis, temporibus et locis apta, tamen adolescentes et juveniles animos maxime decet. Tres enim virtutes sunt quae pueris adolescentibus magis congruunt, verecundia, taciturnitas, et obedientia. Non est autem dubium, si has studuerint habere, quin possint Christo duce ad 0561B culmen perfectionemque virtutum ascendere. Morum enim insignia, et ornamenta virtutum in illis procul dubio cernimus senibus, qui ab ipso tirocinio primaevae aetatis usque ad perfectum virum disciplinis coelestibus exercitati, per viam Domini fortiter cucurrerunt. Quorum scilicet sapientia tantum viget, et lucet, quantum senectus ipsa aetate fit doctior, usu certior, processu temporis prudentior. Haec autem veterum studiorum dulcissimos fructus edit, et alios reficit. Multi namque senes diu viventes, et nihil proficientes, quia nullas sibi in opportuno tempore divitias congregarunt, inopes omnium virtutum animos juvenum reprobae vitae morbo inficiunt. Sicut enim per senem vitiosum et 0561C fatuum, ita per adolescentem inverecundum et temerarium religio sancta destruitur. Post indoctos namque praelatos molosque, in sancta Ecclesia nulla pestis ad nocendum infirmis valentior invenitur. Denique talium hominum genus, ista de quibus Apostolus praedixit, tempora (I Tim. III, 1), proh dolor! sine numero ferunt, quando ferme omnia quae bona sunt et sancta, pessumdari confundique videmus. Et quoniam senes in melius mutari ab illa inolita vitiorum consuetudine difficillimum est, debemus manum adolescentibus porrigere: qui si dare volunt operam, omni depulso tepore possint utique per gratiam Christi vitam corrigere, mores componere, actusque suos in omnibus meliorare.

2. Idcirco diu est, quod desideravi propter juniorum 0561D salutem (eorum praecipue cum quibus vivo) ex opusculis Patrum pauca quaedam deflorando colligere, quae tenerae aetati eorum videantur specialiter consulere. Est enim mihi, fateor, tristitia magna et continuus dolor super caecitate cordis eorum, qui cum didicerunt in schola Christi qualiter debeant et vitia propulsare, et sanctis 375 virtutibus insudare, heu! rebellionis spiritu armati, tam praecipiti impetu per abrupta vitiorum currunt ad mortem, ut eos auriga praesidens nullo freno disciplinae valeat cohibere. Deberent utique in domo Dei ad cultum divini honoris super omnem ornatum tanquam vas aureum refulgere. Cur autem ab ipsis primis rudimentis infantiae educati sunt tanta cura, tantoque labore; nisi ut fortes in bello facti, contra 0562A mundum et ejus concupiscentias, contra carnem et ejus desideria, contra diabolum et ejus multiplicia tentamenta viriliter pugnent? Sed quod admirandum est et dolendum, plus eis quam caeteris gravis et austera videtur disciplinae regula. Quare hoc, nisi quia saecularem magis diligunt vitam? Certe vel nullus, vel rarus inter eos invenitur, qui libenter sequatur antiquorum Patrum instituta, et majorum vitam diligat; aut quia labor eum terret, aut quia in lubrica aetate difficilior est abstinentia, aut quia alacri adolescentiae videtur vita obscurior: et ideo ad ea convertuntur studia, quae plausibiliora arbitrantur. Praesentia quippe plures, quam futura praeferunt; sed meminisse debent quia non praesentibus, sed futuris militamus. Unde quo praestantior 0562B causa, eo debet esse cura attentior. Infelix qui legem vitae et disciplinae abjicit, et majorum gubernari magisterio refugit. Iste vero non secundum Deum, sed secundum se vivit; qui, si poterit, est cum qui bus vult; pergit quo vult, et quantum vult; ridet et jocatur, inter quos, et ubi, et quando vult; postremo quidquid fratribus suave est, quidquid tactui blandum, quidquid oculis delectabile, quidquid caeteris sensibus carnis suae jucundum, exercet ac sequitur. Ille vero qui secundum Deum vivit, non quod eum carnaliter delectat, sed quod spiritualiter aedificat facit et quidquid cupit aut agit, non vult ex sua, sed ex Dei voluntate, majorumque suorum jussione procedere. Nemo tamen positus in adolescentiae, 0562C vel intemperantiae lubrico, de sui conversione desperet. Oleaster enim olivae insertus amissa amaritudine efficitur fructuosus. Si ergo agricultura convertit stirpium qualitatem, nonne studia doctrinae et disciplinae assiduitas mitigare possunt quaslibet aegritudinis passiones?

CAPUT II. Verecundiam esse praecipuam virtutem quae adolescentes ornet, et ubi ea potissimum exercenda.

3. Sed ne puerilis vita variis lapsibus vitietur, oportet teneros animos praefatis diligenter mancipare virtutibus, quatenus bona consuetudo cum aetate simul accrescat. Ut igitur clarius patescat quanta et qualis virtus sit verecundia, patris Ambrosii magna ex parte ponamus sensus et verba: ne 0562D si forte me parvipenderint stultum homuncionem, magnum Ambrosium, imo in Ambrosio Christum, non audeant spernere. Sic enim ille ait instruendorum morum magister (Offic. lib. I, cap. 2, 3, 17-20). Est autem bonorum adolescentum timorem Dei habere: deferre patribus honorem, castitatem tueri, non adspernari humilitatem, diligere clementiam ac verecundiam, quae ornamenta sunt minori aetati. Ut enim in senibus gravitas, juvenibus alacritas: ita in pueris adolescentibus verecundia, velut quadam dote commendatur naturae. Quam pulchra virtus verecundia, et suavis gratia, quae non solum in factis, sed etiam in ipsis spectatur sermonibus, ne modum progrediaris loquendo, ne quid indecorum sermo resonet tuus! Speculum enim mentis plerumque 0563A in verbis refulget. Ipsum sonum vocis libret modestia, ne cujusdam offendat aurem vox incomposita. Denique in ipso canendi genere prima disciplina verecundia est; imo etiam in omni usu loquendi, ut sensim quis, aut psallere, aut legere, aut postremo loqui incipiat, ut verecunda principia commendent processum. Est etiam in oculis verecundia; qua prohibetur boni adolescentis pudica anima intueri et alloqui feminas, non ut exsecretur sexum, sed ut fugiat vitium. Plurimum autem proficit ad tuitionem castitatis custodia oculorum. Multi vero perierunt propter speciem carnis. Unde Dominus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28).

376 4. Bonae indolis adolescentes in monasterio 0563B viventes, ita se omni studio conservent, ut adolescentiam suam nulla libidinis sorde commaculent, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedant. Quorum tanta animi debet esse munditia, ut prae nimia verecundia ne sermonem quidem audire velint, vel locum impudicum. Et ne incentivis naturalibus superentur, necesse est ut lasciviens caro eorum crebris frangatur jejuniis. Melius est eos stomachum dolere, quam mentem. Beatus plane adolescens qui castus perseverat, et corpore, et mente. Huic procul dubio caro et sanguis Redemptoris nostri efficitur salus et vita. Sunt et qui propter humanam confusionem, sine respectu divini timoris, pleni sordibus audacter se ingerunt tantis mysteriis. 0563C Audiant autem quod scriptum est: Homo videt in facie, Deus autem in corde (I Reg. XVI, 7). Sed illi plus metuunt homines, quam Deum. O caeca temeritas! O Dei mira patientia! Numquid enim tantum peccaverunt vel quos ignis consumpsit, vel quos terra absorbuit (Num. XVI, 31-35). Numquid tale scelus filiorum Aaron, alienum ignem offerentium (Levit. X, 1, 2), quale est istorum qui tam terribilia sacramenta sumunt sibi ad mortem? Etenim sic vivendum est, ut Panem illum supersusbtantialem semper accipere valeamus; quia vae ei qui se alienum fecerit ab eo! et multum vae illi qui spurcus et immundus accesserit! Utrobique grande periculum. Ideo magna necessitas instat ne indigni inveniamur. Quapropter tenenda est in omnibus verecundia pudicitiae 0563D comes, cujus societate castitas ipsa tutior erit. Bonus enim regendae castitatis pudor est comes, qui si repellat prima pericula, pudicitiam vulnorari non sinit. Etenim inverecundis oculis, et lascivis sermonibus libidinosus animus deprehenditur; et per exteriorem hominem interioris hominis vita monstratur. Multa et dura corporis bella sustinet adolescentia: et calore sanguinis inflammata, ut evadere possit, omni indiget custodia. Quanto plura sunt quae impugnant pudicitiam, tanto majora sunt praemia; quia ubi major labor, ibi merces erit amplior.

