S. Bernardi Claraevallensis opera omnia
     PL 182           PL 183           PL 184           PL 185     
0057

CHRONOLOGIA BERNARDINA.

0057A Anno Christi 1091, Urbani papae II 4, Henrici IV imperatoris 35, Philippi I Galliarum regis 31, natus est Bernardus in castro Fontanis appellato, prope Divionem in Burgundia, patre Tescelino Soro, domino de Fontanis, matre Aletha Bernardi domini Montis-Barrensis filia. Paternae ejus aedes recens, beneficio Ludovici XIII Galliarum regis, RR. Patribus Congregationis Fuliensis concessae, in monasterium conversae sunt. De genere sancti Bernardi lege Admonitionem praemissam initio Vitae S. Bernardi, et Joannem Eremitam in Vita quarta, ubi Viri sancti genus paternum ex veteri Burgundiae ducum familia originem duxisse fertur.

1098. B. Robertus abbas Molismensis, assumptis secum ex eodem monasterio viginti et uno monachis, in eremum Cistercii secedit, ibique novum monasterium exstruit, in dioecesi scilicet Cabilonensi, quinque circiter leucis a Divione, opitulantibus simul et probantibus Gualtero Cabilonensi et Hugone Lugdunensi praesulibus; praedia vero largiente 0057B Odone Burgundiae duce, quo ibi cum sociis strictius ad amussim observaret Regulam S. P. Benedicti, cujus die sacro in Dominicam Palmarum hoc anno incidente, opus illud tum primum exordium sumpsit. Ex primis B. Roberti sociis fuere Albericus, Odo, Joannes, Stephanus, Letaldus, et Petrus.

1099. Henrici IV imperatoris 43, Philippi Galliarum regis 39, Urbano II decimo nono anno pontificatus, quarto kalendas augusti defuncto succedit Paschalis II ex monacho Cluniacensi.

Beatus Robertus Molismensium interpellationibus in concilio Romano ac Pontificis jussu Molismum redit eique Albericus ex priore substituitur, apud Cistercium. Ecclesia in honorem beatae Virginis hoc anno dedicatur.

1100. Hoc anno Joannes, et Ilbodus monachi Romam mittuntur ab Alberico Cistercii abbate, cum litteris commendatitiis Joannis et Benedicti cardinalium, 0057C Hugonis archiepiscopi Lugdunensis, atque Walteri praesulis Cabilonensis, quorum precibus Paschalis II institutum Cisterciense confirmat peculiari privilegio dato Trojae decimo quarto kalendas maii indict. 8, pontificatus anno 2. Exstat apud Baronium et Manriquez.

1101. Albericus abbas arctissimam Regulae S. Benedicti observationem instituit in novo monasterio, abjiciens quidquid Regulae adversaretur.

Obiit beatus Bruno institutor Ordinis Carthusiensis (qui anno millesimo octogesimo sexto exordium sumpsit), patria Coloniensis, sanctitate ac scientia illustris.

1102. Odo Burgundiae dux, Cistercii fundator, moritur, et sepelitur in ecclesia Cisterciensi; eodemque 0058A anno Henricus ejus filius habitum monasticum ibidem induit.

1103. Cistercienses nigrum habitum in album commutasse creduntur, et beatae Virginis officium quotidie recitandum sibi proposuisse.

1105. Obiisse putatur Aletha S. Bernardi mater, kalendis septembris, ex Necrologio S. Benigni Divionensis, ubi sepulta est: cujus corpus post annos centum quadraginta quinque translatum est Claram-Vallem. Ejus obitum describit Guillelmus in Vita S. Bernardi, lib. 1, cap. 2.

1106. Paschalis II anno 7, Philippi I Galliarum regis 46, Henricus IV infeliciter vitam clausit anno imperii 49. Huic successit Henricus V hostili in Ecclesiam animo patri non degener filius: qui Romam pergens, Paschali Pontifici manus injecit, ab eoque per vim ecclesiarum investituras extorsit; sed et coronam imperatoriam anno 1111.

1108. Paschalis II anno 9, Henrici V 2, tertio kalendas augusti, Philippus rex Francorum obiit apud 0058B Milidunum: cui Ludovicus ejus filius, cognomento Grossus, successit.

1109. B. Albericus, secundus Cistercii abbas obiit septimo kalendas februarii, anno regiminis nono et dimidio: cui substitutus B. Stephanus Hardingus, nobili apud Anglos stemmate oriundus, prioris antea vice functus, qui et ipse cum aliis, Molismo vitae arctioris desiderio egressus fuerat.

1110. Hoc anno ad superos migravit tertio kalendas maii B. Robertus abbas Molismensis, Cistercii primus institutor, non anno 1098, ut vulgo creditur.

1113. Paschalis II 14, Henrici V 8, Ludovici VI 6, B. Bernardi conversione celeberrimus est. Qui annos natus circiter viginti tres, Cisterciensium familiae sub Stephano abbate una cum triginta sociis nomen dedit. Ex quo tempore Cisterciensis Ordo mirifice propagari et florere coepit.

0058C Eodem anno Firmitas, prima Cistercii filia, fundatur in dioecesi Cabilonensi ad Gronam fluvium, a dominis Vergiacensibus, Savarico et Guillelmo ejus filio, comitibus Cabilonensibus. Primus abbas Bertrandus.

1114. S. Bernardus metendi artem et facultatem, cum per corporis imbecillitatem alias non valeret, divinitus impetravit, Vitae libro I, cap. 4.

