«Monitum» — Horstius, Jacobus

0725 406 J. MERLONIS HORSTII MONITUM AD LECTORES.

Sancti Bernardi tractatus varios quatuor hic tomus exhibet, genuinos, inquam, et indubios, nam aliis alibi locus erit. Hos inter primas ordine et excellentia tenet de Consideratione ad Eugenium III pontificem liber, si quisquam alius, Ecclesiae praesulibus et praelatis utilis prorsus ac necessarius. In Vita sancti Bernardi, lib. 2, c. 8, item libro 3, cap. 8, habes, quae lectioni horum librorum omnino praemitti suadeo. His adde sequentia. Gerardus Vossius praepositus Tungrensis libros hosce e bibliotheca Vaticana separatim edidit Romae anno 1594, et summo pontifici Clementi VIII dicavit. In eorum vero commendationem inter caetera haec praefatur. «Quantum inter alios pontifices Nicolaus V hisce libris tribuerit, re ipsa ostendit, dum libros eosdem, ante usum typographiae inventum, adeo magnifico et insigni charactere separatim pro suo aliorumque usu describendos curavit. Quorum etiam amore ac studio flagrans Pius V, re et nomine pius, eorumdem lectionem mensae suae lubens adhibebat, ponderabat, et magni faciebat: sicut et ab ejus in pontificatu successore Gregorio XIII factum intelligo. Quos et Urbanus VII in episcopatu, ac post in cardinalatu multum sibi familiares habuisse dicitur, secumque ad conclave tulisse, in quo et summus pontifex renuntiatus est. Quem brevi in pontificatu secutus Gregorius XIV, plurimum quoque iisdem Bernardi libris tribuere, eosque frequenter in ore habere solebat: et seorsim (ut ab omnibus ecclesiasticis, maxime autem praelatis, commodius circumferri legique possent) exstare peroptabat: sicut a fide dignissimis de eo adhuc cardinale accepi: ipseque ex ejusmet ore non semel audivi.» Hoec Vossius in Dedicatione ad Clementem VIII.

Porro inter Tractatus invenies duos ex epistolis huc translatos, idque non sine causa, ut arbitror. Prolixitas quippe, et ipsa argumenti ratio, necnon tractandi modus nomen Tractatus exposcere videbantur. Frequens autem esse, ut pii Patrum labores ac tractatus nomen Epistolae sortiantur, observat Ephraemius apud Photium, codice 229, et variis exemplis ostendit Baronius ad annum Christi 584, agens de epistola a S. Gregorio nomine Pelagii II scripta adversus tria Capitula. Inter Epistolas sancti Hieronymi et sancti Augustini complures occurrent, quos ipsimet auctores Libri nomine donant. Qui deinde edendorum Patrum curam susceperunt, multorum judicio hujusmodi lucubrationes aptius in tractatuum sive librorum, quam epistolarum censum syllabumque retulissent. Quamvis et hi auctoritate non omnino videantur destitui: praesertim cum hoc exemplum ab Apostolis venerit, ut argumenta, quamvis seria, committerentur epistolis. Sed tales epistolae vere tractatus sunt de rebus haudquaquam familiaribus. Unde et nobis visum, duas illas epistolas, quadragesimam secundam et centesimam nonagesimam, utpote prolixas admodum, e numero caeterarum eximere, et in gratiam lectoris distinctas in capita, tractatibus adjungere. Nec obstat, quod ad unam singularem personam directae, eam peculiariter subinde compellent. Sane si justi de argumento aliquo tractatus, idcirco quod ad unum aliquem dirigantur, Epistolae nomine praenotandi veniunt, nullus prope liber erit, cui non debeatur nomen Epistolae, cum fere hoc omnibus solemne sit, lucubrationes suas alicui inscribere. Adeoque ipsa etiam Bernardi Apologia ad Guillelmum abbatem, aliaque plura ejus opuscula inter epistolas referantur. Retinuimus tamen receptum Epistolarum numerum et ordinem, ne cui forte industria nostra fraudi esset, si priorum editionum citationes a nostra discreparent. Si quae praeterea de quibus forte monendus sit lector suis locis inveniet, et prolixe quidem in Praefatione totius operis.

Ðàáîòà â çàïàäíîé êîìïàíèè: êóðñû ìåíåäæåðîâ ïî ïðîäàæàì.

Читайте также:

Добавить комментарий

Ваш e-mail не будет опубликован. Обязательные поля помечены *