5. Amatores autem verecundiae sumant exemplum de Matre Domini, quae quamvis esset mitissima, tamen prae verecundia salutantem se angelum 0564A non resalutavit (Luc. I, 28, 29). In ipsa vero oratione nostra multum verecundia placet, multumque conciliat gratiae apud Dominum nostrum. Nonne haec praetulit Publicanum et commendavit eum, qui nec oculos suos audebat ad coelum levare? Ideo justificatur Domini judicio plus quam ille Pharisaeus, quem deformavit praesumptio (Luc. XVIII, 10-14). Oremus et nos, in quantum possumus, in incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples. Paulus quoque cum orationem deferri praecipit cum verecundia et sobrietate (I Tim. II, 8, 9), primam hanc et quasi praeviam vult esse orationis futurae, ut non glorietur peccatoris oratio, sed quasi colore pudoris obducta, quo plus defert verecundia de recordatione delicti, eo uberiorem mereatur 0564B gratiam.

6. Est etiam in ipso motu, gestu, incessu tenenda verecundia. Habitus enim mentis in corporis statu cernitur. Hinc homo cordis nostri absconditus, aut levior, aut jactantior, aut turbidior, aut e contra gravior, et constantior, et purior, et maturior aestimatur. Itaque vox quaedam animi est corporis motus. Saepe enim per incessum proditur qualis sit animus. Lucet quippe in quorumdam incessu imago levitatis, species quaedam scurrarum percursantium. Sunt enim qui sensim ambulando imitantur histrionicos gestus, et quasi quaedam fercula pomparum, et statuarum motus nutantium; ut quotiescunque gradum transferunt, modulos quosdam servare videantur. Nec cursim ambulare honestum arbitror, 0564C nisi cum causa exigit alicujus periculi, vel justae necessitatis. Nam plerumque festinantes anhelos videmus torquere ora: quibus si desit causa festinationis necessariae, fit naevus justae offensionis. Sed non de his dico, quibus rara properatio ex causa nascitur; sed quibus jugis et continua in naturam vertitur. Nec in illis ergo tanquam simulacrorum effigies probo, nec in istis tanquam excursorum ruinas. Est enim gressus probabilis, in quo est species auctoritatis, gravitatis pondus, tranquillitatisque vestigium: 377 ita tamen si studium desit atque affectatio, sed motus sit purus et simplex. Nihil enim fucatum placet. Motum autem natura informet. Si quid sane in natura vitii est, 0564D industria emendet, ut ubi ars deest, non desit correctio. Quod si etiam ista spectent itineri , quanto magis cavendum est, ne quid turpe exeat de ore? hoc enim graviter coinquinat hominem. Non enim cibus coinquinat, sed injusta obtrectatio, sed verborum obscoenitas. Haec etiam vulgo pudori sunt.

7. In nostrae vero religionis proposito, nullum verbum incutiat verecundiam, quod inhoneste cadat. Et non solum nihil ipsi indecorum loqui, sed nec aurem quidem debemus hujusmodi praebere dictis; quia quem delectat audire, alterum loqui provocat. Audire quoque quod turpe sit, pudori maximo est: videre vero si quid hujusmodi fortuitu accidat, quanti horroris est? Quod ergo in aliis displicet, 0565A numquid potest in se ipso non displicere? Nec ipsa natura nos aliter docet: quae perfectae quidem omnes partes nostri corporis explicavit, ut et necessitati consuleret, et gratiam venustaret; sed tamen eas quae decori ad aspectum forent, in quibus formae apex quasi in arce quadam locatus, et figurae suavitas, et vultus species emineret, operandique usus esset paratior, obvias atque apertas reliquit. Eas vero in quibus esset naturale obsequium necessitatis, ne deforme sui praeberent spectaculum, partim tanquam in ipso emendavit al. in imo locavit> atque abscondit corpore, partim docuit atque suasit tegendas. Nonne igitur ipsa natura magistra fit verecundiae? Cujus exemplo modestia id quo in hac corporis nostri fabrica additum reperit, operuit et texit. 0565B Ergo naturae opifex sic nostrae studuit verecundiae, sic decorum illud et honestum in nostro custodivit corpore, ut ductus quosdam atque al. et; AMBROS. aquae> exitus cuniculorum nostrorum post tergum relegaret, atque ab aspectu nostro averteret, ne purgatio ventris visum oculorum offenderet. De quo pulchre ait Apostolus: Quae videntur, inquit, corporis nostri membra infirmiora, necessariora sunt: et quae putamus ignobiliora membra corporis esse, eis abundantiorem honorem circumdamus: et quae inhonesta nostra sunt, abundantiorem honestatem habent (I Cor. XII, 22, 23). Etenim imitatione naturae industria auxit gratiam, ut non solum abscondamus ab oculis, verum etiam quae abscondenda accipimus, eorum indicia 0565C ususque membrorum sua appellatione nuncupare, indecorum putemus. Denique si casu aperiantur hae partes, confunditur verecundia: si studio, impudentia aestimatur.

8. Cum igitur in quibusdam humanis membris tanta sit deformitas, ut nominari magna sit verecundia: heu! quam turpes illi sunt, et quam impudentes, qui has secretas partes corporis, non solum desiderantes cernunt, sed etiam studiose tangunt? Pudet me ac piget illorum facta referre, in quibus regnat Sodomitica libido: quibus sic iratus est Deus, ejusque justo judicio ita traditi sunt in reprobum sensum, ut masculus in masculum turpitudinem operetur. Nonne deteriores brutis sunt effecti animalibus, quibus non est intellectus? Si enim 0565D Cham qui nudatum patrem videns risit, in filio maledictus est: qua isti maledictione feriuntur, qui desiderio peccandi suam aliorumque turpitudinem detegere non erubescunt? Utinam viderent quantum flagitiis talibus Deum offendunt!

9. Sunt etiam qui pulchros homines, despectis deformibus, amant et laudant, suspiciunt et honorant. Illi enim qui sanos habent oculos, solam animi pulchritudinem in homine diligunt et reverentur. Qualis est autem ista pulchritudo, quam levis febricula perdit, et rugosa senectus ita dissolvit, ut nec fuisse putetur? Et tamen sunt qui habentes hanc extolluntur: et cum sint vacui virtutibus, per hanc 0566A solam gloriosos se arbitrantur. Nos certe in pulchritudine locum virtutis non ponimus; gratiam tamen non excludimus: quia verecundia etiam vultus ipsos solet pudore suffundere, gratioresque reddere. Ut artifex in materia commodiore melius operari solet, sic verecundia in ipso quoque corporis decore plus eminet: ita tamen, ut ipse non sit affectatus corporis decor, sed naturalis, simplex, neglectus magis quam expetitus; 378 non pretiosis et albentibus adjutus vestimentis, sed communibus, ut honestati vel necessitati nil desit, nil accedat nitori. Vox ipsa non remissa, non fracta, nihil femineum sonans (qualem multi gravitatis specie simulare consueverunt), sed formam quamdam et regulam ac succum virilem reservans. Hoc est enim pulchritudinem 0566B vivendi tenere, convenientia cuique sexui et personae reddere. Hic ordo gestorum optimus, hic ornatus ad omnem actionem accommodus. Sed ut molliculum et infractum vocis sonum aut gestum corporis non probo; ita neque agrestem ac rusticam naturam imitandam esse censeo. Ejus disciplinae formula effigies honestatis est. Imitetur pius adolescens vestigia Isaac et Joseph. Sit verecundus, castus, simplex, et sobrius: humilis, obediens, patiens, et remissor injuriae. Faciat ut Daniel et tres pueri: studeat sapientiae, et non det se illecebris gulae. Pinguis venter non gignit tenuem sensum. Fugiat ebrietatem tanquam venenum. Si religiosus et sapiens vult esse, nunquam vinum redoleat, ne 0566C audiat illud philosophi: «Hoc non est osculum porrigere, sed vinum propinare» (HIERON. ep. 2 ad Nepot. c. 14). Amet sanctarum Scripturarum scientiam, ne mens ejus, vel lascivis cogitationibus pateat. Beatus qui divinas Scripturas legens, verba vertit in opera. Sit abstinens irarum, et fugitans litium, ut bonis pollere moribus hoc indicio comprobetur: sicque se exhibeat, ut seniores inter quos habitat, dum admirantur vitam, non sinantur despicere aetatem. Sit inter fratres coaequales suos primus in opere, extremus in ordine: et ita singulis virtutibus instet, ut nulli eorum secundus inveniatur.