Fundatur Pontiniacum, secunda Cistercii filia, quatuor ab Autissiodoro leucis distans, in allodio Heriberti canonici Autissiodorensis, concurrente Herveo comite Nivernensi, sub Humbaldo episcopo: cujus coenobii basilica a Theobaldo Campaniae comite postmodum aedificata, fundatoris nomen ipsi obtinuit. Primus abbas Hugo Matisconensis, postea 0059A episcopus Autissiodorensis, ad quem plures Bernardi epistolae.

1115. Fundantur hoc anno Clara-Vallis et Morimundus, tertia et quarta Cistercii filiae. Clara-Vallis quidem, ad fluvium Albam in comitatu Campaniae et dioecesi Lingonensi, septimo kalendas julii, non a Theobaldo (ut quidem opinantur, coenobii Clarae-Vallensis translationem, de qua anno 1035, cum fundatione confundentes), sed ab Hugone Trecensi comite, ut probabitur in Notis ad epistolam 31. Clarae-Vallensi monasterio praeficitur Bernardus, et a Guillelmo de Campellis Catalaunensi episcopo, absente scilicet Josceranno episcopo Lingonensi, consecratur, quatuor et viginti agens annos. Vitae libro I, cap. 7. Morimundus vero, in eadem dioesesi, ab Odolrico de Agri-Monte et Adelina ejus uxore, dominis de Choiseul. Primus abbas Arnoldus, ad quem epistola 4. Et hae sunt quatuor abbatiae quasi totidem Cistercii filiae primigeniae, ex quibus inde caeterae omnes sunt exortae.

0059B Eodem anno obiit Ivo Carnotensis episcopus, vir doctissimus, qui successorem habuit Gaufridum, legati in Gallia honore perfunctum, S. Bernardo charissimum, de quo epistt. 15, 47 et 55, et De Consideratione, lib. IV, cap. 5, tum etiam Vitae S. Bernardi libro II, capp. 1 et 6, et libro IV, cap. 4.

1116. Primum Cistercii capitulum generale a B. Stephano convocatum, quotannis in posterum frequentandum idibus septembris, ut habet Jacobus a Vitriaco, Historiae Occidentalis capite 14.

1117. B. Bernardus gravi infirmitate detentus, medico rusticano curandus committitur, procurante Guillelmo episcopo Catalaunensi, Vitae libro I, cap. 7. Quo quidem anno vel circiter accidisse fertur conversio Tescelini S. Bernardi parentis, qui non multo post sanctitatis fama celebris decessit die 11 aprilis, ut habet Necrologium S. Benigni Divionensis.

1118. Henrici V 12, Ludovici VI 10, Paschali II 0059C post annos pontificatus octodecim et menses quinque vita functo successit Gelasius itidem II ex monacho itidem Cluniacensi, cui Henricus imperator Mauricium Burdinum, archiepiscopum Bracarensem, Gregorii nomine opposuit.

Hoc item anno coepit Ordo militum Templi, cujus primi auctores Hugo de Paganis et Gaufredus de S. Aldemaro, ut testis est Tyrius, Belli sacri libro XII: quo etiam auctore idem Ordo confirmatur in concilio Trecensi, anno 1128, ut diserte habet Michaelensis scriba concilii, postea exstinguendus a Clemente V sub Philippo IV Galliarum rege, anno Christi 1313, in concilio Viennensi.

Fundatur monasterium Trium-Fontium, prima filia Clarae-Vallis, in dioecesi Catalaunensi. Primus abbas Rogerius; secundus, Guido ad quem epistolae 69, 70. Item Fontanetum, secunda Clarae-Vallis filia, in dioecesi Aeduensi. Primus abbas Godefridus, Bernardi consanguineus, qui fundato loco regulariterque 0059D ordinato, refert liber sepulcrorum Clarae-Vallis, ad suam Claram-Vallem rediit, ubi tertius prior fuit, demumque episcopus Lingonensis.

1119. Henrici V 13, Ludovici VI 11, Gelasio II Cluniaci e vivis sublato suffectus est Callistus II, Viennensis antea episcopus, Guido appellatus, qui hoc anno Remis concilium celebravit duodecimo kalendas novembris, et Burdini schisma feliciter compressit.

Eodem anno conficitur Charta Charitatis vulgo appellata, triginta constans articulis seu capitulis, agente B. Stephano abbate Cisterciensi, assentientibusque caeteris coabbatibus, ad providendum paci et tranquillitati Ordinis Cisterciensis, quae a summo Pontifici Callisto II approbata est. Exstat apud Manriquez.

1120. Sanctus Norbertus, quem Bernardus Spiritus sancti fistulam vocat epist. 56, Ordinem Praemonstratensem instituit in loco territorii Laudunensis, 0060A Praemonstrato vulgo nuncupato. Vide epistolam 255, et Notas ad eamdem.

1121. Celebratur synodus Suessionensis adversus Petrum Aboelardum, praesidente Conano episcopo Praenestino, apostolicae Sedis legato, in quo ipse Petrus librum suum de Trinitate flammis tradere compulsus est. Guillelmus Campellensis episcopus Catalaunensis eodem anno ineunte obiit: de quo vide Notas ad epistolam 3.

Fundatur Fusniacum, in dioecesi Laudunensi, cujus abbati Rainaldo Bernardus scripsit epistolas 72, 73 et 74.

1122. Petrus Mauricius, natione Arvernus, dictus Venerabilis, charissimus Bernardi amicus, fit abbas Cluniacensi in Octavis Assumptionis. Notae ad epistolam primam S. Bernardi.

1123. Hoc circiter anno eligitur episcopus Tarentasiensis, Petrus Firmitatis abbas, primus e familia Cisterciensis episcopus, substituto in ejus locum Bartholomaeo Bernardi fratre.

