S. Bernardi Claraevallensis opera omnia
     PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0715

S. BERNARDI CHARTAE. (Edit. Mabill., passim.)

I. PRO ABBATIA DE TRUNCO-BERENGARII.

0715D

Bernardus abbas Clarae-Vallis, omnibus praesentem paginam inspecturis.

Contigit abbatem Trunchiniensem et Balduinum de Wasia pro determinanda controversia eorum Romam ituros, per nos transitum facere. Quorum causam eum audivimus, eorum labori et 0716D sumptui compatientes, Deo auxiliante eos in pace et dilectione composuimus in hunc modum. Ecclesia Trunchiniensis, secundum privilegia sua, Werebroech et Saleghem cum integro jure parochiali possidebit in perpetuum. Statuimus quoque, ut ecclesia Trunchiniensis Balduino annuatim viginti solidos daret in festo sancti Remigii. Balduinus etiam oblationes, quas in ecclesia Trunchiniacensi 0717A habebat, rogatu nostro eidem ecclesiae concessit. Idem sic sensit Simon episcopus Tornacensis.

II. PRO LUXOVIENSI ET SANCTI-APRI MONASTERIIS. Haec est compositio inter Luxoviensem et Sancti-Apri abbates, de ecclesia Galdonis-Curtis.

Ego BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, cui dominus papa causam Luxoviensis et Sancti-Apri abbatum commisit decidendam eidem causae per concordiam hoc modo finem imposui. Statutum est ut illi de Sancto-Apro universam decimam Galdonis-Curtis habeant; ipsam vero ecclesiam et omnia, praeter decimas, ad eam pertinentia Luxovienses possideant, remittentes si quid juris habuerunt in ecclesia Bolonis-Villae, quam tenebant illi 0717B de Sancto-Apro. Omnes autem annuales census, quos ecclesia Galdonis-Curtis debet tam episcopo quam ministris ejus, illi de Sancto-Apro singulis annis ex integro persolvant. Hoc autem factum est consilio venerabilium Godefridi Lingonensis et Hattonis Trecensis episcoporum, et aliorum religiosorum virorum, qui ad hoc ipsum acciti sunt a nobis, quorum nomina sunt haec: Guillelmus abbas Sancti-Martini Trecensis, Balduinus abbas Castellionis, Stephanus abbas Trium-Fontium, Balduinus abbas Cristae, Guido abbas Chari-Loci.

III. COMPOSITIO FACTA INTER HUGONEM EPISCOPUM ET WILLELMUM COMITEM ANTISSIODORENSEM.

400 1 1. In nomine sanctae et individuae Trinitatis 0717C ego BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas.

Cognita, quae inter Hugonem episcopum Antissiodorensem et Willelmum comitem Nivernensem emerserat discordia pro quibusdam querelis, quae inter eos agebantur, Antissiodorum veni, et pari amborum consensu et voluntate querelas illas ad concordiam redactas feci terminari hoc modo. In bosco, qui dicitur Brueria (La Bruire) Episcopi, facient communiter episcopus et comes haiam, factamque communiter custodient: ita quod singuli singulos ministros ejus custodiae deputabunt, et uterque ab ambobus fidelitatem excipiet; eritque in sacramento eorum, quod nullus homo sive animal in haia per occasionem capiatur. Forifacta haiae communiter 0717D percipientur: quae etiam forifacta hac ratione determinantur. Porcus, ovis, vaccae, cum lascivientes fugiunt tauros, si in ea deprehensae fuerint, nihil emendabunt. Boves, vaccae, equi, asini, capreae et similia animalia, si sine custode in ea inventa fuerint, pro singulis singuli denarii persolventur. Si custos adfuerit, tres solidos pro se emendabit. Pro pecudibus nihil exigetur. Si homo ligna caedens in ea inventus fuerit, quindecim solidis emendabit; incendium faciens sexaginta. Itaque praedicta forifacta 0718A haiae nunquam excedent praenominatas summas. Haia non extendetur in latum ultra quadraginta perticas arpennales. Si autem eamdem haiam contigerit aliquando, seu vetustate, seu aliqua occasione, ad id devenire ut non sit; si eam simul ibidem reparare voluerint, licebit; quod si noluerint, terra remanens, sive culta sit, sive inculta, ad dominium episcopi revertetur. Omnia alia forifacta, quae extra haiam fient sine parte comitis, episcopi sunt.