CAPUT III. Adolescentium cum senibus conversationem ad profectum virtutis conducere.0566D

10. Delectat me adhuc in partibus demorari verecundiae; quia ad eos loquor, qui adhuc bona ejus ex semetipsis non recognoscunt, aut damna nesciunt. Ordo quidem vitae tenendus est. Et a verecundia prima quaedam fundamenta ducantur: quae socia ac familiaris est mentis placiditati, proterviam fugiens, ab omni aliena luxu, sobrietatem diligit, honestatem fovet, decorum nil requirit. Sequatur conversationis electio, ut adjungantur probatissimis quibusque senioribus. Nam ut aequalium usus dulcior, ita senum tutior est, qui magisterio quodam et ductu vitae colorant mores adolescentium, et velut murice probitatis 0567A inficiunt. Nempe si hi qui sunt ignari locorum, cum solertibus viarum iter adoriri gestiunt; quanto magis adolescentes cum senibus debent novum iter sibi aggredi, quo minus errare possint, et a vero tramite virtutis deflectere! Nihil enim pulchrius, quam eos et magistros vitae habere et testes. Pulchra itaque copula seniorum atque adolescentium. Alii testimonio, alii solatio sunt: alii delectationi, alii honori. Legitur quod Barnabas Marcum assumpsit (Act. XV, 37); Paulus Silam (Ibid. 40), et Timotheum (Id. XVI, 3), et Titum (Galat. II, 1), ut seniores consilio praevalerent, juniores ministerio. Patet namque quod nulla ars discitur absque magistro. Si enim animalia, et ferae, et aves, et apes duces habent, et principes suos sequuntur; quanto 0567B magis homines sine doctore et rectore esse non possunt? Inde cavendum est ne adolescentiores et parvuli sine duce ingrediantur viam quam nunquam ingressi sunt, et in partem alteram declinantes errores patiantur, si vel plus, vel minus ambulantes quam necesse est, aut currentes lassentur, aut moram facientes obdormiant. Plerumque et virtutibus pares, dispares aetatibus, sui delectantur copula, sicut delectabantur Petrus et Joannes. Nam adolescentem legimus Joannem: quamvis nulli seniorum in virtute fuerit secundus. Erat enim in eo senectus venerabilis morum, et cana prudentia virtutum omnium. Magnum enim hujus vitae solatium est, ut habeas cui pectus tuum aperias: cum quo arcana participes: cui committas secreta cordis tui, 0567C ut ames et sequaris eum: qui tibi paterna pietate in tristibus compatiatur, in persecutionibus adhortetur, et in prosperis gratuletur. Felix talis societas, talisque amicitia, qua nihil est in rebus humanis pulchrius. Teneamus 379 ergo verecundiam, vel eam quae ad totius vitae ornatum nos attollit modestiam.

11. Magna autem est modestia individua verecundiae socia: quae cum sit suijuris remissior, nihil usurpans nihil vindicans, et quodammodo intra vires suas contractior, dives est apud Deum. Verecunda modestia, et modesta verecundia est: quae nulli insidias machinatur, laesa non irascitur; et cunctos simpliciter respiciens, de nullo sinistrum aliquid suspicatur. 0567D Hanc teneamus, pueri, hanc diligamus: et ut eam semper habere possimus, fugienda est nobis familiaritas et confabulatio eorum, qui turpiter et indisciplinate vivunt. Talium autem infinitus est numerus. Habet sane suos scopulos verecundia, non quos ipsa invehit, sed quos saepe incurrit, si intemperantium incidamus consortia, qui sub specie jucunditatis venenum infundunt bonis. Hi si assidui sunt, maxime in convivio, ludo, risu, ac joco, enervant gravitatem illam virilem, et animos pueriles corrumpunt, atque suis malis assuefaciunt. Caveamus itaque ne dum relaxare animum volumus, solvamus omnem harmoniam, 0568A quasi concentum quemdam bonorum operum. Usus enim cito inflectit naturam. Quam multos stultorum societas decipit? Quid nobis cum fabulis, risu, et joco? Nam licet interdum honesta joca suavia sint; tamen ab ecclesiastica aberrant regula, quoniam quae in Scripturis sanctis non reperimus, quomodo usurpare possumus? Cavenda sunt enim omnia quae inflectere possunt gravitatem propositi nostri, nostraeque professionis. Vae vobis qui ridetis, quia flebitis vos, Dominus ait (Luc. VI, 25). Nos ridendi materiam inquirimus, ut hic ridentes, illic flexamus? Ipsum namque Dominum flevisse legimus (Id. XIX, 41). Non solum profusos, sed etiam omnes jocos arbitror declinandos: nisi forte plenum gravitatis et gratiae sermonem esse, indecorum 0568B est. Ingemiscendum est autem jugiter, et postposita securitate lugendum, ne a Deo deseramur propter superbiam et negligentias, et in potestate daemonum relinquamur. Revera quem Deus relinquit, daemones suscipiunt, et susceptum suae perditionis participem faciunt. Terribilis in consiliis super filios hominum Deus (Psal. LXV, 5). Operatur figulus ex eadem massa aliud vas in honorem, aliud in contumeliam. Sunt vasa misericordiae, et sunt vasa irae (Rom. IX, 21-23). Sunt novissimi primi, et primi novissimi. Sunt multi vocati, et pauci electi (Matth. XX, 16). Et ideo unusquisque nostrum salutem operetur suam, sicut ait Apostolus, cum timore et tremore (Philipp. II, 12). Declinet a vanitate: mundi spernat amorem. 0568C Amplectatur luctum et quietem, et sectetur, quantum potest, verecundiam, tranquillamque mansuetudinem: quae facit ut homo inter homines pacifice vivat, ut ad omnia quae inhonesta sunt erubescat.

CAPUT IV. Taciturnitatem et silentium praecipue convenire adolescentibus.

12. Laudanda autem virtus verecundiae: quia quorum oculos, aures, linguamque possidet non sinit turpiter ludere ac ridere; efficiens eos graves et mites. E contra grande vitium est juniorum impudentia, quae improbo ausu et dissolutione sua patres et fratres conturbat: quia, sicut scriptum est, nec Deum nec homines reveretur (Luc. XVIII, 4); sed laetatur 0568D cum male fecerit, et exsultat in rebus pessimis (Prov. II, 14). Facta est ei frons meretricis, quia non potest erubescere (Jerem. III, 3). Ubi lingua audax, et frons inverecunda; quid loquatur, quidve agat non curat. Cum enim boni adolescentuli et mansueti tacendo revereantur majores suos, nemo solius taciturnitatis hanc laudem putet; quia silentium ipsum in quo est reliquarum virtutum otium, maximus actus verecundiae est. Denique si naturale est, aut infantiae deputatur, aut superbiae probro datur: si verecundiae, laudi ducitur. Tacebat in periculis Susanna (Dan. XIII. 42. 43), et gravius verecundiae 0569A quam vitae damnum putabat, ubi soli loquebatur cui poterat casta verecundia loqui. Fugit et pulcher Joseph relicta veste in manibus fornicariae; tacensque celeriter egressus est (Gen. XXXIX, 12), qui incongrua suae verecundiae audiens, non poterat diu stare. Moyses quoque (Exod. III, 11, et IV, 10), et Jeremias (Jerem. I, 6) quod poterant per 380 gratiam, excusabant per verecundiam. Tutius enim est discere quam docere, tacere quam loqui. Quid autem magis potest verecundiae bonum, quam ut juniorum aetas magis debeat discere quam tacere? Pythagoras quippe legem dedit silentii discipulis suis, ut tacentes per quinquennium, loqui discerent: et tu non vis tacere, cui virtus silentii propria est? Quid opus est, adolescens, ut properes periculum suscipere loquendo, 0569B cum tacendo possis esse tutior? Quamplures vidi loquendo incidisse peccatum: vix quemquam tacendo. Ideoque tacere nosse, quam loqui difficilius est. Scio plerosque loqui, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi loqui nihil prosit. Sapiens ergo est qui novit tacere. Alliga, moneo, sermonem tuum, ne luxuriet, ne lasciviat, et in multiloquio peccata sibi colligat. Sit restrictior, et ripis ipsius coerceatur. Cito lutum colligit amnis exundans.