0060B Item Adamo S. Dionysii prope Parisios abbate defuncto, communibus eligentium votis successor renuntiatus est Sugerius. Exstant Bernardi complures ad eum epistolae.

1124. Henrici V imperatoris anno 18, Ludovici VI Galliarum regis 16, Callistus papa obiit pontificatus anno 6; Sedemque apostolicam Honorius II antea dictus Lambertus, episcopus Ostiensis, eodem anno conscendit.

1125. Henricus V imperator moritur Trajecti ad Rhenum, cum annos undeviginti imperasset, ac nullis post se liberis relictis, funestum diuturnumque ortum est discidium, Bernardi opera aliquando componendum, inter Lotharium Saxonum ducem et Conradum Henrici decessoris sororium, qui a Friderico fratre et aliis rex proclamatus, conscensis Alpibus, a Mediolanensibus, suscipitur, ac ab eorum archiepiscopo Anselmo, inquit Otto Frisingensis, qui ista narrat Chronici libro VII, cap. 17, Modoyci, sede Italici regni, in regem ungitur. Pro Mediolanensium 0060C reconciliatione cum Innocentio atque Lothario hujus nominis II (in cujus gratiam electionis jure Imperii summa cessit) multum fuit Bernardo insudandum, ut postea dicetur.

Eodem anno gravis fames, in Gallia maxime et Burgundia saeviens, Bernardi charitatem exercet, Vitae libro I, cap. 10; quo anno ipse etiam gravi morbo conflictatus incidit in vitae discrimen, ope tandem B. Virginis et SS. Benedicti atque Laurentii sanitati restitutus, ibidem: ac postmodum singularis ejus sanctitatis et doctrinae coelestis fama per urbem et orbem volavit.

1126. Otto, postea Frisingensis episcopus, celebris historiographus, monachum induit in coenobio Morimundi. Is, ut scribit familiaris ejus Radevicus, imperatorum Henrici IV nepos, Henrici V sororius, Conradi frater uterinus et Friderici patruus fuit, ex patre clarissimo et pio principe Leopoldo Austriae marchione, et matre Agnete, filia Henrici IV.

0060D 1127. Hoc circiter anno Stephanus, ex cancellario episcopus Parisiensis, a curiae frequentia ad meliorem frugem Bernardi monitis revocatus, graviter a Ludovico rege exagitatur, tandemque post multas infestationes, Cisterciensium, maxime vero Bernardi opera in gratiam restituitur. Quod etiam Henricus Senonensis archipraesul non multo post eademque de causa expertus, eumdem habuit causae patronum ac defensorem. Consule epistolam 45 et Notas.

Fundatur Igniacum, quarta Clarae-Vallis filia, dioecesis Remensis, a Rainaldo de Pratis Remorum archiepiscopo. Primus abbas Humbertus, ex Casae-Dei monacho Clarae-Vallensis factus, qui non multo post amore-quietis, dimissa praefectura, Claram-Vallem rediit; qua de re a Bernardo in Italia tunc propter schisma detento acriter correptus epist. 141, nihilominus hoc in sancto otio perstitit ad diem usque mortis, in quo S. Bernardus de eximiis ejus virtutibus sermonem habuit. Abbas secundus Guerricus 0061A pietate juxta ac scriptis percelebris, cujus sermones hic in tomo sexto.

1128. Concilium Trecense celebratur (non vero anno 1127, teste Michaelensi scriba concilii) in solemnitate S. Hilarii, praesidente Matthaeo Albanensi, apostolicae Sedis legato: eique interfuere Stephanus Cisterciensis, Bernardus Clarae-Vallensis, aliique ejusdem Ordinis abbates. In ipso Patres Templariis Regulam vestesque candidas (quibus Eugenius III postea rubeam crucem attexi curavit) praescripsere.

Fundatur Regniacum, in dioecesi Autissiodorensi.

1129. Matthaeus Albanensis (verba sunt Alberici in Chronico) legatus, ex Ordine Cluniacensi, concilium tenuit apud Catalaunum in Purificatione beatae Mariae Virginis: ubi de consilio S. Bernardi abbatis, Henricus Virdunensis episcopus episcopatum dimisit, et factus est episcopus per biennium quidam Ursio abbas S. Dionysii Remensis.

Fundatur Ursi-Campus, in dioecesi Noviomensi, 0061B a Simone episcopo.

1130. Lotharii II imperatoris 5, Ludovici VI Galliarum regis 22, mortuo Honorio papa decimo sexto Kalendas februarii, pontificatus sui sexto, gravissimum schisma in Ecclesia Dei oritur, Innocentio II canonice electo decimo tertio kalendas martii, qui Gregorius antea vocabatur; sed Petro Petri Leonis filio, violentia amicorum suorum, qui potentissimi in Urbe erant, favente sibi Rogerio Siculo, intruso. Innocentii causam Bernardus per octo annos strenue propugnavit. Vide epistolam 124 et sequentes. Nam et inter alia hoc ipso anno a Patribus concilii, Stampis ea de re habiti, arbiter una voce constitutus, Innocentium Anacleto praeferendum declaravit et Henricum Angliae regem ad eum suscipiendum induxit, Vitae libro 2, cap. 1. Vide Praefationem nostram generalem, 4.

Eodem anno ipse Bernardus summa animi demissione episcopatum Genuensem, Sigefridi anno superiori 0061C ad superos translati morte destitutum, recusavit. Balduinus vero in concilio apud Clarum-Montem in Gallia habito, primus ex Cisterciensibus sacro cardinalium collegio adscriptus est: cui adjunctus putatur Martinus vir ille integerrimus, cujus meminit Bernardus in libro 4 de Consideratione, cap. 5. de Balduino, in epistolis 144, 244.