2. Statutum est de clericis, ut omnino a potestate comitis liberi et immunes existant: ita quod nec aliquid juris vel dominationis in eos ex aliqua occasione comes exercebit, nec rebus eorum, ubicunque sint, manum aliquo modo mittere sibi, vel alicui ministrorum suorum licebit. Quod si in aperto 0718B latrocinii forifacto clericus fuerit deprehensus, absque omni clericalis ordinis injuria seu indignitate episcopo, vel ejus ministris reddetur: ac deinceps, siquidem contra ipsum a comite vel ejus ministris aut hominibus expostulabitur; episcopus eis, quantum jus et ratio dictaverit, de eodem faciet satis.

3. Teloneum civitatis et suburbiorum ejus, quia episcopo et comiti commune esse constat, si aliquod forifactum inde commissum fuerit, episcopus capitale suum per se recipiet, cum ea lege qua quisque vivit: et comes pro forifacto sexaginta solidos. Si telonearius comitis, seu aliquis clientum, primus ceperit eum, qui capitale episcopi abstulit, capitale suum cum ea lege episcopo reddere faciet: et si 0718C per ejus incuriam cum eodem capitali evaserit, ipse pro illo episcopo de capitali et lege respondebit.

4. Servientes episcopi, et quotquot erunt de familia ejus, nunquam justitiabunt se per comitem. Omnia forifacta claustrorum, videlicet claustri Sancti Stephani, et claustri Sanctae Mariae, et claustri Sancti Eusebii; et Sancti Petri, et Sancti Amatoris, et ea quae claustris continentur, juris episcopalis sunt, nec aliquam in eis exercere poterit comes potestatem, nec pro aliquo forifacto cujuslibet hominis res, quae in claustris sunt, in suam transferet potestatem. Si aliquis laicus deprehensus fuerit in claustris in latrocinio, cum una quacunque veste sua pro justitia facienda comiti reddetur. Extra claustra autem 0718D quicunque laici latrones deprehensi fuerint, et ipsi et res eorum comitis sunt, exceptis illis rebus, quae in claustris nominatis continentur, quae propriae ad episcopum pertinent.

5. De terris censualibus manifestum est, quod nunquam licet comiti vel homini suo eas, quae do fundo sunt episcopi, acquirere, nisi per episcopum, nec etiam aliquam decimam. Bannum comitis observabunt tribus diebus omnes, tam clerici, quam laici, qui in claustris morantur: quibus transactis, libere 0719A vendent. Si episcopus vinum aut annonam comparaverit, nihil gellagii, vel alterius consuetudinis ab eo exigetur. Episcopus servientes et homines comitis, tam per se, quam ecclesiasticos ministros, pro Christianitate submonebit, et justificabunt se per eum.

6. Domus comitis et munitiones castrorum, quae ipse dignoscitur tenere ab episcopo, scilicet Castri-Novi, Sancti Salvatoris, Conadae, Mailliaci, tradentur episcopo ad ejus beneplacitum: ita tamen quod eo discedente, comiti vel ministerialibus ejus cum integritate restituentur. In boscis comitis episcopus accipiet necessaria sibi et ecclesiae Sancti Stephani.

7. Dictum est et concessum de canonicis Sancti Stephani, quod in bosco de Thul usuarium suum 0719B plenarie habebunt. Cognitum est et a comite concessum, quod non licet ei Antissiodori aliquam mutationem vel innovationem facere absque licentia episcopi, de cujus feodo recognoscit se tenere quidquid habet Antissiodori et in circuitu ejus, praeter hoc quod continetur infra muros urbis extra claustrum, quod tenet de domino rege, et praeter feodum ducis ultra pontem.

8. Comes res episcopi custodire debet ut suas proprias. Si aliquis de potestate ejus aliquid de rebus episcopi aut hominum suorum ceperit, comes reddi faciet, aut de suo recompensabit. Ad molendinos episcopi de Regioannae (Regenne) tale debet esse bochellum, quod quidem navibus ascendentibus et descendentibus pervium sit. De illis qui pisces vendunt, 0719C comes habet quatuor creditatorios, in quibus episcopus nihil accipit. Si ad alios telonearius episcopi primus advenerit et primus barguinaverit, tantum accipiet, quantum curia episcopi necesse habebit. Et idem telonearius comitis faciet: si pariter venerint, pariter accipient quod invenerint. Similiter in aliis victualibus facient. Creditariam habet episcopus in omnibus victualibus quadraginta diebus exinde: donec reddiderit, ab eis, quibus debetur, nihil ei credetur.