13. Sit tibi gravitas in incessu, in sermone pondus, atque in verbis modus. Haec autem si custodieris, eris mitis, mansuetus et modestus. Custodi cor, et retine linguam. Bona enim possessio, mens bona. 0569C Sepi ergo hanc possessionem, et muni eam undique; ne irruant in eam et captivam ducant irrationabiles corporis passiones. Custodi quantum potes interiorem hominem tuum. Noli eum quasi vilem negligere ac fastidire: quia pretiosa possessio est, et merito pretiosa; cujus non caducus fructus et temporalis, sed stabilis atque aeternae salutis est. Si vis bene custodire, tace prius et audi, et non delinquas in lingua. Grave malum, ut aliquis ore suo condemnetur. Etenim si pro otioso verbo reddet unusquisque rationem in die judicii, quanto magis pro verbo impuritatis, et turpitudinis, et impietatis? Videamus etiam ne rationem ponamus pro otioso silentio. Est enim fructuosum et negotiosum silentium. Tacendo enim apud homines, melius loquimur Deo. Multae 0569D enim contemplationes sunt, quibus anima devota Deo tacendo mirabiliter pascitur. David propheta docuit nos tanquam in ampla domo deambulare in corde nostro, et conversari cum eo tanquam cum bono contubernali, ut ipse diceret sibi, et loqueretur secum: Dixi, Custodiam vias meas (Psal. XXXVIII, 2). Moyses in silentio loquebatur (Exod. XIV, 21), et in otio operabatur (Id. XVI).

14. Quando ergo justus solus est, qui semper cum Deo est? Quomodo solitarius est, qui nunquam separatur a Christo? Quando autem feriatur a negotio, qui nunquam feriatur a merito, quo consummatur negotium? Quibus autem locis circumscribitur, cui totus mundus divitiarum possessio est? Qua existimatione definitur, qui nec operatione comprehenditur? 0570A Nunc quidem de Deo cogitat et sanctis Angelis ejus, atque de immarcessibili gloria aeternae beatitudinis: nunc vero de versutiis diaboli, de peccatis suis, de hora mortis, de poenis inferni, de die tremendi judicii: nunc de profunditate divinarum Scripturarum, de natura virtutum, de compositione morum bonorum. Quam gloriosum tale silentium, ubi eloquia Domini eloquia casta sunt! Est igitur tacendi et loquendi modus. Bona mens et verecunda, ut loquatur, multa prius considerat; quid dicat, et cui dicat, quo loco, et quo tempore. Merito sapiens dicendus est, qui novit tempus loquendi. Unde bene ait Scriptura: Homo sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7). Ideo sancti Domini, qui sciebant quia vox hominis plerumque peccato juncta est, et 0570B initium erroris humani sermo est hominis; tacere amabant. Denique sanctus David ait: Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII, 2). Propheta custodiebat, et tu non custodies? Potes autem custodire, si cito non loquaris.

CAPUT V. Obedientiae promptitudo commendatur junioribus.

15. Lex dixit: Audi, Israel, etc. Audi enim dixit; et non, loquere. Tuae enim aetatis est tacere et obedire, non de majoris sententia judicare. Scriptum est iterum: Audi, Israel (Deut. VI, 3, 4), et tace. Isaac deferebat patri suo honorem, et obediens ejus voluntati, non recusabat mori (Gen. XXII, 6-10). Jesus vero Nave sedulo obsequio Moysen venerabatur; et 0570C obediens 381 existens in omnibus, tantam gratiam apud Deum meruit, ut illius successor ad regendum Dei populum eligeretur (Deut. XXXI, 7). Elisaeus relicto aratro, mactatis bobus vocantem Eliam secutus (III Reg. XIX, 19-21), per veram mitemque obedientiam ad tantam morum ascendit celsitudinem, ut spiritus tam excelsi magistri dupliciter in bono discipulo requiesceret (IV Reg. II, 9-15). Abraham vero ille fidelis senex ad jussionem Domini reliquit terram nativitatis suae, et quamvis in multis locis frequentes injurias, gravesque perpessus foret labores, nunquam coeptae obedientiae poenituit. In tantum enim per obedientiam et fidem placuit Deo, ut ei de Christo primum repromissio fieret (Gen. XII-XXII). Ipse demum Dominus noster Jesus Christus in factis 0570D dictisque suis multum nos obedientiam docet. Vera enim subjectio propter Deum, propriae voluntatis est mortificatio: dum abjecta et indigna de se credit, et Deo acceptabilem, hominibusque dulcem obedientiam parat. Denique voluntas propria ex liberi arbitrii praesumptione descendens, obstinatis et inobedientibus ipsa bona in peccatum convertit. Vir bonus cum bonis suis omnibus habere obedientiam studeat. Scriptum quippe est: Melior est obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV, 22, 23). Cernis quantum et quale sit inobedientiae malum, quod idololatriae magicisque comparatur artibus? Adolescentes qui tali repleti 0571A sunt malo, subdi senioribus dedignantur: facta vero eorum aut dicta tumida et erecta cervice non observant, sed dijudicant; non venerando exaltant, sed spernendo subsannant.

16. Sed non impune. Inde enim evidenter deficiunt, unde miseri proficere debuerunt. Hoc autem vult Deus, ut homo per hominem doceatur, et minor majori subdatur. Si enim angelus angelo imperat; et inter jubentem et obedientem summa manet semper concordia: videat ille quam graviter peccat, qui debitam exhibere suis majoribus reverentiam non curat. De interitione namque illorum, qui non obedientes sunt, et suos seniores suosque patronos despiciunt, multa dici potuissent; nisi promissae brevitatis memor, illa studiose praeterirem. Ad quid 0571B plura? Una enim sententia obedientibus et inobedientibus sufficere potest, quam per se Veritas loquitur dicens: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Inde illi gaudeant gaudio magno, qui seniores suos venerationi habent et honori propter Christum. Multi namque de virtute obedientiae multa scripserunt: inter quos sanctus pater noster Benedictus de ea tam terribiliter locutus est (S. BENED. Reg. capp. 5, 68, 71), ut fratrum etiam bene obedientium corda prae nimio timore concuti valeant. Sed et ille summus melliflui oris Gregorius mirabiliter superexaltat et magnificat eam: demonstrare autem volens quanti sit meriti obedientia, ita ait vir eloquens: «Sola namque 0571C obedientia virtus est, quae virtutes caeteras menti inserit, insertasque custodit. Unde primus homo praeceptum quod observaret, accepit: cui si vellet se obediens subdere, ad aeternam beatitudinem sine labore perveniret.» Deinde idem doctor verba quae locutus est Spiritus sanctus per os Samuelis superius posita exponens dicit: «Obedientia quippe victimis jure praeponitur; quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto quisque Deum citius placat, quanto ante oculos ejus repressa arbitrii superbia gladio praecepti se immolat. Quo contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientia demonstretur. Ex adverso enim melius ostenditur quid de ejus laude sentiatur. Si enim quasi peccatum 0571D ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle aquiescere; sola obedientia est quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis convincitur, etsi fidelis esse videatur.

17. «Hinc per Salomonem dicitur in ostensione obedientiae: Vir obediens loquetur victoriam (Prov. XXI, 28). Vir quippe obediens victorias loquitur; quia dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Hinc Veritas in Evangelio dixit: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras, quia non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Joan. VI, 37-38). Quid enim? si suam faceret, eos qui 382 ad se veniunt repulisset? Quis autem nesciat quoniam voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, 0572A quia suam voluntatem facere voluit, a paradisi gaudiis exivit; secundus ad redemptionem hominum veniens, dum se voluntatem Patris, et non suam facere ostendit, permanere nos intus docuit. Cum igitur non suam, sed voluntatem Patris facit; eos qui ad se veniunt, foras non ejicit: quia dum exemplo suo nos obedientiae subjicit, viam nobis egressionis claudit. Hinc rursum ait: Non possum ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio judico (Id. V, 30). Nobis quoque obedientia usque ad mortem servanda praecipitur. Ipse autem sicut audit judicat, tunc quoque obedit, cum judex venit. Ne igitur usque ad praesentis vitae terminum odedientia laboriosa appareat, Redemptor noster indicat, quia hanc cum judex venerit servat. Quid ergo mirum, si 0572B peccator homo obedientiae in praesentis vitae brevitate se subjicit, quando hanc Mediator Dei et hominum etiam cum obedientes remunerat non relinquit?