1131. Innocentio Leodii magnifice recepto, cum prius sub finem anni superioris in Galliam se recepisset, Bernardus repressit Lotharium imperatorem, episcopales investituras repetentem; eumque summus Pontifex ibidem in Germaniae regem coronavit, Romae post duos annos imperatorio diademate donandum. Peracta vero Leodii Quadragesima praesentis anni, Innocentius in Gallias redux, ad concilium contra Anacletum mense octobri Remis indictum profectus, Ludovicum Juniorem in locum Philippi fratris, ex equi lapsu infeliciter necati, regem consecravit. Quo quidem concilio soluto, inquit 0061D Sugerius in Vita Ludovici Grossi, dominus Papa Autissiodori delegit demorari, reliquo nempe tempore labentis anni, cum prius Cluniacum, cujus ecclesiam dedicavit, deinde Claram-Vallem aliasque ecclesias visitasset, comitante ipsum ubique Bernardo. Leodii conventum post concilium Remense narrat Ernaldus in libro 2 de Vita Bernardi. cap. 1, contra expressam Sugerii auctoritatem.

Hoc etiam anno Bernardus, ut habet magnum Chronicum Belgicum, episcopatum Catalaunensem electus recusavit, et per ipsum Gaufredus abbas Sancti-Medardi-Suessionensis fit episcopus Catalaunensis. Idem refert Albericus, qui et addit, Innocentium Sancti-Medardi ecclesiam consecrasse, idibus nimirum octobris, ante concilium Remense ut habet Chronicum ejusdem monasterii.

Hoc itidem anno, Thomas prior Sancti Victoris Parisiensis, vir integerrimus, pro justitia crudeliter perimitur a nepotibus Theobaldi Neoterii archidiaconi Parisiensis, cui ob exprobratas in ecclesiasticos 0062A exactiones invisus erat. Nec multo post Archembaldus subdiaconus Aurelianensis idem mortis genus eademque de causa subiit, Joanne auctore ecclesiae S. crucis itidem archidiacono. Pro priore S. Victoris scripsit Bernardus epistolas 158, 159, 160, 162; et pro subdiacono, epistolam 61. Suscepta autem est et agitata utriusque causa in concilio Jotrensi, dioecesis Meldensis.

Fundantur Morerola, in Castella et territorio Zamorensi; monasterium S. Joannis de Tarouca in Lusitania, dioecesis Lamecensis; Longus-Pons, in dioecesi Suessionensi; Charus-Locus, in dioecesi Bisuntinensi; Bonus-Mons, in Sabaudia, dioecesis Gebennensis; Rievallis, in Anglia, dioecesis Eboracensis.

1132. Discedentem e Galliis Innocentium Bernardus in Italiam prosecutus, Pisanos et Genuenses reconciliavit, oblatumque denuo Genuensem pontificatum, Syro vel deferente, vel in sedem necdum 0062B evecto, modeste constanterque rejecit.

Exorta item est Cluniacenses inter et Cistercienses magna controversia, occasione videlicet privilegii, quo istos Innocentius a decimarum solutione exemit. Vide epistolas 228, 283.

Fundantur monasterium Valcellense, in dioecesi Cameracensi; vide epistolam 186; ac monasterium Trium-Fontium, in Anglia, dioecesis Eboracensis. Vide epistolas 92, 94 sqq.

1133. S. Bernardus, in Italiam anno superiori profectus, cum vires Innocentio non sufficerent ad Romam expugnandam (Lothario quippe armatorum duntaxat duo millia ministrante), Henrico Majoris Britanniae regi scripsit epistolam 138, ad ferendum suppetias. Sed tandem Innocentius urbem ingressus, in basilica Lateranensi Lotharium coronavit imperatorem; quo abeunte, Anacleto per urbem grassanti cedere coactus, Pisas se contulit. Unde Bernardus mittitur in Germaniam, Conradum cum 0062C imperatore Lothario reconciliaturus. Qua occasione captata, Rogerius Siciliae tyrannus, ab Anacleto regis nomine donatus, Pisanos ab Innocentii obedientia retrahere conatur: quibus in fide constanter persistentibus, S. abbas congratulatoriam hoc anno dedit epistolam 130. Porro in illo ejus itinere contigit Mascelini conversio, de qua Vitae libro 4, cap. 3, necnon et ducissae Lotharingiae, ibid.

1134. Concilium Pisanum celebratur, ad quod cum Bernardus Innocentii jussu facta pace cum Lothario et Conrado accedens per Lombardiam iter ageret, Mediolanenses sacrorum communione et metropolitana dignitate privati, quod Anselmum archiepiscopum secuti, Conrado et Anacleto adhaesissent, litteris illum interpellant, de restituenda sibi pontificis et imperatoris Lotharii gratia, quibus peracto concilio adfuturum se promisit, datis epistolis 132, 133. Nec mora, concilio ejus potissimum prudentia absoluto, cum Matthaeo Albanensi et Guidone episcopo Pisano cardinalibus, necnon et Gaufrido 0062D Carnotensi, delegatur ad componendam Mediolanensium pacem: a quibus ingenti plausu et summa veneratione acceptus, archiepiscopalem honorem sibi pertinaciter delatum vix effugere potuit. Multis vero ibidem conversis de quibus epistola 135, primam eodem loci Ordinis sui coloniam, scilicet Charam-Vallem, aliis mendose Claram-Vallem, excitavit. Inde jussu Innocentii, ut habet Sigonius, de Regno Italiae, lib. 11, ad pacificandas ipsas inter se Lombardiae civitates profectus, Papiam et Cremonam se contulit. Cum autem apud Cremenses nihil profecisset, eorum Innocentio pertinaciam significavit epistola 318.