400 2. 9. Statutum est de mercatoribus qui vendunt in domibus suis, quod a quindecim ut quindecim dies, vel a mense in mensem, teloneario episcopi ventas reddent, si quaesitae ab eis fuerint. In nundinis libertatis Kalendarum Maiarum, telonei et ventarum 0719D duae sunt partes episcopi, tertia comitis. Illique qui hos redditus recipiunt, fidelitatem episcopo et comiti facient.

10. Episcopus in vineis suis propriis, et in censualibus, si illi voluerint quorum sunt vineae, custodiam ponet: si noluerint, non cogentur. Comes faciet similiter in Brueria tota, cujuscunque fundus sit aut possessio, episcopi et comitis venatio communis est, et forifacta ad venationem pertinentia.

0720A 11. Actum Antissiodori anno ab Incarnatione Domini 1145, episcopatus Eugenii papae III primo. Huic rei interfuerunt abbates Stephanus Regniacensis, Guido de Caro-loco, Balduinus de Castellione, Gauffridus de Rupibus, Raynaudus archidiaconus, Gauffridus cantor, Hugo decanus Meldensis, Andreas de Baldement, Landricus, Bernardus, Hugo de Castrocensurii (Chteaucensois), Hugo de Tociaco (Toucy) presbyteri. Gaufridus cellarius, magister Anselmus, Guido de Bichiaco, Stephanus de Sancto Germano, canonici. Milites: Guillelmus filius suprascripti comitis, Hugo de Tilio, Humbertus de Sancto Germano, Siguinus de Tornella, Odo de Tociaco, Humbaudus Tortus. Servientes, Robertus praepositus comitis, Humbaudus pistor, Erveus praepositus episcopi, Olannus 0720B cellarius, et alii quamplures, hinc et inde.

IV. PRO MONASTERIO S. VICTORIS PARISIENSI.

Ego BERNARDUS, Clarae-Vallis vocatus abbas, omnibus Dei fidelibus, tam posteris, quam praesentibus, notum fieri volo, me quadam vice, cum Parisius venissem, rogasse dominum Odonem abbatem S. Genovefae, omnesque fratres in communi capitulo, ut fraternae dilectionis intuitu Gelduino abbati fratribusque ecclesiae S. Victoris concederent aquam Benevim, de submolendino quod Cupels appellatur, acceptam usque ad suam ecclesiam deducere, et inde versus Parisius in Sequanam, dato idoneo pretio hominibus posteris S. Genovefae. . . aquam ducerent. 0720C Et ut praefatae ecclesiae B. Victoris liceret in eadem aqua infra muros suos molendinum facere ad suos usus, ut quantulumcunque utilitatis aquae ductu illo infra eosdem muros et extra propriis expensis exstruere valeant. Quae Odo abbas omnia communi fratrum suorum assensu nostro interventu benigne concessit, ita tamen ut molendinum S. Genovefae, quod superius est nominatum, nulla operis S. Victoris machinatione aut aquae elevatione impediatur. Quae concessio ut ecclesiae B. Victoris rata firmaque in perpetuum perseveret, sigillo eam commendamus, et sigilli nostri impressione testificandam duximus. Placuit et eorum nomina subjungere, qui precibus nostris tum interfuere: Dominus Godefridus Lingonensis episcopus, D. Joannes S. Maclovii episcopus, 0720D magister Bernardus Parisiensis archidiaconus, monachi quoque nostri Gerardus et Gaufridus.

V. PRO MONASTERIO SANCTI-AMANTII.

In nomine Domini, ego BERNARDUS, Clarae-Vallis vocatus abbas, notum volo esse, quod locum de Buxia et quidquid in eo habebamus ex dono Comitis Engolismae, et ecclesiae Engolismensis, et Petri Austensii, ecclesiae Sancti-Amantii concessisum. 0721A Testes fuerunt Ugo Engolismensis episcopus, dominus Junius abbas de Corona, frater quoque Philippus Prior noster, et frater Girardus et frater 0722A Gaufridus monachi domus nostrae.

Actum apud Claram-Vallem anno ab incarnatione Domini 1153.