18. «Sciendum vero est, nunquam per obedientiam malum debere fieri: aliquando autem per obedientiam, quod agitur bonum, debere intermitti. Neque enim mala arbor in paradiso exstitit, quam Deus homini non tangere interdixit: sed ut melius per obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc a bono prohiberet; quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans, auctori suo se subditum humilius exhiberet. Sed quia nonnunquam nobis hujus mundi prospera, nonnunquam jubentur adversa; 0572C sciendum summopere est, quod obedientia aliquando, si de suo habeat aliquid, nulla est: aliquando autem, si de suo non habeat, minima est. Nam cum hujus mundi successus praecipitur, cum locus superior imperatur; is qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat, si ad hoc ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sua obedientia dirigit, qui ad percipienda hujus vitae prospera, libidini propriae ambitionis servit. Rursus cum mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur; nisi ex seipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, qui ad ea quae in hac vita despecta sunt, invitus nolensque descendit. Ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra hujus saeculi 0572D nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comitantur. Debet ergo obedientia aliquid ex suo in adversis habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid minime habere: quatenus et in adversis tanto gloriosior, quanto divino ordini ex desiderio jungitur; et in prosperis tanto sit verior, quanto a praesenti ipsa quam divinitus percipit gloria funditus mente separatur (GREGOR., Moral. l. XXXV, c. 10).»

19. His ergo tanti doctoris evidentissimis assertionibus Moyses et Paulus in factis suis procul dubio attestantur. Quaere et lege quid uterque eorum fecerit. Verumtamen inter haec scire oportet, quod innocuis mentibus virtus semper obedientiae jungitur, Domino testante qui ait: Oves meae me audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me (Joan. X, 3, 4, 0573A 14). Redemptori igitur suo non obedit, qui innocens non est: et innocens esse non potest, qui obedire contemnit. Sed necesse est ut ipsa obedientia non servili metu, sed charitatis affectu fiat: non terrore poenae, sed amore justitiae. Nulla quippe innocentia, nulla vero obedientia est, nisi in eis charitas fulgeat, quae virtutes omnes transcendit. Saepe enim falsa obedientia sub timoris specie palliatur. Igitur si videris juvenculum desidem ad obediendum, et velocem ad loquendum; non dubites eum variis animi passionibus, praesertim superbiae peste laborare. Inobedientia enim sequitur superbiam matrem suam, sicut habes: Equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps (Eccli. XXX, 8). Sicut superbia equi indomiti praecipitio prona 0573B est; ita lascivia adolescentis indisciplinati, peccati ruinae proxima est. Loquere tu, major natu; decet enim te. Adolescens loquere, in causa tua vix cum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens. In medio magnatorum loqui non praesumas: et ubi sunt senes, non multum loquaris. Ante grandinem praeibit coruscatio, et ante verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia 383 accedet gratia bona (Id. XXXII, 4, 10, 14). Ex his namque verbis Sapientiae intelligere potes, quantum virtutes superius positae juniorem aetatem adornent.

CAPUT VI. De castitate, humilitate et patientia.0573C

20. Pueri enim a puritate dicti sunt, et decet ut regnent in eis simplicitas, et innocentia, et puritas, hoc est virginitas. Cum his crescant, et in his perseverent, ut mereantur sequi Agnum quocunque ierit. Adolescentes autem juxta nominis hujus interpretationem per dies singulos in bonis operibus crescentes, verecundiam diligant, obedientia nimis ferveant. Istas quippe virtutes in primo constituimus loco, velut quaedam incrementa bonorum operum, ut per eas ad castitatem et humilitatem et patientiam, quae secundam partem obtinent, recto tramite valeant pervenire. Castitas igitur (quia uterque sexus vitio libidinis aegrotat) nisi aliarum virtutum ope fulciatur, facile labitur. Et proinde nimio studio 0573D servanda est; quia semel amissa, non reparanda est. Prima namque tela sunt oculorum: secunda verborum. In desideriis enim est omnis otiosus, et desideria occidunt pigrum (Prov. XI, 25). Et ideo suffragatur ei plurimum verecundia, quae custodit oculos: et taciturnitas, quae retinet linguam: atque obedientia, quae mentem occupat, corpusque fatigat jejuniis, vigiliis, orationibus, et opere manuum. Sed necessariam prae omnibus habet humilitatem, qua conserventur habita usque in finem. Multi enim in ipsa senectute per superbiam in luxuriam ceciderunt. Qua de re timendum est et cavendum, ne subitus calor superet longum tempus, et impudicos senes lascivia condemnet. Tenenda est itaque semper humilitas custos pudicitiae, mater patientiae. 0574A Sine causa enim laborat, qui virtutes sine humilitate congregat. Vera autem patientia, nisi per profundam humilitatem, nec acquiritur, nec tenetur. Hanc vero quisquis veraciter habet, nec beneficio cellae, nec perfugio solitudinis indiget: et si ei adversitatis aliquid acciderit, non contristatur, sed adhuc diligenti Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Iste timet in prosperis, gaudet in adversis. Amat et adjuvat persequentes, quia eum patientia et benignitas comitantur velut individuae comites.

21. Si quis igitur habet animam virginalem, et amator est pudicitiae, non debet mediocribus esse contentus, quae cito exsolescunt, et exorto caumate arescunt: sed perfectas virtutes sequatur, ut lumen 0574B habeat sempiternum. Qui enim proficere studet, semper invenit quo crescat, et per dies singulos se ipso melior fiat. Adolescens, profice. Mancipatus es Christi servitio, et coepisti magna agere, et excelsa imitari; confortetur cor tuum, et viriliter age. Magna tibi dabitur gloria post victoriam. Licet lubricum sit iter per quod incedis; tamen de Domini auxilio confidens, desere ima quantum vales, et summa pete. Non deficias neque tepescas, ut gradum perfectionis possis ascendere, ad quam nonnisi multis laboribus pervenitur. Euge nunc, euge, frater bone, initia transcende, et ad superiora tende, ut Deo in voce exsultationis canticum graduum cantes. Tibi vero de radice ad cacumen festinanti, liber patet 0574C ingressus ad illas quatuor virtutes principales, quae in adolescentibus inchoantur, et in juvenibus augentur, in senibus, perficiuntur: quia matura aetas multis laboribus exercitata, jam novit per experientiam, quod didicit per scientiam.

CAPUT VII. Quatuor virtutes cardinales, et earum munia describuntur. Item de virtutibus theologicis.

22. Unde jam non immerito prudentiam, fortitudinem, justitiam et temperantiam in tertio constituimus gradu; quia per eas maxime instruuntur mores, et bene vivendi magisterium docetur. Sed ex his prudentia agnitione veri delectat. Justitia dilectionem Dei et proximi servat. Fortitudo metum mortis contemnit. Temperantia affectionem carnis 0574D temperat. Prima etenim 384 intelligit: secunda bene vivit: tertia appetitum cohibet: quarta modum imponit. Tres illae superiores quod honestum est operantur: haec autem quarta decorum agit illud, quod ex radice honestatis proficiscitur. Siquidem prudentia est agnitio verae fidei, et scientia Scripturarum, in qua intueri oportet illud trimodum genus intelligentiae, quorum primum est historicum: secundum allegoricum: tertium superior ille intellectus, quem dicunt anagogen. Justitia vero est Deum timere, religionem venerari, honorem ferre parentibus, patriam diligere; cunctis prodesse, nocere nulli, fraternae charitatis vinculum tenere, pericula aliena suscipere, opem ferre miseris, bonis vicissitudinem rependere, aequitatem in judiciis conservare. 0575A Fortitudo autem est animi magnitudo, contemptus honorum vel divitiarum. Haec adversis aut patienter cedit, aut resistit fortiter. Nullis illecebris edomatur, malis et adversis non frangitur, non elevatur secundis; invicta ad labores, fortis ad pericula: pecuniam negligit, avaritiam fugit, contra universa pericula animum praeparat, molestiis nullis cedit, gloriae cavet appetitum. Sed inter has temperantia semper ampiectenda est. Est enim modus vitae in omni verbo vel opere. Haec autem sobrietatis et verecundiae comes est, quae alio nomine vocatur modestia. Humilitatis regulam custodit, tranquillitatem animi servat, continentiam et castitatem diligit, fovet decus et honestatem, restringit ratione appetitum: iram contemnit, nec rependit 0575B contumeliam.