Interim post concilium ad superos migrat Norbertus Ordinis Praemonstratensis fundator. Sed et Stephanus abbas Cisterciensis, quinto kalendas aprilis: cui post rejectum Widonem, qui Stephano adhuc superstite electus, sex menses pedum gessit pastorale, substitutus est Rainaldus, filius Milonis comitis 0063A Barri-super Sequanam, inquit lib. 8 Ordericus monachus Clarae-Vallensis. Is praeclara instituta capitibus octoginta septem comprehensa in capitulo generali ordinavit, quae videre licet in Annalibus Manriquez.

Fundantur praeter Charam-Vallem Mediolanensem. Hem erodium, in dioecesi Trevirensi; Vallis-Clara, in dioecesi Laudunensi. Primus abbas Henricus de Murdach, ad quem epistola 321.

1135. Bernardo ex Italia reduce per urbem Mediolanensem, Vitae libro 2, cap. 4, transfertur Clara-Vallis in commodiorem locum, Vitae libro 2, cap. 5, ubi cum vix tantisper consedisset, jussus est in Aquitaniam se conferre cum Gaufrido Carnotensi, ad revocandum Guillelmum comitem Pictavensem, aliosque schismaticos a Gerardo Engolismensi episcopo seductos, ibidem cap. 6. Postea aliquandiu sibi redditus, insignem illam in Cantica explanationem, hortante altero Bernardo Portarum priore 0063B Cartusiano aggressus est. Vide epistolas 153, 154.

Fundatur Busaium, in dioecesi Nannetensi, ab Ermengarde Britanniae comitissa, quam in praedicto itinere a saeculi vanitate revocavit. Vide epistolas 116, et 117. Primus abbas Joannes, ad quem epistola 232. Fundantur etiam Alta-Cumba, in dioecesi Gebennensi; Gratia-Dei, in Santonensi; Eberbachum, in Moguntina.

1136. Guido, inter Bernardi fratres natu major, extra Claram-Vallem, juxta fratris vaticinium, Vitae libro 2, cap. 12, moritur, nimirum Pontiniaci.

Fundantur Balerna, in dioecesi Bisuntinensi; primus abbas Burchardus, ad quem epistola 146; Domus-Dei, ad Charum fluvium in dioecesi Bituricensi, cujus abbas fuit Robertus Bernardi consanguineus, ad quem epistola 1; Alba-Ripa, in dioecesi Lingonensi. Denique adoptatur monasterium Alpense, dioecesis Gebennensis, tradente Guarino abbate, postea episcopo Sedunensi. Vide epistolam 253.

1137. Innocentii II 8, Lotharii II imperatoris 12, 0063C Ludovicus VI regni sui anno 29 Parisiis mortuus est kalendas augusti; cui successit filius Ludovicus VII Junior appellatus, quod vivente patre regnare coepisset.

Hoc ipso anno Bernardus ab Innocentio accitus, tertio in Italiam progreditur, sub Anacleto laborantem vexatione Rogerii Siculi, qui a Rainulfo duce Bernardi precibus superatus, cum armis praevalere non posset, ad verba se convertit, atque Anacleti causam in ore Petri Pisani viri eloquentissimi reponere se simulans, cum ipsum a Bernardo convictum et reductum vidisset, ne sic quidem ad meliora potuit emolliri.

Fundantur monasterium Columbae, in Italia, dioecesis Placentinae; Bochia in Hungaria, dioecesis Vespriniensis, quamvis a nonnullis ad annum 1153 referatur. Item adoptatur monasterium Belli-Fontis, nunc Vallis-Paradisi nuncupatum, in Hispania, dioecesi Zamorensi.

0063D 1138. Lotharius II imperii anno decimo tertio regnare desiit tertio nonas decembris, succedente Conrado Franconiae duce, quondam ejus aemulo. Quo etiam anno misere interiit Anacletus pseudo-pontifex, cui suffectus ex Rogerii factione Gregorius cardinalis, Victor vocitatus, qui supremae dignitatis insignia Bernardo resignans, schismati tandem, post septem annos S. Doctoris studio ac prudentia compresso, finem optatum imposuit. Vide epistolam 317. Abbas vero sanctus Romanam curiam nulla mora interposita deserens, nihil inde in Gallias referre voluit pro xeniis, praeter dentem S. Caesarii, aliasque sanctorum reliquias, Vitae libro 4, cap. 1. Qui de statu electionis Lingonensis a Lugdunensi metropolita contra sponsionem Romae initam celebratae certior factus, varias scripsit epistolas 165 et sequentes, cui quidem dolori accessit alius longe gravior, nempe de Gerardi fratris obitu, cujus inductas in Italia, ubi comitem eum habuerat in extrema 0064A sua peregrinatione, a Deo impetrarat, quem multis lacrymis prosecutus est sermone vigesimo sexto in Cantica, a quo resumpsit aureum hoc opus a se interruptum.

Ipso anno Rainaldus Remensis archiepiscopus obiit, ut refert Auctarium Gemblacense: post biennium vero, scilicet anno 1140, Samson Carnotensis ecclesiae praepositus Remorum ordinatur archiepiscopus, cum ipse Bernardus hanc dignitatem recusasset.

Fundatur monasterium Benedictionis-Dei, in dioecesi Lugdunensi, cui praefectus Albericus, ad quem epistola 173. Adoptatur etiam monasterium Dunense, dioecesis Brugensis. Primus abbas Robertus, cui scribitur epistola 324, Bernardo apud Claram Vallem aliquando successurus.

1139. Convocatum est Romae concilium Lateranense mille circiter episcoporum, in quo iterato damnati Petri Leonis fautores, infirmatae ab eo factae ordinationes, torneamenta interdicta, Arnoldus 0064B Brixianus, tanquam haereticus Italia excedere jussus. A qua quidem sententia adversus Anacleti fautores severitate Bernardus vindicare laboravit Petrum Pisanum cardinalem, Innocentio prius a se reconciliatum, ut patet ex epistola 213. Nec multo post Innocentius ipse a Rogerio Siciliae duce dolose captus est, quod pacis diu exoptatae inter utrumque componendae fuit occasio.

Hoc item anno Malachias archiepiscopus, Hiberniae primas, Romam iter aggressus est, non vero, ut vult Baronius, anno 1137, cum constet ex Bernardo, Vitae S. Malachiae capite 10, Malachiam ab hac peregrinatione novem duntaxat annos supervixisse, itemque ex capite ultimo, anno 1148 decessisse. Malachias vero in hoc itinere Claram-Vallem adiens, ibi sex socios reliquit, qui Cisterciense institutum edocti, illud postea in Hiberniam transtulerunt.

1140. Habetur concilium Senonense adversus Abaelardum, qui condemnatis, errorum capitulis 0064C Sedem Romanam appellavit quidem, sed Petri Venerabilis persuasione cedens appellatione, Cluniaci remansit: ac ejusdem opera Ecclesiae reconciliatus, cum per biennium ibi laudabiliter vixisset, in monasterio S. Marcelli Cabilonensi, quo morbi curandi causa se contulerat, cessit e vita. Vide epistolam 197 et sequentes, et ibidem Notas.

Fundantur hoc anno Clarus Mariscus, in dioecesi Audomarensi; Blancha-Landa, in Wallia Angliae provincia, dioecesi Menevensi; Ursaria, in regno Callaeciae, dioecesi Auriensi; Aripatorium, aliis Ripatorium, in dioecesi Trecensi, cui praefectus Alanus, postea episcopus Autissiodorensis, Vitae S. Bernardi compilator. Item Innocentius monasterium S. Anastasii ad Aquas-Salvias reparatum Clarae-Vallensibus attribuit, praefecto Bernardo Pisano, S. Bernardi discipulo, qui subinde Eugenii III nomine in Sedem Romanam assumptus est. Denique adoptantur monasterium Benchorense, a Malachia Hiberniae 0064D primate Bernardo concessum; necnon et Casae-Marium, in civitate Verulana, in Italia.

1141. Innocentius papa, ait Robertus, de Monte, interdixit terram dominicam regis Ludovici, quia nolebat recipere archiepiscopum Bituricensem, quem tamen postea recepit, et absolvit eum de sacramento quod irrationabiliter fecerat. Vide epistolam 218 et sequentes.

Quo etiam anno idem rex Francorum Ludovicus, ut habet idem auctor, afflixit comitem Theobaldum, et vastavit terram ejus, maxime in Campania, ubi combussit castellum Vitreuvium, seu Vitriacum, ubi multitudo diversi sexus hominum et aetatis, nimirum mille trecentae animae, teste Roberto de Monte in Supplemento ad Sigibertum, qui hoc refert ad annum 1143, cremata est. Consule epistolas 217, 220, 222, 223.

Hoc tempore contigit obitus Humbelinae sororis sancti Bernardi, de qua Vitae libro I, cap. 6.

0065A Fundatur coenobium Melli-Fontis, in Hibernia; dioecesis Armachanae, Malachia procurante, ascitis ex Clara-Valle Christiano ac sociis, quos praedictus episcopus instituendos ibi reliquerat. Vide epistolas 356, 357.

1142. Ivo presbyter cardinalis ex canonico regulari S. Victoris apud Parisios, mittitur in Gallias ad ferendam sententiam in Radulphum Viromanduorum comitem, qui repudiata priori uxore Petronilla. Theobaldi comitis sorore, Guillelmi Aquitaniae ducis filiam, Reginae sororem, superinduxerat. Quo etiam anathemate involuti Bartholamaeus Laudunensis, Simon Noviomensis, Petrus Silvanectensis episcopi, divortii auctores. Vide epistolas 216, 217, 220, 221.

Item Alfonsus Lusitaniae rex se suumque regnum Clarae-Valli vectigale fecit, assignatis quinquaginta marabitinis sive dipondiis auri probati.

Quo etiam anno, teste Roberto de Monte, vel proxime evoluto, ut tradit Ortelius in Anselmo 0065B Gemblacensi apud Miraeum, animam coelo reddidit magnus ille Hugo Victorinus, S. Bernardi amicus et cultor praecipuus, alter sui saeculi Augustinus. Vide epistolam 70.

Fundantur monasteria Melonis, in Callaecia, dioecesis Tudensis, et Superadi, circa haec tempora in dioecesi Compostellana. Item Alta-Crista, in Sabaudia, dioecesis Lausanensis.

1143. Conradi III imperatoris 5, Ludovici VII Francorum regis 6, Innocentius papa moritur octavo kalendas octobris cum sedisset annos fere quatuordecim; cui succedit Guido de Castello, dictus Coelestinus II, ad quem epistolae 234, 235.

Fundantur Alvastrum, in Suecia, dioecesi Lincopensi; Nova-Vallis (aliis post quadriennium), ibidem; Bella-Pertica, in dioecesi Montis-Albani; Meyra, in Callaecia, dioecesis Lucensis.

1144. Coelestinus papa, semestri necdum exacto, decessit: cui subrogatur Gerardus camerarius ex canonico regulari, presbyter cardinalis tit. S. Crucis 0065C in Jerusalem, Lucius II nuncupatus. Quo tempore Bernardus inter Ludovicum regem et Theobaldum comitem pacem composuit. Legendae epistolae 220 et sequentes.