23. His tu plagis coeli includere, homo Dei. His tu armis, bellator Christi, accingere, protegere, et ornare. Iste currus igneus te fortem militem gestabit consummato cursu ad coeli palatium, ut assistas Regi tuo, cui certasti bonum certamen, fidem servasti. Bene rege hanc quadrigam virtutum, et sede in ea firmus, ut isto vehiculo vehi altius, et introduci valeas ad tricameratam domum in summo montis vertice collocatam. Hanc enim dico firmam fidem, spem inconcussam, perfectam charitatem, quae omnem servilem foras mittit timorem, ubi via mandatorum Dei dilatato corde curritur. Hinc anima justi sedes sapientiae facta, plano moderatoque incessu portat Deum sessorem suum. Huic autem 0575C vivere Christus est, et mori lucrum. Vir discretus et contemplator transit quotidie, visionemque mirabilem cernit; trahitur a Deo, et ardenti desiderio currit post eum. Si autem istum montem excelsum, hancque pulchram domum inhabitaveris; poteris et tu saepissime intueri terram illam promissionis, terram lacte et melle manantem, ubi verus Israel moratur, et veritatis pabulo in aeternum pascitur.

24. Sed dicis tu mihi: Quare fidem in primo loco non posuisti, quae est in christiana anima fundamentum omnium virtutum? Facerem utique, nisi fides cresceret. Nisi autem fides cresceret, Apostoli Domino minime dixissent: Adauge in nobis fidem (Luc. XVII, 5). Continua enim operatione virtutum, 0575D assidua meditatione Scripturarum sanctarum fides eruditur, et erudiendo illuminatur, et illuminando augetur, et augendo perficitur, et perficiendo stabilitur; ita ut nullo turbine haereseos vel persecutionum a statu suae rectitudinis moveatur. Igitur priusquam homo per fidem cognoscat Creatorem suum, ignorantia mater omnium vitiorum ejus possidet animam. Ergo ignorantia nox est: fides vero dies. Sicut dies crescit per horas; sic fides augetur per illuminationem divinae gratiae, et per documenta matris Ecclesiae. Primum itaque sincera radix sanctae fidei in terra humani cordis plantatur: cui inseritur ramusculus ille sanctae arboris, id est, timor Domini, qui dicitur initium sapientiae (Psal. CX, 10). 0576A Cum hoc incipit, et cum isto ascendit usque ad plenitudinem luminis. Cumque fides plene adulta fuerit, velut quaedam magna arbor diversa in se habens poma, ex quibus reficitur anima plena Deo; tunc adhaeret ei timor ille castus et sanctus aeternae charitatis, qui permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Haec est enim fides illa quae per dilectionem operatur, ut homo nova creatura efficiatur: fides prudentissima et invictissima, quae inter verba altercationis, in tempore persecutionis et in die necessitatis superari non potest. Quapropter 385 fides firma, et charitas plena, fideles comites, et insepabiles sorores, cuncta in se genera virtutum continentes, virum perfectum efficiunt, quantum possibile est eum perfici in hac vita plena miseriis et erroribus. 0576B Iste illud Apostoli in veritate dicere potest: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Certus sum enim quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque profundum, neque altitudo, neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino, nostro (Rom. VIII, 35, 38, 39).

CAPUT VIII. Inter virtutum et vitiorum confinia caute gradiendum, esse.

25. Haec est autem disciplina bonae vitae, et recta 0576C series virtutum. Ista est via regalis, praecedentium Patrum trita pedibus. Ambula in ea, o grex adolescentium, et noli declinare ab ea neque ad dexteram, neque ad sinistram (Prov. IV, 27)). Ille quidem ad sinistram declinat, qui se apertis vitiis implicat. Ille vero ad dexteram declinat, qui vitia sub specie virtutum latentia summopere non devitat. Per haec enim multi decipiuntur, et ignorant se esse deceptos. Itaque dupliciter rea est anima, si et bonum non facit unde spiritualiter vivat, si et hoc ipsam lateat. Superbus vult se credi constantem; prodigus liberalem; avarus diligentem; temerarius fortem; inhumanus parcum; gulosus humanum. Impudentia constantiae sibi nomen adscribit. Procacitas appellationem libertatis ostendit. Eloquentiam verbositas 0576D fingit, et curiositatis malum sub studii spiritualis colore delitescit. Nam interdum sub praetextu justitiae crudelitas agitur, et putatur esse virtus quod nimirum vitium est: sicut remissa segnities mansuetudo esse creditur; et quod agit torpens negligentia, putatur agere indulgentia pietatis. Item timor sub specie obedientiae occultatur, et dicitur virtus humilitatis, quod tamen vitium est timoris. Porro vitium inquietudinis virtutem se vult vocari sollicitudinis; et praecipitationis facilitas, fervor boni studii creditur; et bene agendi tarditas, consilii mora esse videtur: cum tamen ista sit virtus; illa vitium. Haec etsi humano possunt discerni judicio, tamen sine dono Dei, quantum mihi videtur, nec virtutes possunt 0577A haberi, vel appeti; nec earum similitudines, quae sunt vitia virtutes imitantia, declinari.

26. Sed sciendum est quod quaedam summae virtutes sunt, quaedam vero mediae. Summae virtutes sunt spes, fides, charitas. Nam a quibus habentur, utique veraciter habentur. Doctrina, jejunium, castitas, scientia, et caetera his similia, mediae virtutes sunt; quia et ad utilitatem, et ad perniciem possunt haberi. Non potest esse veritas cum mendacio, pudor cum petulantia, fides cum perfidia, castitas cum luxuria. Adversus impetus vitiorum contrariis virtutibus est pugnandum. Contra luxuriam adhibeatur cordis munditia: contra odium, dilectio: contra iracundiam patientia: contra timorem, fiduciae virtus: contra torporem, fervor boni studii. Opponatur tristitiae 0577B gaudium; acediae, fortitudo; avaritiae, largitas; superbia, humilitas.

CAPUT IX. Superbia et avaritia detestabilia vitia, ipsis quoque religiosis infesta.

27. Principalium septem vitiorum regina et mater est superbia: quae omnium deterior tanto in imo jacet, quanto in altum se erigit. Septem principalia pariunt de se multa vitia, quae ita sibimet quadam cognatione junguntur, ut ex altero alterum oriatur. Superbia sicut est origo omnium criminum; ita ruina cunctarum virtutum. Ipsa est in peccato prima: in conflictu postrema. De superbia nascitur arrogantia; quae tam in factis, quam in dictis cavenda est. Vae ei qui sibi magis, quam Deo placere 0577C studet. Per cenodoxiam maxime subjicit sibi 386 diabolus monachum, quia per eam ab humilitatis culmine dejicitur. Summa itaque virtus monachi humilitas: summum vitium ejus superbia est. Superbiendo, contendendo, dimicande, murmurando, detrahendo, susurrando, negligendo, contemnendo, et proprias voluntates faciendo, infinitas monachi qui nunc sunt, culpas incurrunt. Hinc est quod ex horum magna multitudine, qui saeculum deserunt, rari valde inveniuntur, qui mortificatis vitiis ascendere contendant ad perfectionem virtutum. Haec autem significant illa sexcenta millia armatorum, qui de terra Aegypti educti sunt: duo autem solummodo homines, id est Josue et Caleb, ex illis omnibus 0577D terram promissionis ingressi sunt: regredi autem volentes in Aegyptum, prostrati in deserto diversis generibus mortium interierunt. Per Aegyptum intellige mundum: per Pharaonem, diabolum, qui est rex super omnes filios superbiae (Job XLI, 25): per mare Rubrum, ablutionem peccatorum omnium: per Aegyptios in eo mortuos, ipsa peccata, quae sunt exercitus Pharaonis. Tu quidem jam Aegyptum deseruisti, Pharaonem fugisti, et lotus a sorde tua, submersis curribus canticum laetitiae Domino cecinisti. Tandem ingressus solitudinem ad montem Sinai pervenisti, ubi data sunt tibi praecepta vitae, et instituta coelestis disciplinae: quae coram Deo et sanctis ejus te pollicitus es observare. Quamvis omnia feceris, noli tamen esse securus. Multa habentur 0578A pericula in ipsa, qua incedis, eremo. Ibi certe igniti sunt serpentes, qui percutiunt et interimunt murmuratores. Ibi lepra, quae inficit et deturpat detractores et susurrones. Ibi saevus gladius, qui devorat fabricatores idoli et cultores; illos videlicet monachos, qui sectantur avaritiam, quae idolorum est servitus (Coloss. III, 5). Hanc dicit Apostolus radicem omnium malorum (I Tim. VI, 10). Scito tamen quia non nisi tepidissimos monachos hoc impugnat vitium. Tu cave ne praeter victum et vestitum aliud aliquid habeas, aut velis habere. Detestare superbiam: fuge contentionem. Rectores monasterii dilige ut parentes; time ut dominos: crede esse salutare quod injungunt.