Hoc item anno moritur Bartholomaeus Firmitatis abbas, frater S. Bernardi. Item Stephanus Catalaunensis cardinalis episcopus Praenestinus ex Ordine Cisterciensi, vir magnae sanctitatis, cui Bernardus varias inscripsit epistolas.

Fundatur Belli-Locus, in dioecesi Rutenensi.

1145. Conradi III imperatoris 7, Ludovici VII Francorum regis 8, Lucio papae quinto kalendas martii defuncto substituitur Eugenius III ex abbate S. Anastasii ad Aquas-Salvias, Bernardus antea vocatus, de quo supra anno 1140. Vide epistolam 237 et sequentes. Quo tempore S. Bernardus a Ludovico rege de sacra expeditione consultus, rem ad summi Pontificis sententiam remittit, ex nostra Praefatione generali, 7.

0065D Fundatur Pratea, in dioecesi Bituricensi.

1146. In concilio Carnotensi pro expeditione sacra indicto hoc anno, ad quod Petrus Venerabilis invitatus, epistola 364, venire non potuit, ut colligitur ex ejus responsione, epistola 18, lib. 6, S. Bernardus in primarium militiae ducem electus, ex mandato Eugenii, Germaniae populos, Francos Orientales, Bajoarios, Anglos, etc. ad capessendam Crucem tum litteris, tum viva voce cohortatus est, multis suffragantibus miraculis, epistolis 363, 365, et libro de Miraculis S. Bernardi.

Hoc itidem anno Tornacensis Ecclesia, quae per quingenos et amplius annos episcopis Noviomensis Ecclesiae commendata fuerat, proprium episcopum, Anselmum nomine, ex abbate S. Vincentii Laudunensis, ab Eugenio papa III recepit, Bernardo abbate Clarae-Vallensi inter alios procurante.

Fundantur Boxelona, in Anglia, dioecesis Cantuariensis; Villarium, in Brabantia, dioecesis Namurcensis. 0066A Hujus fundationem Auctarium Gemblacense apud Miraeum reponit anno sequenti, his verbis: Monachi duodecim cum Laurentio abbate, et quinque Conversis, a B. Bernardo ex Clara-Valle in Brabantiam missi, Villariense monasterium aedificarunt.

1147. Eugenius anno superiori, Romanis Arnaldi factione, de qua epistola 242, infestantibus, in Galliam confugiens, hoc anno Parisiis honorifice excipitur a Ludovico rege, qui cum anno praecedenti, ut refert Robertus de Monte in Appendice ad Sigibertum, apud Vezeliacum, die dominica in Ramis palmarum crucem assumpsisset, simulque Robertus frater ejus, et Gaufridus comes Mellenti, et alii multi, hoc anno Parisius recesserunt, nimirum die 14 junii, ut habet Chronologia Cluniacensis, in Syriam contra Saracenos profecturi.

Hoc eodem anno plures variis in locis habitae synodi. Prima Stampis, in qua de negotio Jerosolymitano 0066B et regni dispositione, Bernardo praesente, actum est, Galliae administratione Sugerio S. Dionysii abbati commissa. Vide Chronic. S. Dionysii tom. 2; Spicil. et lib. Mirac. S. Bernardi, cap. 16. Secunda Autissiodori, praesidente Eugenio. Tertia Parisiis, teste Ottone Frisingensi, in Frid. lib. 1, cap. 50. In quibus causa Gilberti Porretani proposita, ad concilium Remense anno proximo celebrandum remissa est. Vide Praefationem generalem.

Praeterea Bernardus cum Alberico cardinali Ostiensi et legato, Gaufridoque Carnotensi, pergit in Aquitaniam contra Henricum haereticum, de quo in nostra Praefatione generali, et in epistola 241. Quo etiam anno Alfonsus Lusitaniae rex, urbe Scalabi meritis S. Bernardi expugnata, datis litteris monachos petit ad instituendum Ordinis Cisterciensis in suo regno monasterium.

Fundantur Alcobatia a praedicto rege in Lusitania: dioecesi Ulissiponensi; Vallis-Richerii, in dioecesi 0066C Bajocensi: Morganium, in Wallia; monasterium de Spina, in dioecesi Palentina in Castella a Sancia Alfonsi regis sorore. Vide epistolam 301. Item adoptatur Grandis-Silva Ordinis S. Benedicti in dioecesi Tolosana, Bernardo ejus abbate se et domum suam tradente. Vide epistolam 242.

1148. Initio concilio Remensi decimo quarto kalendas aprilis, Eugenio praesidente, carcere damnatur Eon fatuus haereticus: Gilbertus vero Porretanus, Pictavensis episcopus, a Bernardo convictus, suos retractat errores. Nec multo post Eugenius, agente sancto abbate, scripta Hildegardis approbavit in concilio Trevirensi, cum prius Tullensis ecclesiae dedicationem, cui et Bernardus interfuit, peregisset. Quo eodem anno praefatus Eugenius cum capitulo Cisterciensi adfuisset, novumque coemeterium sacrasset, fratribus non sine lacrymis valedicens, in Italiam remeavit.

Post Eugenii e Gallia discessum, S. Malachias Hiberniae primas, Romam denuo ad summum Pontificem 0066D pallii causa profecturus, optato die et loco apud Claram-Vallem diem feliciter causit ipso die solemnis Commemorationis omnium defunctorum, cujus memoria statim ab ipsius morte celebris haberi coepit. Vide epistolam 374, consolatoriam ad Hibernienses; item Vitam ejus, tomo 2; et duos sermones in ejus depositione habitos, tomo 3. Porro cum S. Malachias in extremis jam fere ageret, consummato aedificio novae Clarae-Vallis, ossa venerabilium Patrum, qui in priori coenobio obdormierant, e veteri coemeterio in novum translata sunt, in festo omnium Sanctorum, ex sermone primo de S. Malachia, n. 2. Ejus canonizatio in Chronico Clarae-Vallensi apud Franciscum Chiilletium refertur ad annum 1192.

Eodem anno obiit beatus Humbertus abbas Igniacensis, non anno 1145, ut putat Manricus. Probationes vide in Notatione ad sermonem de ejus obitu a Bernardo habitum, qui exstat in tomo III.

0067A Fundatur Camberona, in dioecesi Cameracensi. Primus abbas Fastradus ex Clara-Valle, cui etiam post Robertum praefuit. Adoptatur etiam Alna, prius Benedictinorum, deinde canonicorum regularium in dioecesi Leodiensi. Item in capitulo Cisterciensi hoc anno Serlo abbas Saviniacensis se ac triginta monasteria, quae a Saviniaco Benedictinorum monasterio dioecesis Abrincensis pendebant, Clarae-Valli subdidit: quatuor vero Stephanus, congregationis Obazinensis in dioecesi Lemovicensi nascentis pater et institutor.

1149. Hoc anno cum infelicem exitum habuisset transmarina expeditio, Ludovicus in Galliam reversus est. Vide epistolam 386, librum 2 de Consideratione, cap. 1, et Vitam S. Bernardi, lib. 3. cap. 4. Qui quidem ad novam iterum se accingens, a Cisterciensibus retardatur, ut tradit Robertus abbas in Chronico ad annum 1150.

Eodem anno Henricus, Ludovici regis Franciae frater (verba sunt Chronici Turonensis) prius Thesaurarius 0067B Beati Martini Turonis, post apud Claram-Vallem monachi veste indutus, provehitur ad episcopatum Belvagicae civitatis: quod quidem Chronicon Sancti-Petri-Vivi Senonensis anno sequenti reponit. Lege epistolam 307 et Notas.

Fundantur Fons-Moriniacus, in dioecesi Bituricensi; Albae-Petrae, in Lemovicensi; Longum-Vadum, in Lingonensi; Laus-Beatae-Virginis, in Tornacensi. Adoptatur Bullencuria, canonicorum regularium in dioecesi Trecensi.

1150. Eugenio Romae ad S. Petrum post multos conflictus restituto, Bernardus librum secundum de Consideratione transmittens, apologiam de Jerosolymitanae expeditionis consilio praetexit, recipitque epistolam consolatoriam a Joanne Casae-Marii in civitate Verulana abbate, que est modo epistola 386 inter Bernardinas.

1151. Rainaldo abbati sub finem anni superioris 0067C defuncto, nimirum decimo septimo kalendas januarii, suffectus est Gosevinus ex abbate Bonae-Vallis Viennensis. Vide epistolam 270.

Item moritur Hugo Autissiodorensis episcopus, vir bonae memoriae dictus in Chronico S. Petri-Vivi. De successoris electione vide epistolas 261, 274 et 0068A sequentes. Obiit item Sugerius abbas S. Dionysii, vir integerrimus, cui in extremis posito Bernardus scripsit epistolam 266. Hoc anno, Ludovicus et Alienora, inquit Robertus de Monte, in Quadragesima apud Balgenceium, dato sacramento coram archiepiscopis et episcopis quod consanguinei essent, separati sunt auctoritate Christianitatis.

Fundatur monasterium Esronense, in Dania, dioecesi Roskildensi.

1152. Eugenii III 8, Ludovici VII Franciae regis 15, Conradus imperii anno 13 purpuram morte resignat Friderico cognomento Aenobarbae, Sueviae duci, Conradi ex fratre nepoti. Sed et Theobaldus Campaniae comes, vir insignis pietatis, sexto idus januarii defunctus, in monasterio Latiniacensi, ad Matronam aijus fuerat advocatus, sepelitur, ad quem non longe ante obitum Bernardus scripsit epistolam 271.

Adoptatur abbatia de Moroliis, in dioecesi Malleacensi. Fundatur abbatia Clari-Montis, in dioecesi 0068B Cenomannensi. Circa hoc tempus adoptatur Armentaria, in Callaecia, dioecesi Compostellauae.

1153. Friderici I imperatoris 2, Ludovici VII Franciae regis 16. Eugenius diem clausit sexto idus julii, cum sedisset annos octo menses quatuor dies tredecim; cui successit Conradus, ex canonico regulari episcopus Sabinensis, dictus Anastasius IV. Nec longe post sanctissimus doctor Bernardus, multis pro Deo et Ecclesia defunctus laboribus, cum a media hiemis tempestate gravi morbo correptus, ut scribit epistolis 288, 307, 308, pacem nihilominus inter Metenses composuisset, in pace tandem ipse quievit decimo tertio kalendas septembris, tribus ante meridiem horis, anno aetatis sexagesimo tertio, monasticae professionis quadragesimo, praefecturae trigesimo octavo. Qua etiam hebdomada Ascalon, munitissima civitas in Palaestina, juxta Sancti promissionem frequentius repetitam, a Christianis capta est, ut testatur Gaufridus Vitae S. Bernardi libro 3, cap. 4. Bernardus apud Claram-Vallem successorem 0068C habuit Robertum ex abbate Dunensi.

Fundantur monasteria Petrosae, dioecesis Petragoricensis; De Moris, dioecesis Lingonensis; et adoptatur abbatia Montis-Rami, dioecesis Auriensis in Callaecia.