28. Sed haec custodire non poteris, nisi prius te 0578B stultum facias ut sis sapiens: nihil scilicet discernens, nihil dijudicans ex his quae tibi fuerint imperata: sed cum omni simplicitate ac fide semper obedientiam exhibens; illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens judicans, quod tibi vel lex Dei, vel senioris examen indixerit. Terreat te illorum exemplum, qui adversus Moysen rebellaverunt: quorum alios coelestis flamma combussit, alios autem infernus viventes suscepit (Num. XVI, 31 35). Deficiet mihi tempus, si velim omnia per ordinem pandere.

29. Illud tibi inculcandum video, quia dum vivimus, inter laqueos currimus. Nusquam tuta pax, proh dolor! nusquam tuta quies; ubique bella, undique 0578C hostes. Pharao enim cum suis Aegyptiis retinet exeuntem: clades autem plurimae in medio itinere, quae impediunt nimis euntem: in extrema vero parte ante te hostes diri et fortes, qui resistere cupiunt, ne terram promissionis pessis intrare, id est Amalech, Seon, Og, Moab, filii Ammon, et latrunculi montis Seir. Si autem forte his superatis, per multos labores optimam ingressus fueris terram, videbis quod in ipsa etiam non valebis esse securus. Enimvero remanent Allophyli, et aliae in tuo circuitu reservantur gentes, in quibus te Deus experiatur, utrum diligas eum, utque semper manum ejus respicias, ne forte cum comederis et saturatus fueris, obliviscaris eum.

CAPUT X. Vitia capitalia cum suis speciebus explicantur.0578D

30. Igitur per septem gentes, quae ex illa terra expulsae sunt, intellige septem capitalia vitia, quorum duo carnalia sunt, scilicet gastrimargia et fornicatio, reliqua spiritualia, quae in membris suis taliter distinguuntur. Gulae concupiscentia in quinque modos dividitur. Primo, si ante tempus cibos quis appetat. Secundo, si lautiores escas quaerat. Tertio, si diligentius quosque communes cibos quis procuret. Quarto, si viles escas nimium quis 387 sumat. Quinto, si quisque ex desiderio quodcunque sumat. Fornicatio, trimodo genere. Primum, dum per voluptatis luxuriam commixtio expletur. Alterum, dum sola attrectatione luxus carnis per immunditiam provocatur. Tertium, dum intentione 0579A turpium cogitationum nocturna quisque illusione polluitur. Est et quartum genus juxta Scripturam, scilicet idololatria et avaritia. Sed et omnis immunda pollutio, fornicatio dicitur. Philargyria in gemina membra distinguitur, puta in concupiscentiam rei augendae, et in metum carendae. Est et tertium genus pestis hujus, quando monachus ex ipsis necessariis, sine quibus vivere non potest, plus desiderat habere quam necesse sit: aut ea volumus in monasteriis possidere, quae si essemus in saeculo, minime habere valeremus. Irae genera tria sunt. Unum, quod ardet extrinsecus: aliud, quod in verba sine operis effectu prorumpit: tertium, quod non ut illud fervens ad horam digeritur, sed per dies et tempora reservatur. Ex illo quippe calor et 0579B indignatio, ex isto nascitur odium; quae omnia aequali sunt a nobis horrore damnanda. Tristitiae vitium in tres dividitur partes, quarum prima temperata est et rationabilis, de delictorum poenitudine veniens. Altera, perturbata et irrationabilis, de anxietate metus, seu de desperatione peccatorum exoriens. Tertia, de iracundia, vel de illato damno, ac desiderio praepedito procedens. Acediae genera duo sunt. Unum, quod ad opus Dei pigritare monachum ac dormitare compellit. Aliud, quod vagari huc illucque facit, ac fugere cohortatur de fratrum, cum quibus vivit, societate.

31. Haec scilicet sex vitia quadam inter se cognatione sunt conjuncta, ita ut prioris exuberantia, sequentis efficiatur exordium. Ex primo enim secundum, 0579C ex secundo tertium: et sic de caeteris. Et ideo e contra simili modo atque eadem ratione pugnandum est, quia primo devicto, aliud facilius devincitur. Et ista vitia, licet invicem sibi sint connexa ea quam diximus ratione; specialius tamen in tres copulas dividenda sunt. Gastrimargiae fornicatio, avaritiae ira, tristitiae acedia peculiari consortio foederantur. Sed his superatis major tibi restat pugna, et ea tanto gravior, quanto ista amplius fuerint devicta. Arripiendum namque tibi est totis viribus juge certamen contra crudelissimam et triformem bestiam, id est superbiam, inanem gloriam, et invidiam, cujus in uno corpore tria capita, et in ipsis capitibus dentes ferrei comminuentes omnia. O quam 0579D multos viros haec immanissima bestia momordit et dejecit, atque sub pedibus suis conculcavit! Circumda itaque tibi fortem armaturam, ut possis stare contra tantam nequitiam. Indue te lorica charitatis, accinge te gladio spiritus, quod est verbum Dei: sume scutum fidei, pone galeam salutis et spei in capite tuo, sint pedes tui calceati in praeparationem evangelii pacis, ut nullus in te pateat locus insidiis potentis adversarii (Ephes. VI, 11-17). Caput superbiae sicut caput viperae, furor ejus ut furor draconis, et flatus ejus lethifer, ut insanabilis flatus reguli. Illud enim praestantius caeteris, tres venenatas ex vipereo ore ad feriendum educit linguas. Prima eos percutit, qui per transgressionis culpam contemptui habent divina praecepta. Secunda illos, qui ex conservatione 0580A mandatorum extolluntur in elationem virtutum. Tertia eos, qui per contumaciam mentis subdi dedignantur majorum imperiis. Quidam autem pro carnalibus, quidam pro spiritualibus superbiunt, et est una superbia sub diverso colore.

32. Cenodoxiae alterum caput, multiforme prodigium, et multiplex malum, diras voces et rugitus terribiles ex turgidis faucibus quadripartito modo altius afflat. Nam sunt qui habent dona, et donantem ignorant. Et sunt qui se dicunt pro suis praecedentibus meritis dona accepisse, non pro gratia largientis. Item quidam sunt qui quod non habent, habere se per tumorem existimant. Sunt et alii qui contemnendo caeteros, putant se habere aliquid singulariter. Sed ista elatio caeteris perniciosior est, 0580B de singularitate jactantiae veniens. Haec autem dira lues, quamvis se ad alta erigat, et impleat clamoribus aures; non tamen ei juxta quam habet 388 extollentiam est vis et potentia. Ipsa quoque invidia duplices evomit flammas. Hoc namque caput tertium, modo illum urit qui meliori invidet in id quod ipse non est; modo illum afficit, qui quemlibet consimilem dolet sibi esse aequalem. Ut haec tria discernere valeas, ista do tibi indicia. Superbia enim rubet, cenodoxia albet, invidia pallet. Furor igneus in superbis ex indignatione, candor in hypocritis ex simulatione, pallor in invidis ex nimio dolore. His ita digestis, rectius septem criminalia vitia denotantur quam dinumerantur, ut mihi videtur: quia sicut princeps septem vitiorum diabolus nos eorum 0580C subdit potestatibus; ita Christus Deus noster, Spiritu septiformis gratiae plenus, a dominatu ipsorum eruit, et sibi subditos facit.

33. Sed scire te oportet, quia ista vitia diversos ortus et dissimiles deficientias habent. Gula enim et fornicatio, quia nonnisi per corpus expleri possunt, carnalia sunt: et ideo corporali indigent afflictione, simulque remotioribus locis, ut velocius curari queant. Avaritia et ira, licet non sint unius naturae: nam prior extra naturam est, sequens autem originalis videtur, quia homo irascibile animal est: simili tamen oriuntur modo; siquidem commotionis causas intrinsecus concipiunt. Tristitia et acedia nulla extrinsecus accedente provocatione generari 0580D solent. Superbia, cenodoxia, atque invidia, sine corporali ministerio consummantur. Ad haec curanda quae spiritualia dicuntur, multum prosunt humana consortia, maxime si inter bonos prudentesque viros vivas, qui illa semper redarguant

CAPUT XI. Non iisdem omnes, sed alios aliis vitiis gravius impugnari.

34. Sed inter haec sciendum est, quod in quibusdam ventris ingluvies, in quibusdam fornicatio principalem obtinet locum. In aliis superbia, in aliis cenodoxia arcem tenet. In quibusdam ira, in quibusdam avaritia, seu tristitia, aut aliquid corum sibi tyrannidem vindicat. Et ideo oportet unumquemque nostrum secundum qualitatem belli, quo principaliter 0581A infestatur, pugnam arripere: ita ut alium necesse sit adversus vitium quod tertium ponitur, primum exercere conflictum; alium, contra quartum seu quintum: et ita prout vitia in nobis obtinent principatum, utque impugnationis exigitur modus, nos quoque oportet ordinem instruere praeliorum. Et sic contra illud unum fortiter pugnemus, ut alia a quibus minus impugnamur, non negligamus. Atque ita totis viribus laboremus, ut non de nostris laboribus, sed de Dei auxilio confidamus. Hoc enim modo ad puritatem cordis, et ad plenitudinem virtutum valebimus Christo adjuvante pervenire.

35. Illud etiam non minus te scire volo, quia variae in omnibus sunt morum conspersiones. Unde alia vitia tranquillis et lenibus moribus, alia duris 0581B et asperis vicina sunt. Saepe autem quod istis placet, illis displicet. Diabolus enim dum decipere quemquam quaerit, prius naturam uniuscujusque intendit; et inde se applicat, unde hominem aptum ad peccatum inspexerit. Ex ea quippe parte hominem diabolus tentat, qua eum per excrescentem humorem facile ad vitia inclinari conspicit; ut secundum humoris conspersionem, adhibeat tentationem. Nullus ergo culpam non aestimet quam ex conspersione propria sustinet; sed, quantum valet, contra id quod tolerat pugnet. Nam si conspersioni cedit, tentationi vel vitio nequaquam resistit. Igitur constantes et duri mores semper contra superbiam, iram et crudelitatem pariter repugnent. Jucundi autem 0581C et lenes contra inanem gloriam, hypocrisim et falsam pietatem praecipue certare non cessent. Istud namque hominum genus laudis amore facilius capitur. Nemini volunt displicere, omnes aequanimiter portare videntur; decipiunt et decipiuntur: et quanto hominibus placent, tanto fiunt Deo odibiles, sicut scriptum est: Astuti et simulatores provocant iram Dei (Job XXXVI, 13). Boni enim viri timentes Deum, id ipsum quod esse 389 meruerunt, videri refugiunt. Sane laus humana bonos cruciat, malos laetificat.

36. Dupliciter autem damnantur hypocritae, sive pro occulta iniquitate, sive pro aperta simulatione. Nam non semper latent hypocritae. Omne sincerum permanet. Nam quae simulata sunt, diuturna esse 0581D non possunt. Hypocritae foris candidi, intus sordidi. Amator vanae gloriae unde possit laudari agere non quiescit. Nonnulli falsa opinione arrogantiae se perfectos esse existimant, dum non sunt: qui obortis tentationibus innotescunt. Tanto quis fit veritati vicinior, quanto se longius esse ab ea fuerit arbitratus. Est humilitas formidinis et ignorantiae, quae non est laude digna. Hypocrita verba sanctorum habet, vitam non habet: cui semper jactantia oculos, quibus Deus videri potest, claudit.

37. Superbis et libidinosis plus dominatur diabolus. Transacta libido semper sui relinquit poenitudinem. Nunquam satiatur, et exstincta reaccenditur. Vae illi qui tunc habuit terminum luxuriae, quando vitae! Vinum contra potantem facit; quia 0582A postquam surrexerit, neque pes, neque manus suum officium tenent, et omnis ejus exhilaratio vertitur in ruinam. Vir superbus nec decorabitur, nec voluntatem suam perducet ad finem. Semper enim conscientia servi Dei humilis debet esse et tristis: scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per utilem moerorem cor ad lasciviam non dissolvat. Dei servum sine intermissione legere, orare, et operari oportet, ne forte mentem otio deditam vitia sibi praeoccupent. Mens Deo dicata sic caveat minora vitia, ut majora; quia a minimis incipiunt, qui in maxima proruunt. Satis delicate se palpat, qui vult sine labore magno studioque continuo vel vitia superare, vel virtutes acquirere. Anima autem mole carnis pressa sicut difficile ad virtutes surgit, ita 0582B facile in vitia cadit; quia ista in imo sunt, illae vero in summa arce consistunt.

38. Denique nonnulli, quia non pro Dei amore saeculo renuntiant, laborare non curant. Utinam quod mundum relinquimus, voluntatis sit, non necessitatis. Qui enim non rigida intentione monachi professionem sectantur, quanto superni amoris propositum dissolute appetunt, tanto proclivius ad mundi amorem denuo reducuntur: ex quibus alii corporis voluptatem, alii honorem requirunt. Sed qui ad hoc conversationem sanctitatis praetendit, ut aliis quandoque praeesse desideret; iste non discipulus Christi, sed pravitatis sectator existit. Ferre enim crucem, et non mori, hypocritarum est. Ille autem qui se pro Deo duritiae tradit monachorum, 0582C assiduus debet esse in orationibus, lacrymas suas Deo, non hominibus offerre; jejunia in aurigae modum pro lassitudine et viribus corporis temperare.

CAPUT XII. Excitatio juvenis religiosi ad virtutis iter strenue capessendum.

39. Quapropter non pigeat te, bone frater, quantum potes actibus sanctis insistere; ut laboris tui fructus quandoque possis recipere. Hoc solum attende quod monachus factus es; et ideo ea age quae monachi sunt. Inter eos cum quibus vivis sectare meliores. In omni gradu et ordine optimis permista 0582D sunt pessima. Animosos senes et pertinaces, quos vides in his abundare periculosis temporibus, noli imitari. Mores vitamque illorum fuge, ne tibi sint in laqueum et ruinam. O quam multos senes et judices Israel turpiter vitam suam negligentes rex Babylonis in terra captivitatis et confusionis possidet; et quam multi juvenes spiritui ferventes, Domino servientes, vim faciunt coelo, totisque viribus sibi diripiunt illud! Utinam talium praeconia juvenum nostri imitarentur senes, ut annosa redderet senecta, quod tenera fert sponte adolescentia! Si tu vis proficere, non respicias quid mali faciant alii, sed quid boni ipse facere debeas. Nonne cernis negotiatores et milites multa sustinere pericula, ut ad incertos honores et perituras divitias perveniant? 0583A Isti quippe servant cum animae discrimine, quae cum pluribus tribulationibus inveniunt.

40. Quid ergo tibi, dic, rogo, faciendum est, qui venditis omnibus pretiosam quaeris margaritam, et emptum habes agrum, ubi thesaurus latet, quem fur auferre non potest? Necesse est tibi omnes insidias praecavere sollicite, ne si ruinam passus fueris, pro gloria habeas ignominiam. Quamvis sis in tuto, noli esse securus. Frequenter in media tranquillitate, vitiorum syrtibus incauti et desides obruuntur. Quanta, proh dolor! animantia nutrit hujus saeculi desertum, quae negligentes monachos duris morsibus depascunt! et quoniam credo te posse plus proficere oratione, quam ista nostra exhortatione, 0584A addam et formulam orandi: ut legendo et orando, esurienti animae duplicem tribus refectionem; et quod desideras, apud Deum facilius valeas obtinere. Nimio enim coactus desiderio, quod de salute tua habeo, istud supra vires meas assumpsi negotium, ut vinculis verborum meorum ad instructionem tuam Patrum sententias colligerem. Haec tu meditare, haec in tabulis cordis tui scribe. Et ut scias per quam viam incedere debeas, et ut perficere possis opere, quod discis lectione: clama ad Deum, sine quo nihil boni agitur; clama, precor, clamore magno in toto corde tuo, et flebilis supplexque tu ora.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *